Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Rg. 12,1 

Misit ergo Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper.
Numérotation du verset 2Rg. 12,2 

Dives habebat oves et boves plurimos valde.
Numérotation du verset 2Rg. 12,3 

Pauper autem nihil habebat omnino, preter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et que creverat apud eum cum filiis eius, simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filia.
Numérotation du verset 2Rg. 12,4 

Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis et preparavit cibos homini qui venerat ad se.
Numérotation du verset 2Rg. 12,5 

Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis
dixit ad Nathan : Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui hoc fecit1
1 hoc fecit] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,6 

quem2 reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit.
2 quem] ovem Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,7 

Dixit autem Nathan ad David :
Tu es ille vir. Hec dicit Dominus Deus Israel : Ego unxi te in regem super Israel et ego erui te de manu
Saul
Numérotation du verset 2Rg. 12,8 

et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israel et Iuda et si parva sunt ista adiiciam tibi multo maiora.
Numérotation du verset 2Rg. 12,9 

Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Etheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
Numérotation du verset 2Rg. 12,10 

Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Urie Ethei ut esset uxor tua.
Numérotation du verset 2Rg. 12,11 

Itaque hec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius.
Numérotation du verset 2Rg. 12,12 

Tu enim fecisti abscondite, ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in conspectu solis huius3.
3 huius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,13 

Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino.
Dixitque Nathan
ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum. Non morieris.
Numérotation du verset 2Rg. 12,14 

Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos nomen4 Domini
4 nomen] om. Weber
propter verbum hoc
filius qui natus est tibi morte morietur.
Numérotation du verset 2Rg. 12,15 

Et reversus est Nathan in5 domum suam. Percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Urie David et desperatus est.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,16 

Deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram.
Numérotation du verset 2Rg. 12,17 

Venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra. Qui noluit, neque comedit cum eis cibum.
Numérotation du verset 2Rg. 12,18 

Accidit autem die septima ut moreretur infans. Timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus. Dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram, quanto magis si dixerimus mortuus est puer se affliget ?
Numérotation du verset 2Rg. 12,19 

Cum ergo audisset6 David servos suos musitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus. Dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est.
6 audisset] vidisset Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,20 

Surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est. Cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem et comedit.
Numérotation du verset 2Rg. 12,21 

Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo quem fecisti propter infantem ? Cum adhuc viveret ieiunasti et flebas, mortuo autem puero surrexisti et comedisti panem ?
Numérotation du verset 2Rg. 12,22 

Qui ait : Propter infantem cum7 adhuc viveret ieiunavi et flevi. Dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivat8 infans ?
7 cum] dum Weber |
8 vivat] vivet Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 12,23 

Nunc autem quia mortuus est quare ieiuno ? Numquid potero revocare eum amplius ? Ego vadam magis ad eum, ille vero non revertetur ad me.
Numérotation du verset 2Rg. 12,24 

Et consolatus est David Bersabee9 uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea. Que genuit filium et vocavit nomen eius Salomon. Et Dominus dilexit eum.
9 Bersabee] Bethsabee Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,25 

Misitque in manu Nathan prophete et vocavit nomen eius ‘Amabilis Domino’
eo quod eum Dominus diligeret10.
10 eum Dominus diligeret] diligeret eum Dominus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 12,26 

Igitur pugnabat Ioab contra Rabbath11
11 Rabbath] sic omnes testes Edmaior. , praesertim Ω Rusch Weber
filiorum Ammon et expugnabat urbem regiam.
Numérotation du verset 2Rg. 12,27 

Misitque Ioab
nuntios ad David dicens : Dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs Aquarum.
Numérotation du verset 2Rg. 12,28 

Nunc12 igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam, ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo ascribatur victoria.
12 Nunc] nnunc cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 12,29 

Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath. Cumque dimicasset cepit eam
Numérotation du verset 2Rg. 12,30 

et tulit diadema regis eorum de capite eius, pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas
et impositum est super caput David, sed et predam civitatis asportavit multam valde.
Numérotation du verset 2Rg. 12,31 

Populum quoque eius adducens serravit
et circumegit super eos ferrata carpenta
Divisitque
Cultris
et transduxit in typo
laterum.
Sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus Hierusalem.

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Rg. 12,ad litteram 
marg.| marg.| {581} .1. Misit ergo Dominus, etc. Hic consequenter describitur humilis recognitio peccati. Et primo ponitur peccati reprehensio, secundo reprehensi humilis confessio, ibi : Et dixit David ad Nathan. Prima in duas, quia primo in reprehensione David parabola proponitur, secundo exponitur ibi : Dixit autem Nathan. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Duo viri erant scilicet David, et Urias.
marg.| .3. Pauper autem, etc id est uxorem unicam. David autem habebat plures, ut patet ex supradictis.
marg.| .4. Quam emerat. dando pro ea dotem.
marg.| .5. Et nutrierat, etc. quia acceperat eam parvulam.
marg.| .6. De pane illius, etc. quia communicabat cum eo in cibo et lecto.
marg.| .7. Cum autem id est diabolus, qui alienatus est a communitate civium celestium per obstinationem in peccato, cui David fecit convivium {582}per consensum in adulterium, et homicidium in opus deductum : quia diabolus in talibus delectatur. Talem autem parabolam proposuit Nathan ipsi David, ut ignorans seipsum condemnaret, et sic frontem non haberet defendendi peccatum suum. Ideo subditur sententia David.
marg.| .8. Filius mortis est, etc id est dignus morte propter horrorem facti.
marg.| .9. Ovem reddet, etc. Hoc sententiavit secundum legem, que habetur Ex. 22.a scilicet quod pro furto ovis reddatur quadruplum, et sic factum ei est, quia pro morte Urie mortui sunt quatuor filii eius, scilicet primus filius Bethsabee, Absalon, Ammon, et Adonias, ut habetur ex sequentibus.
marg.| .10. Dixit autem Nathan. Hic consequenter hec parabola predicta exponitur contra ipsum David. Et patet sententia ex predictis paucis exceptis, que discurrentur.
marg.| .11. Et uxores Domini. Licet non legatur, quod David uxores Saulis acceperit, tamen dominus tantam potestatem ei dedit, quod poterat accipere, et forsitan, aliquas accepit : quia nobiles erant. non enim omnia scripta sunt.
Numérotation du verset 2Rg. 12,ad litteram 
marg.| {583} .1. Uriam Hetheum, etc. quia ex eius mandato factum fuit, ut patet ex predictis : et ille facit rem cuius auctoritate fit.
marg.| .2. Quamobrem non recedet. quia frater occidit fratrem, ut Absalom Amnon, ut habetur infra cap. sequenti. et Salomon Adoniam, ut habetur infra 3. lib. 2. capitulo. Et filius insurrexit contra patrem, scilicet Absalom contra David, ut habetur infra 15 capitulo Ideo subditur :
marg.| .3. Ecce ego suscitabo, etc scilicet Absalom filium tuum volentem invadere regnum.
marg.| .4. Et dormiet cum uxoribus tuis id est manifeste coram omnibus, prout habetur infra 15. capitulo.
marg.| .5. Et dixit David ad Nathan, etc. Hic consequenter ponitur ipsius David humilis confessio et pene temperatio, et secundo humana consolatio, ibi : Et consolatus est, tertio reaccipitur historie narratio ibi : Igitur pugnabat. Circa primum dicitur : Et dixit David. ore et corde.
prol.| {584}
marg.| .6. Peccavi Domino, etc. non defendens peccatum suum, sed humiliter recognoscens, propter quod sequitur pene temperatio, cum dicitur.
marg.| .7. Dominus quoque. quantum ad culpam remittendo propter penitentiam tuam, et quantum ad penam temperando eam, quia licet sis homicida et morte dignus, tamen.
marg.| .8. Non morieris. In propria persona, sed in filio tibi nato, cuius causa subditur :
marg.| .9. Quoniam blasphemare, etc. quia homines ignorantes et mali per hoc blasphemabant iudicia Dei occulta, dicentes eum iniuste egisse reprobando Saul, et eligendo David, qui satis peiora fecerat quam Saul.
marg.| .10. Percussitque dominus. In firmitate incurabili simpliciter per naturam, ideo subditur :
marg.| .11. Et desperatus est scilicet David de sanatione pueri per viam nature et artis medicine, quia tamen Deus poterat eum sanare, ideo subditur :
Numérotation du verset 2Rg. 12,ad litteram 
marg.| {585} .1. Deprecatusque est, etc. quia nesciebat si verbum Domini de morte pueri fuisset dictum per sententiam diffinitivam : quia tunc non orasset pro eius sanitate, aut per comminationem tantum, sicut Ione 3.b. dicitur : Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur. que tamen non fuit subversa, eo quod Ninivite egerunt penitentiam. propter hoc David interrogatus de fletu pro puero quandiu vivebat, et consolatione sua ipso mortuo de quo mirabantur homines sui, ut patet in littera, respondit.
marg.| .2. Dum enim adhuc viveret, etc. pro eius sanitate impetranda.
marg.| .3. Dicebam enim id est in corde meo cogitabam.
marg.| .4. Quis scit si forte donet. propter penitentiam et afflictionem meam.
marg.| .5. Et consolatus est, etc. Hic consequenter ponitur ipsius David aliqualis consolatio, eo quod dominus peccatum suum remiserat, quantum ad culpam, et temperaverat quantum ad penam, ut predictum est, {586}et ideo consequenter consolatus est Bethsabee uxorem suam de morte pueri.
marg.| .6. Que genuit filium, etc. qui interpretatur pacificus, et hoc fuit ex ordinatione divina, fuit enim ipsi David revelatum, quod post eum regnaret, et in tanta pace, quod templum Domini edificaret sicut promissum fuerat David a Domino supra 7 capitulo
marg.| .7. Et dominus, etc. dando sibi gratiam in sua iuventute, quamvis erraverit in senectute. Vel dicitur quod dominus dilexit eum, eo quod dominus dedit sibi bona naturalia ex parte corporis et anime.
marg.| .8. Misitque eum in manu, etc. ut per eum sancte nutriretur, et bene doceretur, ut sic postea ad regnum aptior efficeretur.
marg.| .9. Igitur pugnabat, etc. Interposito peccato David quantum ad adulterium et homicidium, hic revertitur scriptura ad complendum historiam supra inchoatam 10. capitulo. de expugnatione filiorum Ammon, cum dicitur : Igitur pugnabat. que erat civitas principalis et regia, propter quod rex et bellatores sui posuerunt se in ea.
Numérotation du verset 2Rg. 12,ad litteram 
marg.| {587} .1. Et capienda est. quia circa eam erant aque et paludes in quibus confidebant interiores. Sed his non obstantibus Ioab tantum fecerat, quod erat in proximo capienda.
marg.| .2. Congrega reliquam. Ex quo patet magna fidelitas ipsius Ioab erga David : quia victoriam suo labore procuratam noluit sibi asscribi.
marg.| .3. Et tulit diadema. hoc est idoli ipsorum, qui vocabatur Melchon, et interpretatur rex eorum.
marg.| .4. Et impositum. primo tamen conflavit et purgavit metallum secundum purgationem legis, et postea fecit inde sibi diadema. Sed si hoc dicatur, videtur David fecisse contra legem, Dt. 7.a. ubi dicitur : Sculptilia {588}eorum igne combure, et non concupisces aurum et argentum de quibus facta sunt, etc. Ad quod dicendum quod istud preceptum intelligitur tantum de civitatibus et populis, qui erant intra terminos terre promissionis : quia de eis loquitur sicut patet ibidem. populus autem Ammonitarum non erat contentus intra terminos terre promissionis.
marg.| .5. Populum, etc. quod non est intelligendum de toto populo Ammonitarum, sed de illis solum, qui consilium dederant, quod fieret vituperium nuntiis suis, quia miserat eos bona intentione ad consolationem regis, et reddiderunt malum pro bono : et ideo voluit contra eos exercere rigorem iustitie, ne de cetero aliquis attentaret simile facere.
Numérotation du verset 2Rg. 12,moraliter 
marg.| marg.| {581} .1. Misit ergo Dominus, etc. Per Nathan prophetam potest intelligi bonus predicator, qui verbum Domini habet nuntiare ad modum prophete, propter quod sicut Nathan peccata {582}David regis non palliavit, sed efficaciter reprehendit, sic predicator peccata potentium publica non debet palliare, sed efficaciter contra ea predicare, exemplo Christi qui peccata scribarum et pontificum efficaciter reprehendit.
Numérotation du verset 2Rg. 12,moraliter 
marg.| marg.| { 583 } .5. Et dixit David ad Nathan, etc. Per hoc autem, quod David se non excusavit, sed statim peccatum suum tanquam vere penitens humiliter recognovit, exemplum dedit omnibus, et specialiter potentibus, ut peccata sua non defendant, sed humiliter confiteantur, ut veniam consequi mereantur sicut {584}ipse David, cui dictum fuit.
marg.| .7. Dominus quoque, etc. Per hoc autem factum David ostenditur, quod licet pro vita propinquorum languentium quamdiu vivunt sit orandum, tamen ipsis defunctis consolatio recipi debet de morte eorum. Unde dicitur 1. Thes. 4 capitulo Nolumus vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent, scilicet resurrectionis future.
Numérotation du verset 2Rg. 12,moraliter 
marg.| marg.| { 585 } Misitque Ioab nuntios ad David, dicens ; Dimicavi adversum Rabbath et capienda est. Per hoc autem, quod Ioab triumphum de {586}filiis Ammon noluit sibi ascribere, sed magis Domino suo David nobis ostenditur, quod nullus victoriam de peccatis vel demonibus debet sibi attribuere, sed Domino nostro Iesu Christo per David figurato.
Numérotation du verset 2Rg. 12,moraliter 
marg.| marg.| { 587 }. 5. Populum. Per hanc penam, que fuit valde gravis et inflicta propter iniuriam factam ipsi David, allegorice significata {588}fuit gravitas pene per Romanos Iudeis inflicte propter iniuriam factam ipsi Christo per David significato, ut predictum est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_12)

Notes :