Capitulum 16

Numérotation du verset 2Rg. 16,1 

Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uve passe, et septem1 massis palatarum
1 septem] centum Weber
et duobus2 utribus vini.
2 duobus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,2 

Et dixit rex Sibe : Quid sibi volunt hec ? Responditque Siba regi : Domine mi rex3, asini
3 regi… rex] om. Weber
domestici regis ut sedeant,
et panes et palate ad vescendum pueris tuis, vinum autem ut bibat si quis defecerit in deserto.
Numérotation du verset 2Rg. 16,3 

Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Hierusalem dicens : Hodie restituet mihi domus Israel regnum patris mei.
Numérotation du verset 2Rg. 16,4 

Et ait rex Sibe : Tua sunt4 omnia que fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro5 inveniam gratiam coram te domine mi rex.
4 sunt] sint Weber |
5 oro] adoro Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 16,5 

Venit ergo rex David usque Baurim. Et ecce egrediebatur vir inde6 de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera, procedebat egrediens et maledicebat.
6 vir inde] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,6 

Mittebatque lapides contra David et contra universos servos7 David. Omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebant.
7 servos] + regis Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,7 

Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere8 vir sanguinum et vir Belial.
8 egredere] iter. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,8 

Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui, et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
Numérotation du verset 2Rg. 16,9 

Dixit autem Abisai filius Sarvie regi : Quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi ? Vadam et amputabo caput eius.
Numérotation du verset 2Rg. 16,10 

Et ait rex : Quid mihi et vobis filii Sarvie,
dimittite eum ut9 maledicat.
9 ut] om. Weber
Dominus enim precepit
ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere
quare sic fecerit ?
Numérotation du verset 2Rg. 16,11 

Et ait rex Abisai et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo querit animam meam, quanto magis hic10 filius Gemini11 maledicet mihi12 ? Dimittite eum ut maledicat
10 hic] nunc Weber |
11 Gemini] Iemini Weber |
12 maledicet mihi] om. Weber |
iuxta preceptum Domini,
Numérotation du verset 2Rg. 16,12 

si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodierna.
Numérotation du verset 2Rg. 16,13 

Ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo. Semei
autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargens.
Numérotation du verset 2Rg. 16,14 

Venit itaque David13 rex et universus populus cum eo lassus et refocillati sunt ibi.
13 David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,15 

Absalom autem et universus populus eius14 ingressi sunt Hierusalem sed et Achitophel cum eo.
14 universus populus eius] omnis populus Israel Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,16 

Cum autem venisset Chusi15 Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
15 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,17 

Ad quem Absalom : Hec est inquit gratia tua
ad amicum tuum ? Quare non isti cum amico tuo ?
Numérotation du verset 2Rg. 16,18 

Responditque Chusi16 ad Absalom : Nequaquam, quia illius ero quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israel et cum eo manebo.
16 Chusi] Husai Weber
Numérotation du verset 2Rg. 16,19 

Sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum ? Nonne et17 filio regis ? Sicut parui patri tuo ita18 parebo19 tibi.
17 et] om. Weber |
18 ita] sic Weber |
19 parebo] + et Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 16,20 

Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.
Numérotation du verset 2Rg. 16,21 

Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui
quas dimisit ad custodiendam domum, ut cum audierit omnis Israel quod fedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 16,22 

Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 16,23 

Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum. Sic erat omne consilium Achitofphl et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.

Capitulum 16

Numérotation du verset 2Rg. 16,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 42ra
Numérotation du verset 2Rg. 16,ad litteram 
marg.| marg.| {611} .1. Cumque David. Hic consequenter ostenditur qualiter Absalon patrem suum fedavit ingrediendo ad eius uxores. Premittuntur tamen hic quatuor, quia primo David a Siba decipitur. Secundo a Semei impetitur, ibi : Venit ergo rex. Tertio Chusai ab Absalom recipitur, ibi : Absalom autem . Quarto Absalom ad uxorem patris ingreditur, ibi : Dixit autem Absalom . Circa primum sciendum quod adulatores intendentes magnates decipere considerant tempus, et locum, et alia ad hoc apta. Et hoc notatur cum dicitur : Cumque. quia iam erant fatigati ex itinere, et tristitia.
marg.| .2. Apparuit , quasi multum paratus ad succurrendum regi in tali necessitate. Unde sequitur :
marg.| .3. Asini domestici id est si aliquis de domo tua fuerit ita fatigatus, quod non possit incedere, poterit super asinum sedere.
prol.| {612}
marg.| .4. Et Palate ad vescendum pueris. Palate dicuntur ficus compresse inter tabulas.
marg.| .5. Ubi est. Habebat enim eius curam propter Ionathe amicitiam.
marg.| .6. Responditque. Iste Siba mentiebatur, ut patet ex his, que habentur infra 19. ca. quia Miphiboseth de fuga David fuit valde tristis, sicut apparebit ibi : Cogitabat enim Siba quod David propter sapientiam suam, et bonam militiam finaliter obtineret victoriam, et ideo studebat hereditatem Domini sui impetrare a David, quod et factum est. Unde subditur :
marg.| .7. Tua sint. quod fuit male, et precipitanter, et iniuste dictum : tum quia iste Siba dixerat falsum : tum quia dato quod verum dixisset, tamen Miphiboseth dominus suus non erat condemnandus antequam audiretur, vel antequam veritas alio modo sufficienter declararetur.
marg.| .8. Venit ergo. Hic consequenter David a Semei impetitur verbis maledictis, et aliis iniuriis. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .9. Et ecce. , infra 19. cap. dicitur quod erat de domo Ioseph. Dicendum{613}quod erat de domo Ioseph ex parte patris, scilicet de tribu Ephraim, sed ex parte matris erat de cognatione Saul, quia mulieres in hereditate non succedentes poterant contrahere matrimonium cum viris alterius tribus, prout dictum fuit, Numeri 36.
Numérotation du verset 2Rg. 16,ad litteram 
marg.| .1. Egredere, egredere vir sanguinum id est effusor multi sanguinis innoxii.
marg.| .2. Et vir Belial id est absque iugo discipline, et legis divine. Cetera patent usque ibi :
marg.| .3. Quid mihi. Ex hoc patet quod Ioab similiter Semei occidere volebat, et fratrem suum Abisai ad hoc incitabat.
marg.| .4. Dimittite eum, ut maledicat. Quia eius maledictio est mihi materia ad exercitium patientie.
marg.| .5. Dominus enim precepit ei, ut malediceret David. Hic occurrit perplexitas : quia si Dominus precepit ei, non peccavit hoc faciendo, sicut nec minister iudicis de precepto eius malefactorem interficiendo . David autem peccaverat coram Deo, et dignus erat hac pena, et maiori : ut patet ex supradictis 11. cap. Sed ad hoc sequitur, quod David peccavit iniungendo Salomoni eius interfectionem : ut habetur infra 3. lib. 3. cap. Cuius contrarium videtur scriptura innuere ibidem. Si autem dicatur, quod Semei maledicendo David peccavit, sequitur inconveniens, s. quod Deus preceperit eum peccare, et sic fuit causa peccati per se, et directe quod est impossibile. Dicendum ad hoc, quod David videns Semei solum, et inermem ita constanter, et intrepide sibi iniuriantem , et manifeste {614} coram bellatoribus multis fortissimis, et audacissimis, et ad vindicandum regis iniuriam promptissimis, perpendit quod hoc non proveniebat ab ipso Semei tantum, sed a Deo spiritualiter hoc agente, et hoc vocavit preceptum Dei. Et licet Semei in hoc peccaverit voluntate iniqua maledicens David, non tamen propter hoc Deus fuit causa peccati, inquantum peccatum est. Ad cuius intellectum sciendum quod ad peccatum plura concurrunt , s. potentia qua peccatur que est liberum arbitrium , et motus liberi arbitrii in consensum, et ad impulsum potentiarum executivarum, et totum istud est a Deo, qui est actor nature, et operationum eius. Est etiam ibi deformitas in actu que est quidam defectus ex quo actus habet rationem peccati, et huius Deus non est causa, sed defectibilitas liberi arbitrii, sicut in claudicatione quicquid est ibi ambulationis, seu motionis, reducitur in virtutem motivam, sicut in causam. illud autem quod est ibi deformitatis, et defectus, reducitur in causam tibie curvitatis. Et sic patet quod Deus non est causa peccati, licet sit causa liberi arbitrii, et motionis ipsius. Sic igitur potest dici quod constantia, et audacia que fuit in Semei David impetendo, et entitas illius actionis totum fuit a Deo : ut per hoc David puniretur. Sed deformitas, seu defectus, s. quod iniqua voluntate hoc fecerit, hoc non reducitur in Deum, sicut in causam, sed in liberi arbitrii defectibilitatem.
marg.| .6. Ecce filius, etc. Hoc dicitur pro tanto, quia semen viri quod est principium generationis filii, est de superfluo alimenti, quod in utero digeritur : et ad membra generative virtutis defertur. Cetera patent ex dictis.
Numérotation du verset 2Rg. 16,ad litteram 
marg.| marg.| { 615 } .1. Absalom autem, etc. Hic consequenter Chusai ab Absalom recipitur. Et patet littera usque ibi :
marg.| .2. Hec est, inquit, gratia ad amicum tuum. Scilicet ad David, quasi dicat, non ostendisti te ei esse fidelem. hoc autem dicebat Absalom, ut exploraret mentem ipsius Chusai.
marg.| .3. Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam. Scilicet debui ire cum David.
marg.| .4. Quia illius etc.  quem elegit Dominus. In hoc mentitus est Chusai, quia Absalom non erat a Deo electus, sed dixit hoc Chusai, ut Absalom eum reciperet citius, nec oportet eum excusari de mendacio officioso.
marg.| .5. Dixit autem Absalom ad Achitophel. Hic ultimo Absalom ad uxores patris sui ingreditur de consilio Achitophel. Cuius causa subditur :
marg.| .6. Ut cum audierit omnis Israel, etc. Perpenderat enim Achitophel {616} quod multi erant cum Absalom vacillantes, eo quod timebant ne pater eius, et filius reconciliarentur, et sic fierent odiosi utrique, eo quod fuissent Absalom in malo, ex quo timebant postea graviter puniri, et ideo ad removendum hunc timorem, et vacillationem Achitophel consuluit Absalom, ut patenter fedaret patrem suum eius uxores cognoscendo carnaliter : ut per tale vituperium ipsi David illatum crederetur a populo dictam reconciliationem non posse fieri, et sic firmiter starent cum Absalom. Istud autem consilium licet fuerit ad malum finem ordinatum, tamen erat valde accommodum, ad finem intentum, Ideo subditur :
marg.| .7. Consilium. Ista similitudo non tenet in omnibus, quia consilium Dei non potest ad malum ordinari, sed tenet quantum ad hoc quod consilium Dei est accommodum ad finem intentum. Dicunt autem aliqui quod Achitophel dedit hoc consilium, eo quod Bethsabee neptem suam David polluerat per adulterium.
Numérotation du verset 2Rg. 16,moraliter 
marg.| marg.| {611} .1. Cumque. Hic duo sunt notanda. Primum est cautela malitiosa Sibe detractoris, qui considerans David, et servos eius in angustia positos, et fuga, et fame fatigatos, obtulit pauca respective, ut per hoc mendaciter acquireret hereditatem Domini sui detrahendo sibi. Et consimiliter faciunt in curiis magnatorum cupid, et avari. Secundum est periculum potentum {612}in verbis talium detractorum : quia David sanctus ex verbis, et dono licet modico huius adulatoris, et detractoris in tantum fuit deceptus, quod sine verborum eius examinatione dedit ei hereditatem Domini, dicens.
marg.| .7. Tua sint. Propter quod principes, et prelati tales adulatores, et detractores multum debent abhorrere, et ne precipitanter rem concedant alienam diligenter precavere.
marg.| .9. Et ecce. Per Semei qui maledicebat David, et eum lapidibus {613}et terra impetebat, significatur quicumque dans afflictionem {614}iniuste : et sicut Semei ex hoc finaliter incurrit mortem corporalem, sic talis incurrit mortem culpe, et finaliter nisi peniteat, mortem gehenne.
Numérotation du verset 2Rg. 16,moraliter 
marg.| marg.| { 615 } Ingredere. Per Absalom qui cognoscendo concubinas patris sui manifeste ipsum fedavit, significatur quicumque subditus rebellis suo superiori, cuius famam studet denigrare per suspecta mulierum consortia, et alia mendacia, {616}que in appellationibus contra superiores bonos solent poni. Per Achitophel autem qui dedit Absalom hoc consilium, significatur advocatus qui causam promovet taliter appellantis, et sicut Achitophel suspendit seipsum, sic talis advocatus sibi procurat inferni patibulum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_16)

Notes :