Nicolaus de Lyra

Capitulum 22

Numérotation du verset 2Rg. 22,1 

Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum :
Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul
Numérotation du verset 2Rg. 22,2 

et ait : Dominus petra mea et robur meum et salvator meus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,3 

Deus Dominus1 fortis meus2 sperabo in eum, scutum meum et cornu salutis mee, elevator meus et refugium meum, salvator meus de iniquitate liberabis me.
1 Dominus] om. Weber |
2 fortis meus] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 22,4 

Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero,
Numérotation du verset 2Rg. 22,5 

quia circumdederunt me contritiones mortis torrentis3 Belial terruerunt me,
3 torrentis] torrentes Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,6 

funes inferi circumdederunt me, prevenerunt me laquei mortis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,7 

In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo. Et exaudiet de templo sancto4 suo
4 sancto] om. Weber
vocem meam, et clamor meus veniet ad aures eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,8 

Commota est et contremuit terra.
Fundamenta
montium
concussa sunt et conquassata, quoniam iratus est eis5.
5 eis] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,9 

Ascendit fumus de naribus eius
et ignis de ore eius voravit carbones succensi6 sunt ab eo.
6 succensi] incensi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,10 

Et inclinavit celos
et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,11 

Et ascendit super cherubin
et volavit et lapsus est super pennas venti.
Numérotation du verset 2Rg. 22,12 

Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus celorum,
Numérotation du verset 2Rg. 22,13 

pre fulgore in conspectu eius nubes7 succensi sunt carbones ignis.
7 nubes] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,14 

Tonabit de celo8
8 celo] celis Weber
Dominus et Excelsus dabit vocem suam.
Numérotation du verset 2Rg. 22,15 

Misit sagittas
et dissipavit eos, fulgura9
9 fulgura] fulgur Weber
et consumpsit eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,16 

Et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt
fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
Numérotation du verset 2Rg. 22,17 

Misit
de excelso
et assumpsit me
et10 extraxit me de aquis multis.
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,18 

Liberavit me ab inimico meo potentissimo,
ab his qui oderant me, quoniam robustiores me erant.
Numérotation du verset 2Rg. 22,19 

Prevenit me in die afflictionis mee et factus est Dominus firmamentum meum.
Numérotation du verset 2Rg. 22,20 

Et eduxit me in latitudinem,
liberavit me quia complacuit11 ei.
11 complacuit] placuit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,21 

Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,22 

quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,23 

Omnia enim iudicia eius in conspectu meo et precepta eius non amovi a me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,24 

Et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,25 

Et restituet mihi Dominus12 secundum iustitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
12 mihi Dominus] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,26 

Cum sancto
sanctus eris et cum robusto perfectus.
Numérotation du verset 2Rg. 22,27 

Et13 cum electo electus eris et cum perverso perverteris,
13 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,28 

et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis,
Numérotation du verset 2Rg. 22,29 

quia tu lucerna mea, Domine, et tu14, Domine, illuminabis tenebras meas.
14 tu] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,30 

In te enim curram accinctus. In Deo meo transiliam murum,
Numérotation du verset 2Rg. 22,31 

Deus immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum, scutum est omnium sperantium in se.
Numérotation du verset 2Rg. 22,32 

Quis est deus preter Dominum ? Et quis Deus15 fortis preter Deum nostrum ?
15 Deus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,33 

Deus qui accinxit16 me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
16 accinxit] accingit Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,34 

Coequans pedes meos cervis
et super excelsa mea statuens me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,35 

Docens manus meas ad prelium et componens quasi arcum ereum brachia mea.
Numérotation du verset 2Rg. 22,36 

Dedisti mihi clipeum salutis tue, et mansuetudo mea multiplicavit me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,37 

Dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei.
Numérotation du verset 2Rg. 22,38 

Persequar inimicos meos
et conteram, et non revertar donec consumam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,39 

Consumam eos et confringam ut non consurgant, cadent sub pedibus meis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,40 

Accinxisti me fortitudine ad prelium, incurvasti17 resistentes mihi subtus18 me.
17 incurvasti] incurvabis Weber |
18 subtus] sub Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 22,41 

Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me et disperdam eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,42 

Clamabunt et non erit qui salvet, ad Dominum et non exaudiet eos.
Numérotation du verset 2Rg. 22,43 

Delebo eos ut pulverem terre, quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam19.
19 confringam] conpingam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 22,44 

Salvabis me a contradictionibus populi mei
custodies in caput gentium, populus quem ignoro serviet mihi,
Numérotation du verset 2Rg. 22,45 

filii alieni resistent mihi,
auditu auris obedient mihi.
Numérotation du verset 2Rg. 22,46 

Filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 22,47 

Vivit Dominus et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis mee.
Numérotation du verset 2Rg. 22,48 

Deus qui das vindictas mihi
et deicis populos sub me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,49 

Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo
liberabis me.
Numérotation du verset 2Rg. 22,50 

Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus et nomini tuo cantabo.
Numérotation du verset 2Rg. 22,51 

Magnificans20 salutes regis sui, et facienti misericordiam christo suo
20 magnificans] magnificanti Weber
David et semini
eius usque21 in sempiternum.
21 usque] om. Weber

Capitulum 22

Numérotation du verset 2Rg. 22,ad litteram 
marg.| marg.| {649} .1. Locutus est. Post liberationem David a periculis, hic consequenter ponitur canticum gratiarum actionis, et primo ponitur gratiarum actio pro preteritis. secundo vaticinatio de futuris cap. 23. Circa primum premittitur quedam prefatio, secundo subditur gratiarum actio, ibi : Dominus petra mea. Circa primum dicitur, Locutus est autem scilicet quod sequitur postea. Et dicitur carmen quia Psalmus iste in hebreo compositus est metrice, et per modum laudis divine.
marg.| .2. In die. Ex quo patet, quod iste psalmus fuit factus a David post omnes persecutiones eius et sedatis adversariis, ipso existente in quiete contemplationis.
marg.| .3. Et de manu. Ista persecutio specialiter exprimitur, quia fuit diuturnior aliis et periculosior.
marg.| .4. Dominus petra. Hic consequenter ponitur canticum pro gratiarum actione, ubi primo ponitur cantici narratio, et secundo intenta conclusio, ibi : Vivit Dominus. Canticum autem istud factum fuit a David pro sua liberatione a periculis multis, ut patet ex dictis, et ideo primo exprimitur Dei ipsum liberantis efficacia, secundo sue liberationis materia, ibi : Salvator meus. tertius modus sive forma, ibi : Misit de excelso. Circa primum dicitur, Dominus. id est fundamentum me stabiliens contra multiplices in pulsus.
marg.| .5. Et robur meum. me fortificans contra hostiles insultus.
marg.| .6. Scutum meum. muniens me contra hostium ictus.
marg.| .7. Et cornu salutis. repellens et deiiciens adversariorum incursus.
marg.| .8. Salvator. Hic consequenter exprimitur materia huius liberationis {650}videlicet multa mala et pericula de quibus liberatus fuit virtute divina. Circa quod primo describitur sua liberatio. Secundo subditur liberatio populi de Egypto quasi pro exemplo, ibi : Commota est. Circa ea que sunt dicenda in hoc cantico, considerandum quod factum fuit metrice, ut dictum est, et ideo ratione metri hic ponuntur aliqui modi loquendi qui non ponuntur communiter in oratione prosaica, quia frequenter accipit preteritum pro presenti vel futuro, et econverso, et aliquando de figurativa locutione transit ad planam, et econverso. Dicit igitur, Salvator meus id est liberasti. Et notatur hic iniquitas David in facto Bethsabee, de qua fuit liberatus quantum ad culpam per veram contritionem et confessionem, et quantum ad penam per divinam ultionem ut patet ex supradictis.
marg.| .9. Laudabilem invocabo. id est dignum omni laude.
marg.| .10. Et ab inimicis scilicet ab inimicis invisibilibus, qui sunt maligni spiritus, sicut iam liberatus sum ab inimicis visibilibus.
marg.| .11. Quia circumdederunt me, etc. Post mala spiritualia a quibus liberatus fuit, enarrat corporalia ex persecutione Saulis, in hoc quod dicitur Circumdederunt me contritiones mortis. quia Saul et viri eius cingebant David in modum corone, ita quod David desperabat se posse evadere, ut habetur sup. lib. 1.23. ca.
marg.| .12. Torrentes Belial id est impetus persecutionis Saul, qui erat absque iugo discipline et legis divine.
marg.| .13. Funes inferi. In hebreo habetur : Societates inferni id est demones incitantes Saulem ad me persequendum.
marg.| .14. Prevenerunt me laquei mortis scilicet Ziphei et alii insidiatores, qui querebant tempus et locum quomodo David caperetur, ut habetur sup. 1. lib. 23. cap.
marg.| .15. In tribulatione mea invocabo dominum et ad Deum meum clamabo. id est invocavi.
prol.| {651}
Numérotation du verset 2Rg. 22,ad litteram 
marg.| .1. Et exaudiet de templo id est de celo, quod est templum glorie sue.
marg.| .2. Commota est et contremuit terra, etc. Hic inducit exemplum de liberatione populi Israel de Egypto, ut dicit Rabbi Salomon quia modus fuit Hebreorum in liberationibus particularibus facere mentionem de liberatione Egyptiaca, que fuit generalis toti populo, ut patet in pluribus locis sacre scripture, Dicit igitur. Commota est et contremuit terra. quia propter plagas inflictas Egypto a Domino omnes habitantes terram Egypti fuerunt commoti, et conterriti, ut habetur in Ex. Et etiam ad litteram inter plagas illas Egypti fuerunt facte coruscationes, et tonitrua horribilia. ut habetur Ex. 8. ita quod videbatur tremere tota terra, et montium fundamenta commoveri.
marg.| .3. Ascendet fumus de naribus. Loquitur de Deo more hominis irati, de cuius naribus exit fumus, quia ira est accensio sanguinis circa cor. et inde ascendunt spiritus ad superiora, et ideo ira maxime apparet in facie, ut in oculis et naribus. Sciendum tamen quod ira, et alie passiones in Deo non habent locum, nisi secundum quendam modum. Dicitur enim Deus irasci, quando punit peccatores, quia admodum hominis irati se habet.
marg.| .4. Et ignis de ore eius vorabit. Quia ignis et grando mista pariter ferebantur ad punitionem Egyptiorum, ut habetur Ex. 9 capitulo Et dicitur hic processisse de ore Dei, quia de voluntate et precepto eius fiebat talis punitio.
marg.| .5. Et inclinavit celos. non per loci mutationem, sed per effectus exhibitionem, s. ad punitionem Egyptiorum, et liberationem Hebreorum.
marg.| .6. Et caligo. quia fecit tenebras palpabiles tribus diebus in Egypto, ut habetur Ex. 10.
marg.| .7. Et ascendit super cherubim. Per hoc designatur velocitas divini subsidii ad liberationem populi de Egypto, quia omnes filios Israel eadem die simul eduxit, cum tamen essent in numero maximo, ut habetur Ex. 12.
marg.| .8. Posuit tenebras. hoc colligitur de nube existente inter filios Israel, et exercitum Egyptiorum super mare rubrum, que erat obscurissima et densissima ex parte Egyptiorum, ita quod non poterant accedere ad filios Israel, ut habetur Ex. 14.
prol.| {652}
marg.| .9. Cribrans aquas. quia ex densitate illius nubis fluebant pluvie grosse ad maius impedimentum Egyptiorum. Verumtamen quia illa nubes illuminabat noctem ex parte filiorum Israel, ut ibidem dicitur, ideo subditur :
marg.| .10. Pre fulgore. Et quia ex nube illa generata fuerunt fulgura et tonitrua, quibus rote curruum ferebantur in profundum, sicut dictum fuit ibidem. ideo subditur, Succensi.
marg.| .11. Misit sagittas id est fulgura et coruscationes, quibus territi dixerunt, Fugiamus Israelem, Dominus enim pugnat pro eis contra nos, quia tamen sicut ibidem dicitur, fugientibus Egyptiis occurrerunt aque. ideo subditur :
marg.| .12. Et apparuerunt. Egyptios submergentes.
marg.| .13. Et revelata. quia superficies terre que erat in profundo maris fuit discooperta, ita quod filii Israel transierunt per medium maris, ut habetur Ex. 14. Dicitur autem terra, que est sub aquis maris fundamentum orbis, ad similitudinem fundamenti domus, quod est pars inferior. Similiter terra, que est in profundo maris habet super se elementum aque, et postea aeris, et consequenter alias partes orbis. Consequenter ostenditur a quo talis punitio Egyptiorum facta sit, cum dicitur. Ab increpatione.
marg.| .14. Misit de. Hic describitur forma, sive modus liberationis ipsius David, qui modus factus est virtute divina, et primo describitur modus sue liberationis per modum evasionis de manu adversariorum. secundo per modum insecutionis et destructionis eorum, ibi : In te enim curram accinctus. prima in duas : in partem principalem, et incidentalem, secunda ibi : Cum sancto. Circa primum dicitur.
marg.| .15. Liberavit scilicet Deus sua gratia et virtute.
marg.| .16. Ab inimico. id est Saule.
marg.| .17. Et ab. Absalom et suis sequacibus.
marg.| .18. Quoniam. Et in hoc confitetur David se liberatum virtute divina, non sua.
marg.| .19. Prevenit. quia cum desperaret se non posse evadere a facie Saul, ut habetur. supra 1. libri cap. 23. venit nuntius ad Saul dicens, Festina et veni, quoniam Philisthiim infuderunt se super terram. quod factum fuit ordinatione divina, ut Saul omitteret persequi David.
Numérotation du verset 2Rg. 22,ad litteram 
marg.| marg.| {653} .1. Et eduxit me in latitudinem. quia David quia Saul et viris eius erat circumdatus in modum corone, ut ibidem dicitur, recedente Saule liber potuit, ire quo voluit.
marg.| .2. Retribuet mihi Dominus secundum, etc. Ex hoc enim quod Sauli pepercit, cum tamen posset eum occidere, ut habetur sup. lib. 1 capitulo 24. et 26. et quia Absalom se persequentem salvare voluit, ne in peccato mortali moreretur, prout dictum fuit, supra ca. 18. ex misericordia fuit dispositus ad hoc, quod Deus esset sibi misericors et propitius in dando sibi gratiam in presenti, et gloriam in futuro, secundum illud Mt. 5. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
marg.| .3. Omnia enim iudicia eius in conspectu. ut caveam ab eorum transgressione.
marg.| .4. Et ero perfectus coram. quia in coniunctione ad Deum per charitatem consistit essentialiter perfectio vite.
marg.| .5. Et custodiam me ab iniquitate. cavendo diligenter de cetero a recidivo.
marg.| .6. Cum sancto. Hec est pars incidentalis, quia David locutus fuerat de sua liberatione propter suam innocentiam, ideo hic incidentaliter ostendit Dei misericordiam et benignitatem generaliter erga bonos, dicens ipsi Deo, Cum sancto sanctus eris. quia sanctus te sanctum confitebitur a quo sua sanctitas derivatur.
marg.| .7. Et cum. ad tolerandum adversa patienter.
marg.| .8. Perfectus scilicet eris, dando sibi gratiam tolerandi adversa non solum patienter, sed etiam suscipiendi gaudenter, sicut martyres gaudebant in passionibus, quod est maxime perfectionis in virtute fortitudinis.
marg.| .9. Et cum. ad vitam beatam ex tua liberalitate.
marg.| .10. Electus eris. quia eliget te, omnibus aliis contemptis.
marg.| .11. Et cum perverso, etc. reddendo ei penam secundum perversitatem suam, iuste tamen ex parte tua. Vel aliter. Cum perverso scilicet secundum iudicium suum erroneum, quia homines perversi cum ab eo puniuntur iuste, dicunt Deum cum eis perverse agere.
marg.| .12. Et populum. id est abiectum et humilem.
marg.| .13. Salvum. quia secundum quod dicitur Iaco. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
marg.| .14. Quia tu. quod potest intelligi dupliciter. Lucerna enim est lumen in testa, et ideo lumen naturale intellectus humani positum in corpore terreo {654}bene dicitur lucerna Domini, quia lumen naturale rationis est quedam impressio divini luminis, secundum illud Ps. 4.b. Signatum est super nos lumen, etc. Item Deus presens homini per gratiam suam dicitur eius lucerna, quia omnis creatura ad Deum comparata tenebra est, ideo subditur :
marg.| .15. Et tu. Potest etiam dici quod tenebre hic vocantur opera meritoria per peccatum mortale superveniens extincta, que vivificantur et illuminantur recuperata gratia.
marg.| .16. In te. Hic ponitur liberatio David per modum insecutionis et destructionis adversariorum suorum, cum dicitur, In te. id est in tua virtute.
marg.| .17. Curram. id est ad prelium expeditus.
marg.| .18. In Deo meo. capiendo adversarios intra suum fortalitium.
marg.| .19. Deus immaculata via eius. Via ista est lex divina, in qua non est aliqua immunditia concessa tanquam licita, licet aliqua mala fuerint permissa propter maiora mala evitanda, sicut libellus repudii permissus fuit in lege ve. et usura cum extraneis, ne uxores occiderent, et ne fratres suos usuris gravarent, prout dictum fuit plenius Dt. 23. et 24.
marg.| .20. Eloquium Domini igne examinatum id est purum et mundum, sicut metallum in fornace probatum.
marg.| .21. Scutum est scilicet ipse Deus.
marg.| .22. Quis est quasi d<icat> nullus, quia alii sunt dii participative, scilicet homines sancti, secundum illud Ps. 81.b. Ego dixi, dii estis. Vel dii falsi, sicut idola gentium.
marg.| .23. Deus qui accinxit. corporali contra hostes visibiles, et spirituali contra invisibiles.
marg.| .24. Et complanavit perfectam viam meam. auferendo offendicula corporalia et spiritualia.
marg.| .25. Coequans. dando mihi agilitatem ad insequendum hostes meos fugientes, et est locutio hyperbolica, quia non habuit tantam velocitatem currendi sicut cervus, sicut dicitur, talis mulier est albior nive, ad designandum excellentiam sue albedinis, quamvis non sit ita alba sicut nix.
marg.| .26. Et super excelsa. id est stabiliens in regia dignitate.
marg.| .27. Docens manus. quia artem preliandi me docuit.
marg.| .28. Et componens quasi arcum. id est fortitudinem ad hoc convenientem mihi dedit. In hebreo habetur : venichath. id est et concussus est arcus ereus brachiis meis : quasi arcum ereum faciliter tendebat, ut dicit. Rabbi Salomon
marg.| .29. Dedisti mihi clypeum etc. quasi dicat fortitudo mea parum esset, {655}nisi adesset protectio tua.
Numérotation du verset 2Rg. 22,ad litteram 
marg.| .1. Et mansuetudo etc.  multiplicavit me. Est enim dispositio ad hoc quod homo multiplicetur in bonis temporalibus et spiritualibus, secundum Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. In hebreo habetur : sanotheca id est mansuetudo tua multiplicavit me, et est sensus, et ex benignitate tua provenit mihi multiplicatio in bonis temporalibus et spiritualibus et prole, et non ex merito meo.
marg.| .2. Dilatasti gressus meos, etc. In hebreo habetur : Passus meos, quando enim pedes sunt coniuncti adinvicem, tunc homo est dispositus ad cadendum, sed quando sunt convenienter elongati, tunc stat firmius. Per hanc igitur similitudinem intelligitur, quod firmitas in statu regio inerat ipsi David a Deo . Cetera patent ex dictis usque ibi :
marg.| .3. In imicos meos dedisti mihi dorsum. id est vertentes dorsum coram me fugiendo.
marg.| .4. Clamabunt. ad idola.
marg.| .5. Et non erit qui salvet. quia in eis nulla virtus est salvandi. Vel aliter. Clamabunt, invocando auxilium humanum, et non erat, qui auderet iuvare.
marg.| .6. Ad dominum, convertent se humano auxilio deficiente.
marg.| .7. Et non exaudiet eos etc. quia talis clamor procedit ex servili timore.
marg.| .8. Salvabis me etc id est saluasti.
marg.| .9. A contradictionibus populi mei id est in rebellione populi mei contra me excitata per Seba filium Bochri, ut dictum est sup. 20.ca.
marg.| .10. Custodies me in caput. id est in statu regni.
marg.| .11. Populus quem. quia Philisthei, Ammonite et Moabite et idumei serviebant ei sub tributo, ut patet ex predictis. c.8. et 12. qui tamen erant Gentiles et idololatre, et sic erant ignoti ipsi David notitia approbationis.
marg.| .12. Filii alieni. Id est illi qui deberent esse filii mei, per malitiam suam alienati restiterunt mihi, ut patuit supra in rebellione Absalom et aliorum existentium cum eo, qui tamen debebant obedire David sicut patri.
marg.| .13. Auditu auris obedient. id est simulatorie et non vere, quia Absalom et sui sequaces qui simulabant se David obedientes, de facto fuerunt rebelles.
marg.| marg.| {656} .14. Filii alieni. quia debellati fuerunt, et mortuo Absalom fugerunt, ut dictum est sup. 18.
marg.| .15. Et contrahentur. In hebreo habetur : In clausuris suis. quia Seba cum fautoribus suis pre timore reclusit se in Abela, ubi fuit decapitatus, ut dictum est sup. 20.
marg.| .16. Vivit dominus. Hic ponitur huius cantici intenta conclusio, videlicet divini nominis magnificatio pro predictis beneficiis, et hoc est quod dicitur. Vivit. quia est ipsa vita per essentiam, et omnia vivunt in eo, secundum quod dicitur Io. 1.a. Quod factum est scilicet omnis creatura, in ipso, vita erat, quia creatura antequam crearetur non est nisi ipsa creatrix essentia, que est idem quod intelligere divinum, sive intelligentia divina, et quia intelligere est supremus gradus vite, ut habetur 2. de Anima, et Deus solus unico actu intelligendi perfecte se comprehendit et omnia, qui quidem actus est sempiternus, ideo dicit Philosop. 12. Metaphysice. Quod Deus vivit vita nobilissima, sempiterna et optima.
marg.| .17. Et benedictus. ex beneficiis mihi collatis.
marg.| .18. Et exaltabitur. non in se, cum sit magnitudinis infinite, sed in creaturis ipsum laudantibus.
marg.| .19. Deus. ut patet ex precedentibus. propter quod concluditur.
marg.| .20. Propterea. In psalmis laudi tue.
marg.| .21. In gentibus. quia psalmi facti a David derivati sunt ad gentes conversas ad fidem Christi in diversis partibus orbis.
marg.| .22. Magnificans. id est mei, qui sum constitutus rex ab eo.
marg.| .23. Et faciens. qui de mandato Dei unctus fuit a Samuele, ut habetur sup. primo lib. 16. cap.
marg.| .24. Et semini. quia filii David regnaverunt usque ad captionem Babylonicam, et post reversionem de Babylone Zorobabel, qui descendit de David, habuit ducatum super populum, et alii consequenter de tribu David usque ad Herodem alienigenam, sub quo natus est Christus de semine David secundum carnem, cuius regnum et imperium manet in secula seculorum amen. Et ista fuerunt diffusius tractata Gn. 69. et Mt. 2. In quadam questione de quolibet, quam de hac materia diffusius disputavi.
Numérotation du verset 2Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| {649} .1. Locutus. David figura Christi fuit. propter quod Christus David nominatur Osee. 3. ubi dicitur, Et querent dominum Deum suum et David regem suum. Et translatio Chaldaica sic habet, Et obedient David Messie suo. Propter quod iste Psalmus exponitur mystice de Christo homine, qui liberatus fuit ab adversariis suis in sua resurrectione. propter quod tunc dixit Mt. ult. d. Data est mihi potestas in celo et in terra. Igitur in eius persona dicitur.
marg.| .4. Dominus petra mea. id est fundamentum meum. nam humana Christi natura in divino supposito sustentabatur.
marg.| .5. Et robur. Nam opera miraculosa fecit virtute divina.
marg.| .8. Et salvator meus. Hec verba sunt Christi secundum quod homo, sic enim minor est patre. et secundum hoc dicitur pater et salvator eius, et Deus eius, et hoc modo exponatur in sequentibus, {650}in quibus est talis loquendi modus.
marg.| .10. De iniquitate liberabis me. Laudabilem invocabo. id est de manibus Iudeorum. qui dicuntur hic iniquitas in abstracto, propter excessum malignitatis eorum.
marg.| .11. Quia circumdederunt me contritiones etc. In angustia mee passionis.
marg.| .12. Torrentes Belial. id est impetus tribulationis a diabolo excitate.
marg.| .12. Terruerunt me , Sic dicitur Marci. 14 capitulo Cepit Iesus pavere et tedere. et hoc fuit ad declarandum in eo veritatem humane nature.
marg.| .13.  Funes inferi circumdederunt me, prevenerunt. Et loquitur de funibus, quibus fuit ligatus per procurationem demonis, qui vocatur hic infernus.
marg.| .15. In tribulatione invocabo dominum. Nam in angustia crucis oravit patrem. dicens, Pater in manus tuas commendo spiritum meum, Luc. 23 f.
Numérotation du verset 2Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| {651} .1. Et exaudiet de templo sancto. Sicut dicitur Hbr. 5 capitulo Qui in diebus carnis sue preces supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido et lachrymis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
marg.| .2. Commota est scilicet in passione, Mt. 27.f. Mota est terra et petre scisse sunt.
marg.| Fundamenta montium. Deus enim in vindictam mortis Christi hominis venire fecit exercitum Romanorum contra principes Iudeorum, qui dicuntur hic montes propter status eminentiam, et eorum corda que dicuntur hic fundamenta, concussa fuerunt timore in Romanorum adventu, et conquassata in templi, populi et civitatis interitu.
marg.| .3. Ascendet fumus de naribus eius scilicet Dei, de quo loquitur ad modum hominis irati, de cuius naribus exit fumus.
marg.| .4. Et ignis de ore eius. Nam Romani ex instinctu Dei templum et civitatem incenderunt.
marg.| .5. Et inclinavit celos, etc. per effectum iustitie sue quem ostendit.
marg.| .6. Et caligo. Nam Iudei remanentes erroris caligine sunt involuti.
marg.| .7. Ascendit. id est super apostolos quos replevit scientia, propter quod cherubin nominantur.
marg.| .8. Et lapsus. Nam Christus in celum ascendit velocius, quam moveatur ventus.
marg.| .8. Posuit. Nam ipso ascendente nubes suscepit eum ab oculis eorum. Act. 1.b.
marg.| .9. Cribrans id est aquas sapientie salutares per predicationem apostolorum, qui dicuntur nubes Is. 60.b. Qui sunt isti qui ut nubes {652} volant, Ipsi vero post ascensionem Christi ad predicandum per orbem fuerunt dispersi.
marg.| .10. Pre fulgore. Nam ad predicationem apostolorum fulgore miraculorum confirmatam Gentiles qui erant quasi carbones extincti per infidelitatem, succensi sunt ad amorem Christi per fidem charitate formatam.
marg.| Tonabit. per apostolos aliosque discipulos predicantes.
marg.| .11. Misit sagittas id est sacras scriptura s per predicatores et doctores.
marg.| Et dissipavit scilicet contradicentes evangelice veritati.
marg.| Fulgura. id est miraculorum signa.
marg.| Et consumpsit. nam per evidentia miracula impugnatores evangelii fuerunt confusi.
marg.| .12. Et apparuerunt. id est multitudines credentium, Is. lx.a. Mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi.
marg.| .13. Et revelata. id est regna quatuor orbis principalia scilicet Babyloniorum, Persarum, Grecorum, Romanorum, que per lapidem abscisum sine manibus id est Christum, sunt contrita, et imperium Christi manet in secula seculorum, ut habetur Dan. 2
marg.| .14. Misit de. Loquitur hic Christus pro suo corpore mystico de aquis tribulationum per Iudeos et imperatores Romanorum divinitus liberato.
marg.| .15. Liberavit me. hoc dicitur propter imperium Romanum, quod fuit potentissimum et multipliciter attentavit destruere corpus Christi mysticum.
marg.| .17.  Et ab id est a Iudeis.
marg.| .18.  Quoniam 10 scilicet in primitiva ecclesia, ut patet Act. 8 et 9
marg.| .19.  Prevenit scilicet Deus dans suis fidelibus virtutem patientie.
Numérotation du verset 2Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| { 653 } .1. Et eduxit. fidem Christi diffundendo per orbem.
marg.| .2. Retribuet. Hic exprimitur ecclesie meritum et sequens premium quantum ad illos qui numero et merito sunt de corpore Christi mystico, et isti sunt qui cavent ab immunditia peccatorum, et student ad impletionem mandatorum divinorum, et per hoc patent sequentia usque ibi :
marg.| .6. Cum sancto id est Christo.
marg.| .6. Sanctus. conformando te ei quantum ad precepta.
marg.| .7. Et cum. id est Christo, cuius virtus est infinita.
marg.| .8. Perfectus. conformando te ei quantum ad evangelica consilia.
marg.| .9. Et cum. id est Christo.
marg.| .10. Electus. translatus ad gloriam electorum.
prol.| Et cum. id est diabolo qui totaliter aversus est a Deo .
marg.| .11. Perverteris. ipsum insequendo.
prol.| {654}
marg.| .14. Quia tu. nam in vita contemplativa Deus est lucerna ecclesie.
marg.| .17. Curram accinctus. In active vite operibus.
marg.| .18. In Deo meo transiliam murum id est tentationis impedimentum.
marg.| .20. Eloquium Domini examinatum. quia non habet aliquid impuritatis vel falsitatis admistum.
marg.| .20. Scutum est omnium sperantium in se. contra inuasiones potestatis maligne.
marg.| .21. Et complanavit perfectam viam meam. omnia offendicula auferendo.
marg.| .25. Coequens pedes meos cervis. dans mihi promptitudinem voluntatis ad currendum post ipsum in bonis.
marg.| .26. Et super id est me firmando in consiliorum observatione.
marg.| .27. Docens manus. id est operationes meas.
marg.| .28. Ad prelium. contra incentiva vitiorum.
Numérotation du verset 2Rg. 22,moraliter 
marg.| marg.| { 655 } .1. Et mansuetudo mea multiplicavit me. meritorie et dispositive. Nam mansuetudo est quedam tractabilitas mentis ad omne bonum.
marg.| .2. Dilatasti gressus meos subtus me, etc. ad ambulandum sine casu in vita morum.
marg.| Persequar inimicos meos et conteram, etc. id est vitia et diabolum.
marg.| Incuruasti resistentes mihi id est motus sensualitatis inclinando sub obedientia rationis. Potest et hoc aliter exponi de impugnatoribus ecclesie, qui facti sunt ei obedientes, ut Saulus et consimiles.
marg.| .3. In imicos meos dedisti mihi dorsum id est obstinatos in Iudaismo, qui fugati sunt, et dispersi per mundum.
marg.| Quasi lutum platearum comminuam eos. quia contemptibiles sunt omnibus aliis gentibus.
marg.| .8. Salvabis me a contradictionibus populi mei. quia contra ecclesiam non audent modo loqui.
marg.| .11. Populus quem ignoro serviet mihi. quia Gentiles qui a Deo videbantur {656}ignorati, eo quod erant in idololatria derelicti, devote serviunt in ecclesia Christi.
marg.| .12. Filii alieni resistent mihi id est Iudei a veritate alieni quantum potuerunt restiterunt ecclesie Christi.
marg.| .13. Auditu auris obedient mihi, etc. et non auditu cordis, quod dicitur propter illos qui ficte convertuntur de Iudaismo, propter quod subditur :
marg.| .14. Filii alieni defluxerunt. a via veritatis.
marg.| .15. Et contrahentur in angustiis suis, etc. In gehenne penis.
marg.| .16. Vivit Dominus et benedictus Deus, etc. Hec sunt verba cuiuslibet membri Christi uniti per gratiam.
marg.| .18. Et exaltabitur. ad me protegendum ab impulsu omnis potestatis adversarie.
marg.| .19. Deus qui. contra mundum, carnem, diabolum.
marg.| Deiecisti populos. id est motus meos interiores et exteriores subiiciens rationi recte.
marg.| Qui educis scilicet mundo, diabolo, et carne.
marg.| A viro scilicet ab Antichristo, qui erit iniquissimus.
marg.| .20. Propterea. gratias agendo magnifice de beneficiis supradictis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_22)

Notes :