Nicolaus de Lyra

Capitulum 19

Numérotation du verset 2Rg. 19,1 

¶ Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
¶ Codd. : (2Rg. 19) ΩA ΩF ( eras. et locatim haud legibilis ) ΩX (130ra) Rusch Weber (= ΩM ΩJ ΩS)
Numérotation du verset 2Rg. 19,2 

Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo1*. Audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
1 populo ΩX Weber ] + suo Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 19,3 

Et declinavit2 populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prelio.
2 declinavit ΩX Rusch ] declinabat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,4 

Porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi3.
3 fili mi ΩX Rusch ] + fili mi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,5 

Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit 4 : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum,
4 dixit] ait ΩF
Numérotation du verset 2Rg. 19,6 

Diligis5 odientes te et odio habes diligentes te. Et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret et omnes nos6 occubuissemus tunc placeret tibi.
5 diligis ΩX Weber ] diliges Amiatinus, diligens R C, cf. hebr. Septuaginta, + et Rusch |
6 omnes nos] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,7 

Nunc igitur surge et procede et alloquens satisfac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum7 nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala que venerunt super te ab adolescentia tua usque in8* presens.
7 sit tecum] inv. ΩF |
8 in ΩF ΩX Weber ] ad Rusch |
Numérotation du verset 2Rg. 19,8 

Surrexit ergo rex et sedit in porta. Et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege, Israel autem fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset 2Rg. 19,9 

Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom.
Numérotation du verset 2Rg. 19,10 

Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello, usquequo siletis et non reducitis regem. Et consilium totius Israel venit ad regem9.
9 et consilium… ad regem] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,11 

Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens : Loquimini ad maiores natu Iuda dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem ut reducerent eum10 ⎾in domo11 eius quia dixerat rex : Hec dicetis ad populum12 :
10 ut… eum] om. Cor1 (exp. idest del.) Cor2 (exp. idest del.) Cor3 (hebr. non habent) Weber |
11 domo] domum Ed1530 |
12 quia dixerat… ad populum ΘV Ed1455 Rusch Ed1530 Sixtina cum Brev. gothico (PL 86, 548) ] + Iuda Ed1530 Sixtina, om. Cor1 (exp. idest del.) Cor2 (exp. idest del.) Cor3 (hebr. Hieron. et anti. non habent) Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,12 

Fratres mei vos, os meum et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,13 

Et Amase dicite : Nonne os meum et caro mea es13* ? Hec faciat mihi14 Deus et hec addat, si non magister militie fueris coram me omni tempore15 post16* Ioab.
13 et caro mea - es ΦG ΩD ΩF ΩS ΩX Ed1530 Rusch Clementina ] inv. ΩJ Ed1455 Weber Edmaior, et caro mea P* |
14 faciat - mihi ! ] faciat Ed1455 perperam iuxta Edmaior (« mihi om. α ») , inv. ΣTM |
15 omni tempore] omnibus diebus ΘG (“h.” restitut. ex Martianaeo ) |
16 post Cor1 (alii POST IOAB id est secundus a Ioab sed infra [2Rg. 20:11] dicitur “iste est qui voluit esse pro Ioab”) ΩD* ΩF ΩS ΩX] pro Cor1 ΩA ΩJ Rusch Weber, + vel pro al. m. marg. Ω |
Numérotation du verset 2Rg. 19,14 

Et inclinavit cor omnium virorum17 Iuda quasi viri unius. Miseruntque ad regem dicentes : Revertere tu et omnes servi tui.
17 virorum] + de ΩD* ΩX
Numérotation du verset 2Rg. 19,15 

Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem. Et omnis18 Iuda venit usque19 in Galgala20 ut occurreret regi ut21* transduceret22* eum Iordanem.
18 omnis Σ Λ ΩX Rusch Clementina ] om. Weber |
19 usque Σ Λ ΩX Rusch Clementina ] om. ΩA Weber |
20 Galgala ΩX Rusch ] Galgalam Weber (R) Clementina |
21 ut ΩX] et ΩA Rusch Clementina Weber |
22 transduceret ΩX] traduceret Rusch Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,16 

Festinavit autem Semei filius Gera filii Gemini23 de Baurim24, et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
23 Gemini ΩA ΩS ΩX Rusch ] Iemini Weber |
24 Baurim] Bahurim ΩA ΩX Rusch |
Numérotation du verset 2Rg. 19,17 

cum mille viris de Beniamin, et Siba puer de domo Saul, et25 quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo26. Et irrumpentes Iordanem ante regem
25 et ΩX Rusch ] om. Weber (R A) |
26 erant – cum eo ΩA Rusch Weber ] cum eo erant inv. ΩX |
Numérotation du verset 2Rg. 19,18 

transierunt vada ut transducerent domum regis, et facerent iuxta iussionem eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem.
Numérotation du verset 2Rg. 19,19 

Dixit ad eum : Ne reputes mihi domine27 iniquitatem, neque memineris iniuriarum28* servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem, neque ponas rex in corde tuo.
27 domine ΩX Rusch ] + mi ΩA Weber |
28 iniuriarum ΩA ΩX Rusch ] iniuriam Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,20 

Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus29 veni de omni30 domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis.
29 hodie – primus] inv. ΩF |
30 omni ΩA ΩF ΩJ ΩX Rusch Weber ] om. Weber (R C) |
Numérotation du verset 2Rg. 19,21 

Respondens vero Abisai filius Sarvie dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei qui31* maledixit christo Domini ?
31 qui ΩB ΩJ ΩX Rusch ] quia Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,22 

Et ait David : Quid mihi et vobis filii32 Sarvie ? Cur33 efficimini34 mihi35 hodie36 in Satan ?
¶ Codd. : ΩB ΩF ΩJ ΩX Rusch Weber
32 filii ΩJ ΩX] fili X, filiis B*, filiae Amiatinus |
33 Cur ΩX] Quid Cava |
34 efficimini ΩX] efficiamini E , eritis ΘG (hebr.) |
35 mihi ΩX] om. ΣT ΨB*D cum graec. (cod. A ) |
36 hodie ΩX ] om. I* ΓB | hodie mihi Amiatinus Π B ΦP |
Ergone hodie interficietur37* vir in38 Israel ? An ignoras 39
37 hodie interficietur ΩF ΩX Weber ] inv. Rusch, hodie occidetur ΩB |
38 vir in ΩX Rusch Weber ] viri ΘG*, in ΩF |
39 ignoras Λ(-as in ras. ) ΩM ΩX Thomas de Aquino (Super Ps. 2:7 ed. crit.) Rusch ] ignoro ΩA ΩB ΩJ Weber , + hebr. : quia nonne novi ΘG ( restitutum ex Martianaeo) ), ignoratis ΩF |
me hodie 40* factum regem41 super Israel42 ?
¶ Codd. : ΩB ΩF ΩJ ΩS ΩX Rusch Weber Edmaior.
40 me hodie ΣM ΩF ΩS] inv. hodie me ΩA ΩX ΩJ Rusch Weber, hodie H*, me ΦZ ΩB |
41 factum - regem] inv. ΓB |
42 regem super Israel] in B* , praem. esse praem. ΨDF |
Numérotation du verset 2Rg. 19,23 

Et ait rex Semei : Non morieris. Iuravitque ei.
¶ Codd. : ΩA ΩB ΩJ ΩX Rusch Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,24 

Miphiboseth quoque43 filius44 Saul45 descendit in occursum regis illotis pedibus
43 quoque ΩX Rusch Weber ] Miphibosethque ΩS, autem ΩF |
44 quoque – filius] inv. X , + filii ΩS cum LXX (cod. B), + Ionathan filii ΣM cum codd. fere omnibus, |
45 filius Saul Cor1 ΩX Rusch Weber ] + filius Ionathā filii ΩF ΩX² ( al. m. poster. marg.) ; cf. Cor1 ( MIFIBOSETH QUOQUE FILIUS SAUL : Hieronymus non dicit hic ‘filius Ionathae filii Saul’ ut quidam male habent). |
et intonsa barba, vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace.
¶ Codd. : ΩJ ΩX Rusch Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,25 

Cumque Hierusalem46 occurrisset regi dixit ei rex : Quare non venisti mecum Miphiboseth ?
46 Hierusalem ΩA ΩX Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 19,26 

Et47* respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me. Dixitque48 ei : Ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege. Claudus enim sum servus tuus.
47 Et ΩX Rusch ] Qui Weber |
48 dixitque] dixi Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,27 

Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es49 fac quod placitum est tibi.
49 es ΩX Rusch ] om. ΩA Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,28 

Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi. Tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mense tue .Quid ergo50 habeo iuste querele ? Aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
50 ergo ΩX Rusch ] igitur ΩA Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,29 

Ait autem51 ei rex : Quid ultra loqueris ? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones.
51 autem ΩD ΩX Rusch ] ergo ΩA Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,30 

Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacifice52* in domum suam.
52 pacifice ΩA ΩX Weber ] pacificus Rusch
Numérotation du verset 2Rg. 19,31 

Berzellai quoque Galaadites senex valde53 descendens de Rogelim transduxit regem Iordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
53 senex valde ΩX Rusch ] om. ΩA Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,32 

Erat autem54 Berzellai Galaadites senex valde, id est55 octogenarius et ipse prebuit alimenta regi cum moraretur in Castris56. Fuit quippe vir57 dives nimis.
54 autem ΩX² Rusch Weber ] enim Amiatinus ΩX* |
55 id est] om. I² |
56 in castris] + in mahanaim ΘG (heb.) |
57 vir] om. B H |
Numérotation du verset 2Rg. 19,33 

Dixit itaque58 rex ad Berzellai : Veni mecum ut requiescas securus59* mecum in Hierusalem.
58 Dix. itaque] Dixitque ΩA |
59 securus ΩX Rusch ] secure Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,34 

Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vite mee ut ascendam cum rege in Hierusalem ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,35 

Octogenarius sum hodie. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel60 amarum, aut delectare potest servum tuum cibus61 et potus, vel audire possum ultra62* vocem cantorum63 aut64* cantatricum65* ? Quare servus tuus sit66* oneri domino meo regi ?
60 vel ΩX Rusch ] aut ΩA Weber |
61 cibus] cibum ΩA |
62 possum ultra I² ΨF ΩA ΩM ΩS Ed1455 Ed1530 Brev. gothicum (loc. cit.) Rusch Clementina ] inv. Weber , ultra possum ultra ΨD, ultra ΣT* B I* |
63 cantorum ΩA ΩX Weber ] cantatorum ΣM ΨD, canticorum ΣT, cunctatorum X |
64 aut X ΣM Z ΩM ΩJ* ΩS ΩX] atque ΩA Ω Rusch Weber |
65 cantatricum ΩA ΩX Rusch, cantricum Weber |
66 sit ΩX Rusch ] fit Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 19,36 

Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum, nec indigeo hac vicissitudine,
Numérotation du verset 2Rg. 19,37 

sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar67 iuxta sepulcrum patris mei et matris mee68*. Est autem servus tuus Chamaam
67 et sepeliar ΩX Rusch ] om. Weber |
68 et matris mee ΩA ΩX Weber ] om. Rusch |
ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quicquid69 tibi bonum videtur.
69 quicquid Rusch ] quod ΩX Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,38 

Dixit itaque ei70 rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quicquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me impetrabis.
70 dixit itaque ei ΩX] dixitque Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,39 

Cumque transisset universus populus et rex Iordanem restitit et71 osculatus est rex Berzellai et benedixit ei. Et ille reversus est in locum suum.
71 restitit et ΩX] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 19,40 

Transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iuda tranduxerat regem et media tantum pars affuerat de populo Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 19,41 

Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda, et transduxerunt regem et domum eius Iordanem, omnesque viros David cum eo ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,42 

Et respondit72 omnis vir Iuda ad viros Israel quia mihi propior73
72 respondit ΩX Rusch Weber ] ait ΩD |
73 mihi propior ΩX Rusch ] inv. Weber | propior] proprior Cor1 (al<iqui> ) |
est rex. Cur irasceris super hac re ? Numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt ?
Numérotation du verset 2Rg. 19,43 

Et respondit vir Israel ad viros Iuda et ait : Decem partibus ego maior sum74* apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te. Cur fecisti mihi75 iniuriam, et non nuntiatum est mihi76 priori ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel.
74 ego maior sum R Π ΩM ΩS ΩX] maior sum ego Γ, ego sum maior ΘG ΩD cum pseudo Hieronymi quaestion. hebraicis , maior ego sum Rusch Weber . |
75 fecisti mihi ΩX Rusch ] inv. Weber |
76 nuntiatum est-mihi ΩX Rusch ] inv. Weber |

Capitulum 19

Numérotation du verset 2Rg. 19,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 42r b
Numérotation du verset 2Rg. 19,ad litteram 
marg.| {631} .1. Nuntiatum. Hic consequenter ostenditur qualiter David in regnum suum rediit, ubi primo describitur ipsius David consolatio, secundo consolati revocatio, ibi : Omnis quoque populus. tertio revocati reductio, ibi : Miseruntque ad regem. quarto reducentium concertatio, ibi : Omnis autem populus Iuda. Circa primum dicitur : Nuntiatum est. ab illis qui formidabant redire ad domum regis propter eius luctum. unde subditur :
marg.| .2. Et declinavit. Et ideo imminebat periculum, ne populus indignatus contra David faceret sibi alium regem, quod advertens Ioab reprehendit eum acriter, dicens.
marg.| .3. Confudisti. Cum tamen deberes eos honorare, et congaudere de victoria, in qua exposuerunt se periculo pro te.
marg.| .4. Diligis odientes te id est tu ostendis hoc per signum lugendo Absalom adversarium tuum.
marg.| .5. Nunc igitur surge. De luctu.
marg.| .6. Et procede. Ad recipiendum debellatores tuos honorifice.
marg.| .7. Et alloquens satisfac. Promittendo eis honores, et premia pro victoria.
marg.| .8. Iuro enim tibi per Dominum. Quasi de re certa.
marg.| .9. Quod si non exieris. Ad satisfaciendum eis modo predicto.
marg.| . 10. Ne unus. Quia illi qui pugnaverunt pro te contra. Absalom recedent a te, et iungentur aliis ad faciendum regem super totum populum, et tu remanebis solus ab omnibus derelictus.
marg.| . 11. Surrexit ergo. De luctu, acquiescens rationabili reprehensioni.
marg.| . 12. Et sedit in porta. In loco patenti, et communi, ut posset omnes venientes amicabiliter recipere, et gratiose alloqui, et sic recollegit populum.
prol.| {632}
marg.| . 13. Israel autem. scilicet illi qui erant cum Absalom.
marg.| . 14. Omnis quoque. Hic consequenter describitur ipsius David revocatio, quia populus qui fuerat cum Absalom videbat se deceptum. ideo dicebant.
marg.| . 15. Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum scilicet David, qui populum Israel de inimicis suis existentibus per circuitum liberavit, ut patet ex supradictis 8. cap.
marg.| . 16. Et nunc fugit de terra propter Absalom id est de urbe regia propter Absalon, cuius mala reducebant ad memoriam in fedatione patris, et eius persecutione, quasi dicat, indignum est, quod pro ipso fugiat.
marg.| . 17. Usquequo siletis. A recognitione culpe, et petitione venie.
marg.| . 18. Et non reducitis regem. Ad locum suum honorifice.
marg.| . 19. Et consilium totius Israel venit ad regem. Quia per nuntios certos, et solennes significata fuerunt sibi ista, quibus auditis rex misit ad viros Iuda qui fuerant cum Absalom, ut essent de primis ad ipsum reducendum. Ex hoc enim quod erant de tribu David verecundabantur apparere in conspectu eius, quia plus sibi forte fecerant quam extranei, et ideo David hoc advertens mandavit pro eis, ut venirent secure, quia paratus erat remittere, cuius rationem tangit.
marg.| . 20. Os meum, et caro. Quasi diceret, non possem vos odire, quia hoc esset contra me.
marg.| . 21. Et Amase. Iste inter omnes plus peccaverat contra David, quia fuit princeps exercitus Absalom, ut habetur supra 17. cap. cum tamen esset nepos David, et ideo ipsum specialiter nominavit. Sicut et Christus post resurrectionem suam per Angelum expressit specialiter Petrum, dicens : Dicite discipulis suis, et Petro. Mar. 16.b. Quia propter Christi negationem non fuisset ausus inter discipulos comparere, nisi fuisset specialiter nominatus.
prol.| {633}
Numérotation du verset 2Rg. 19,ad litteram 
marg.| .1. Hec faciat mihi Deus. id est maiora mala, quam sustinuerim in persecutione Absalom.
marg.| .2. Si non magister militie, Aliqui libri habent, post Ioab id est sub Ioab, dictio enim Hebraica tachath, que ibi ponitur aliquando significat, pro, aliquando sub, tamen est eadem sententia, quia David non in tendebat amovere Ioab de suo officio, sed quod iste suppleret vices eius pro tempore, et loco, ubi videretur expedire.
marg.| .3. Et inclinavit ad se per suum benignum mandatum.
marg.| .4. Miseruntque. Hic consequenter describitur ipsius revocati reductio ubi interponitur benignitas David in Semei obviatione, secundo eius in equalitas in hereditatis Miphiboseth divisione, ibi : Miphiboseth quoque. tertio eius curialitas in Berzellai licentiatione, ibi : Berzellai quoque. circa primum dicitur, Miseruntque ad regem scilicet viri Iuda.
marg.| .5. Et omnis id est tribus Iuda, ut occurreret regi, et traduceret eum Iordanem in navibus ad hoc paratis ab ipsis, ut dicunt aliqui. Alii autem dicunt, quod ista traductio intelligitur, per hoc quod viri Iuda transierunt Iordanem ante regem in equis : ad explorandum ubi aqua esset bene vadabilis.
marg.| .6. Festinavit, ut apud David inveniret misericordiam.
marg.| .7. Et irrumpentes. transeuntes ad ripam oppositam in qua adhuc erat David, ut sibi servirent in transitu. Cetera patent usque ibi :
marg.| .8. Numquid pro quasi d<icat> magnum malum esset si vivus evaderet, quia incurrerat crimen lese maiestatis.
marg.| .9. Cur efficimini mihi hodie. quia si David eum statim occidi permisisset, alii qui cum Absalom fuerant in persequendo David timuissent sibi, et illi {634} qui nondum venerant retrocessissent, et forte aliqui qui iam venerant occulte recessissent, et sic eius occisio potuisset esse occasio magne scissionis, et magni mali contra David.
marg.| . 10. Non morieris. Iuravitque ei. Sed videtur quod David istud iuramentum fregerit, quia iniunxit filio suo Salomoni de morte eius, ut habetur infra 3. lib. 2. cap. Dicendum quod David non iuravit nisi quod non moreretur tunc, et pro illa causa tantum, sed quia erat homo seditiosus, monuit David filium suum, ut contra hoc poneret cautelam, dicens. Vir autem sapiens es, ut scias que facies ei, ut ibidem habetur : propter quod Salomon inhibuit ei sub pena mortis, ne exiret Ierusalem precludendo sibi viam faciendi colligationes, et propter transgressionem huius precepti fuit mortuus. David etiam bene cogitabat, quod cautelam sibi impositam non servaret, et sic mortem de novo incurreret.
marg.| . 11. Miphibos Ethicorum Hic ostenditur inequalitas David in hereditatis Miphiboseth divisione, cum dicitur. Miphiboseth quoque filius id est ne pos. Alii libri habent filius Saul. Sed veritas Hebraica, et libri correcti non habent, David enim non fuit tunc recordatus amicitie Ionathan patris MiphibosEthicorum Si enim fuisset recordatus, medietatem hereditatis sue servo suo non dedisset.
marg.| . 12. In tonsa. In hebreo habetur : Incomposita barba. Quia illo tempore non tondebant barbam filii Israel, prout habetur sup. 10c. de nuntiis David.
marg.| . 13. Vestesque. In signum tristitie propter fugam David. Ex quo patet verum quod dictum est sup. 16.c scilicet quod Siba servus suus falso diffamaverat eum apud David, Cetera patent usque ibi :
prol.| {635}
Numérotation du verset 2Rg. 19,ad litteram 
marg.| .1. Quid ultra quasi d<icat> pro nihilo, quia dictum meum non re tractabo totaliter, retractavit tamen in parte dicens.
marg.| .2. Tu et Siba. In iuste concedens servo suo medietatem hereditatis sue, propter quod regnum eius fuit postea divisum tempore Roboam ne potis sui, prout dicetur plenius infra lib. tertio capitulo 12. Hic autem advertendum quantum adulatores, et detractores sunt periculosi principibus quia David tam sanctus, et iustus verbis Sibe adulatoris, et detractoris, ut patet ex predictis, fuit ita captus, et involutus, quod hereditatem Miphiboseth Domini sui ei concessit in absentia Miphiboseth, et eo non audito, et quod peius est postquam audivit Miphiboseth se vere excusantem, ut patet per predicta, non retractavit dictum suum iniustum totaliter, sed servum suum pessimum fecit equalem Domino, quem tamen debuisset suspendisse propter falsam accusationem Domini sui de crimine lese maiestatis.
marg.| .3. Berzellai. Hic consequenter ostenditur gratitudo David erga Berzellai, qui sibi necessaria pro parte ministraverat, ut patet ex predictis et eum usque ad Iordanem conduxerat, cui David obtulit premia, et honores si vellet ire Ierusalem secum : sed excusavit se propter senectutem dicens.
marg.| .4. Quot quasi d<icat> tempus est quod ego cogitem de morte, non de honoribus aut divitiis. Quod est contra senes se ingerentes curiis magnatorum. Misit tamen filium suum cum David, dicens.
marg.| .5. Est autem. ita quod debet scribi per, m, in medio, et in fine.
prol.| {636}
marg.| .6. Ipse vadat. Ipse est enim iuvenis, et poterit addiscere que sunt virtutis et honoris. Notandum est hic, quod in curia David erant cantores, et cantatrices instrumentis, et vocibus humanis, talibus n. licitum est uti moderate, quia sicut membra corporis indigent quiete, et recreatione, ita et vires animales, ad quod multum facit melodia.
marg.| .7. Et osculatus est. In signum magne amicitie.
marg.| .8. Et benedixit ei. Imprecans ei bona vite presentis, et future.
marg.| .9. Omnis. Supra posita est ipsius regis reductio, hic consequenter post interpositionem predictorum describitur reducentium concertatio, cuius causa exprimitur cum dicitur, omnis autem etc. Iordanem fluvium modo supradicto.
marg.| . 10. Et media. Et ideo in hoc reputabant se dehonoratos, tum quia plures erant, tum quia primo nuntios miserant ad David pro eius reversione, ut predictum est, propter quod dixerunt regi.
marg.| . 11. Quare te quasi d<icat> id clanculo factum est antequam veniremus in contemptum nostrum.
marg.| . 12. Et respondit omnis vir Iuda ad viros Israel, superbe.
marg.| . 13. Quia mihi propior est rex id est de tribu, et cognatione mea.
marg.| . 14. Decem partibus quasi d<icat> licet non sit de tribu nostra, tamen multo plus valemus sibi in subsidium temporale, et adiutorium contra adversarios.
marg.| . 15. Durius. tum quia erant viri bellicosi, et animosi, tum quia erant homines de tribu regia, ex quo pre aliis in superbiam erigebantur.
Numérotation du verset 2Rg. 19,moraliter 
marg.| {631} .1. Nuntiatum est autem Ioab quod rex. Per David lugentem mortem filii sui, significatur bonus prelatus lugens mortem {632} culpe subditi, maxime quando probabiliter estimatur, quod comitetur mors inferni, sicut David probabiliter estimabat de filio qui mortuus fuerat in persecutione patris actuali.
marg.| . 17. Usquequo. Per reditum David ad regnum suum, de quo fuerat {633} expulsus per Absalom propter Urie peccatum, sicut dixerat sibi Dominus per Nathan Prophetam, supra 12 capitulo Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, significatur peccator vere penitens, et ad bonum regimen vite sue rediens, et sic est in via vite per quam venitur ad regnum celeste. Ipsum autem comitatur Berzellai valde senex, per quem significatur sapientia, de qua dicitur Prv. 8 capitulo Ab eterno ordinata sum, et ex antiquis.
Numérotation du verset 2Rg. 19,moraliter 
marg.| {634} .5. Usque Iordanem id est usque ad mortem, que per Iordane significatur, eo quod Iordanis iudicii rivus interpretatur, et in morte est hominis iudicium particulare. Eccl. 38 capitulo Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum, mihi heri, et tibi hodie. Per hoc autem quod in transitu Iordanis occurrerunt David viri Iuda, et Israel, significatur quod bene morienti occurrunt Angeli sancti, qui dicuntur viri Israel, quia vident Deum clare : et viri Iuda, quia laudant eum continue. Ps. 83.a. Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 29/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_19)

Notes :