Capitulum 18
Numérotation du verset
2Rg. 18,1
Igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos
et centuriones,
Numérotation du verset
2Rg. 18,2
et dedit populi tertiam partem sub manu Ioab, et tertiam in manu Abisai filii Sarvie fratris Ioab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth.
Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,3
Et respondit populus : Non exibis, sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit, sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt, quia tu unus
pro decem millibus computaris. Melius est igitur ut sis nobis in urbe presidio.
Numérotation du verset
2Rg. 18,4
Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum1 hoc faciam. Stetit ergo rex iuxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
1 videtur rectum]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,5
Et precepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens : Servate mihi puerum Absalom.
Et omnis populus audiebat precipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 18,6
Itaque egressus est populus in campum contra Israel. Et factum est prelium in saltu Ephraim.
Numérotation du verset
2Rg. 18,7
Et cesus est ibi populus Israel ab exercitu David. Factaque est ibi plaga magna in die illa viginti millium.
Numérotation du verset
2Rg. 18,8
Fuit autem ibi prelium dispersum super faciem omnis terre et multo plures erant quos saltus
consumpserat de populo quam hi quos voraverat gladius in die illa.
Numérotation du verset
2Rg. 18,9
Accidit autem
ut occurreret Absalom servis David sedens in2 mulo. Cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhesit caput eius quercui, et illo suspenso inter celum et terram mulus cui sederat pertransivit.
2 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,10
Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens : Vidi Absalom pendere de quercu.
Numérotation du verset
2Rg. 18,11
Et ait Ioab viro qui nuntiaverat ei : Si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum ?
Numérotation du verset
2Rg. 18,12
Qui dixit ad Ioab : Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis precepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens : Custodite mihi puerum Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 18,13
Sed et si fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso.
Numérotation du verset
2Rg. 18,14
Et ait Ioab : Non sicut tu vis sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres Ioab3 lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom. Cumque adhuc palpitaret herens in quercu,
3 Ioab]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,15
cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,16
Cecinit autem Ioab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israel volens parcere multitudini.
Numérotation du verset
2Rg. 18,17
Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis. Omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset
2Rg. 18,18
Porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis. Dixerat enim : Non habeo filium
et hoc erit monumentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur manus Absalom usque ad diem hanc4.
4 diem hanc]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,19
Achimaas autem filius Sadoc ait : Curram et annuntiabo5 regi quia iudicium fecerit ei Deus6 de manu inimicorum eius.
5 annuntiabo] nuntiabo
Weber
|
6 Deus] Dominus
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 18,20
Ad quem Ioab dixit : Non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia. Hodie nolo te nuntiare : Filius enim regis est mortuus.
Numérotation du verset
2Rg. 18,21
Et ait Ioab Chusi : Vade et nuntia regi que vidisti. Adoravit Chusi
Ioab et cucurrit.
Numérotation du verset
2Rg. 18,22
Rursus7 autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab : Quid impedit si et8 ego curram post Chusi ? Dixitque ei9 Ioab : Quid vis currere fili mi ? Veni huc10, non eris boni nuntii baiulus.
7 rursus] rursum
Weber
|
8 et] etiam
Weber
|
9 ei]
om. Weber
|
10 veni huc]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 18,23
Qui respondit : Quid enim si cucurrero ? Et ait ei : Curre currens ergo Achimaas
per viam compendii transivit Chusi.
Numérotation du verset
2Rg. 18,24
David autem sedebat inter duas portas. Speculator vero qui erat in fastigio porte super murum elevans oculos vidit hominem solum currentem11
11 solum currentem]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,25
et exclamans indicavit regi. Dixitque rex : Si solus est bonus est nuntius in ore suo12.
12 suo] eius
Weber
Properante autem illo et accedente propius,
Numérotation du verset
2Rg. 18,26
vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait : Apparet mihi alter13 homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nuntius.
13 alter]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,27
Speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex : Vir bonus est et nuntium portans bonum venit.
Numérotation du verset
2Rg. 18,28
Clamans autem Achimaas dixit ad regem : Salve, rex14. Et adorans regem coram eo pronus in terram ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
14 rex]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,29
Et ait rex : Estne pax puero Absalom ? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus, o rex, me servum tuum. Nescio aliud.
Numérotation du verset
2Rg. 18,30
Ad quem rex transi ait : Et sta hic. Cumque ille transisset et staret
Numérotation du verset
2Rg. 18,31
apparuit Chusi et veniens ait : Bonum apporto nuntium15 mi rex. Iudicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
15 nuntium] + domine
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 18,32
Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom ? Cui respondens Chusi : Fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,33
Contristatus itaque rex ascendit cenaculum porte, et flevit et sic loquebatur vadens : Fili mi Absalom, Absalom fili mi16. Quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi, fili mi Absalom17 ?
16 Absalom-fili mi]
inv. Weber
|
17 Absalom]
om. Weber
|
Capitulum 18
Numérotation du verset
2Rg. 18,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 45va
Numérotation du verset
2Rg. 18,1
marg.|
{623}.1.
Igitur considerato.
Hic consequenter ostenditur qualiter Absalom Dei iudicio in bello interiit. Et primo ex parte David describitur ordinatio populi. Secundo congressio belli, ibi : Itaque ingressus. Tertio denunciatio facti, ibi : Achimaas autem. Quarto {624}lamentatio filii, ibi : Contristatus itaque. Circa primum sciendum quod secundum Vegetium libro de re militari, Pauci bene ordinati, et constantes sunt dispositi ad victoriam : multitudo vero inordinata non est nisi victima parata ad cedem. propter hoc David expertus in rebus bellicis populum suum qui parvus erat comparative diligenter ordinavit. Et hoc est quod dicitur :
marg.|
.2.
Constituit super.
Quorum quilibet preerat mille bellatoribus.
marg.|
.3.
Et Centuriones,
etc. Presidentes centum.
marg.|
.4.
Et dedit populi.
Quia de toto populo fecit tres acies.
marg.|
{525}.1.
Egrediar.
quia volebat esse de primis ad laborem et pericula.
marg.|
.2.
Non exibis.
Cuius ratio subditur : Sive enim fugerimus, etc. quasi dicat, parum curant de nobis, quia te solum querunt.
marg.|
.3.
Melius est igitur ut sis nobis in urbe presidio.
ut si debellati fuerimus possimus ibi habere refugium, ut possit ibi iterum exercitus congregari.
marg.|
.4.
Stetit ergo rex iuxta portam.
ut videret qualiter exirent ordinate, et eos animaret ad fortiter preliandum.
marg.|
.5.
Servate mihi
scilicet vivum si ei prevalebitis : hoc dicebat David ne moreretur in peccato mortali persequendo patrem proprium, et sic eternaliter damnaretur.
marg.|
.6.
Et omnis.
hoc faciebat rex ut nullus eum interficeret.
marg.|
.7.
Itaque.
Hic consequenter describitur congressus belli, et notatur {526}locus, cum dicitur.
marg.|
.8. In
saltu.
Id est prope saltum illum, quia pugnabat in campo plano, non in nemore. Sed querit hic quomodo vocabatur saltus Ephraim, cum non esset in sorte Ephraim, sed ultra Iordanem, ut patet ex predictis. Dicendum quod erat ex opposito sortis Ephraim, ita quod Iordanis fluvius tamen erat intermedius : et ex hoc sortitus est istud nomen.
marg.|
.9.
Et multo.
Quia ibi erant fovee magne, ut patet ex hoc quod infra dicitur quod Absalom fuit proiectus in foveam magnam, et in foveis illis fugientes de exercitu Absalom, ceciderunt et mortui sunt. Dicunt etiam Hebrei, quod in illo saltu erant fere terribiles que multos de illo exercitu fugientes et intrantes saltum, occiderunt.
marg.|
.10.
Accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo. Cumque ingressus fuisset mulus subter condensam.
Quia fugientes de prelio vagantur incerti, et frequenter incidunt in illos quos fugere intendunt.
Numérotation du verset
2Rg. 18,ad litteram
marg.|
{627} .1.
Adhesit caput.
Quia videns suos devictos ad fugiendum expeditius deposuerat galeam, et sic per capillos suos qui multi erant, ut dictum est, supra 14. cap. retentus est frondibus quercus. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.2.
Non sicut tu vis.
Absalom servabatur vivus.
marg.|
.3. Sed aggrediar coram te. Interficiendo.
marg.|
.4.
Et tulerunt Absalom.
Ex quo patet quod dictum eo, quod in illo saltu erant fovee magne.
marg.|
.5.
Et comportaverunt super eum acervum.
Hoc fecerunt secundum legem Dt. 21. ubi precipitur filius contumax a populo lapidari. Iste autem non solum erat contumax, sed etiam manifeste persequebatur patrem, et ideo non solum erat dignus a gladio perimi, sed etiam a populo lapidari.
marg.|
{628} .6.
Porro Absalom erexerat,
etc. Dicit Iosephus quod fecerat statuam marmoream ad sui memoriam in posterum. Alii dicunt, quod fecerat quoddam edificium notabile et altum ad eundem finem.
marg.|
.7.
Dixerat enim : Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei
supra 14 capitulo dictum est, quod habuit tres filios. Et ideo dicendum est, quod erant mortui, vel inepti ad regnandum post ipsum.
marg.|
.8.
Et appellatur manus Absalom, usque ad hanc diem.
opus eius memoria dignum. Manus enim est organum organorum, ut habetur. 3. de Anima, et ideo per eam signantur opera, et maxime solennia et memoria digna.
marg.|
.9.
Achimaas autem filius Sadoc.
Hic consequenter describitur denuntiatio facti, quia Achimaas zelans pro David desiderabat victoriam suorum nuntiare, sed Ioab impediebat, dicens Non eris nuntius.
prol.|
{629}
Numérotation du verset
2Rg. 18,ad litteram
marg.|
.1.
Sed nuntiabis.
scilicet de alia victoria futura, que magis placebit regi. Sciebat enim Ioab David de morte Absalom turbari, et ideo nolebat istum quem diligebat rumores istos portare, propter quod misit alium, scilicet Chusi. Sciendum tamen quod iste Chusi non erat ille, de quo dictum est cap. preced. quod erat amicus, et consiliarius David, tum quia tantus homo ad hoc non mitteretur, sicut cursor : tum quia non fuerat in bello : sed fuit alius eiusdem nominis, et de humili plebe.
marg.|
.2.
Rursus.
Quia omnibus modis volebat currere ad David, propter eius importunitatem permisit hoc Ioab, maxime quia credebat probabiliter, quod Chusi prevenisset, et mortem Absalom nuntiasset.
marg.|
.3.
Si solus.
Illi enim qui revertuntur de prelio fugitivi, non veniunt soli, sed turmatim : victores autem remanent, quia sunt intenti ad rapiendum spolia devictorum, et ideo ex hoc quod erat solus bene coniecturavit David, quod erat eventus prosperi nuntius, et eodem modo de alio ipsum sequenti.
marg.|
.4.
Contemplor.
Iam enim erat ita prope, quod poterat personam currentis discernere. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.5.
Vidi tumultum.
Aliqui libri habent tumulum, et male : quia Hebraica veritas, et libri correcti habent tumultum. Et accipitur hic vidi, pro audivi, sicut Ex. 20 capitulo Cunctus autem populus videbat
voces id est audiebat, quasi diceret, tantus erat {630}ibi tumultus, quod ego non potui audire, seu percipere, quid esset factum de Absalom, seu mentiebatur, ne regem offenderet, quia viderat ipsum mortuum, denuntiavit tamen victoriam, que erat bonum nuntium.
marg.|
.6.
Transi ait, et sta hic.
Donec audiamus, quod dicet cursor alius.
marg.|
.7.
Iudicavit enim.
Tuos adversarios debellando.
marg.|
.8.
Fiant, inquit.
Per hoc intellexit rex Absalom esse mortuum, quia per talem modum loquendi mors alicuius nuntiabatur communiter.
marg.|
.9.
Contristatus.
Hic ultimo ponitur lamentatio filii, cum dicitur.
marg.|
.10.
Ascendit cenaculum porte
id est solarium, ut in loco sequestrato ab aliis fleret, et plangeret filium suum, dicens.
marg.|
.11.
Fili mi.
Plangebat enim mortem eius spiritualem, quia mortuus erat in peccato mortali actualiter persequendo patrem, et propter hoc, verbum istud.
marg.|
.12.
Absalom.
Ponitur hic sex vicibus quater in hoc capitulo, et bis in sequenti, propter sex conditiones pene gehenne, quia ibi est pena damni, et pena sensus, stridor dentium, et fletus, exteriores tenebre, et duratio sine fine.
marg.|
Moral<iter> exponendo, Absalom persequens David, et viros eius, tyrannum significat simplicium oppressorem, cuius caput adheret quercui mundi sublimia appetendo. Tribus lanceis configitur, triplici concupiscentie assentiendo. In foveam proiicitur ad inferos descendendo.
Numérotation du verset
2Rg. 18,moraliter
marg.|
marg.| {623}
.1.
Igitur considerato David populo,
etc. Moraliter per David, qui manu fortis interpretatur, significatur homo virtuosus, qui contra vitia fortiter preliatur, de quo prelio dicit Seneca, Habeto pacem cum hominibus, et cum vitiis bellum. Igitur virtuosus disponit exercitum suum, scilicet congeriem actuum bonorum in tres partes, sicut David suum exercitum disposuit. Prima pars est interiorum meditationum respectu Dei. Secunda pars consistit in actibus charitatis respectu proximi per eleemosynas corporales, et spirituales.
marg.|
Corporales continentur in hoc versu : “Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo”. Qui sic intelligitur. Visito infirmum, poto sitientem, cibo famelicum, redimo captivum, tego nudum, colligo hospitem, condo id est sepelio mortuum. Iste sunt septem eleemosyne corporales.
marg.|
Spirituales autem eleemosyne {624}continentur in hoc versua : « Consule, castiga, remitte, solare, fer, ora ». Qui sic intelligitur. Consule, sub quo verbo intelligitur consilium, et doctrina : ideo sic accipitur, consule dubitanti, et doce ignorantem : et sunt due eleemosyne spirituales, castiga delinquentes, remitte offensam, solare id est consolare tristem. fer id est supporta infirmum, scilicet in moribus. ora, pro omnibus, et sic sunt septem eleemosyne spirituales.
a Versus.
marg.|
Tertia pars exercitus virtuosi est gestuum, et verborum modestia respectu sui. Per istas tres partes, seu acies debellantur exercitus vitiorum. Princeps autem exercitus istius est superbia, sicut dicitur Eccles. 10.b. Initium omnis peccati superbia. Superbus autem excellenter dici potest superbia in abstracto, sicut excellenter liberalis dicitur liberalitas : et talis superbus per Absalom figuratur, qui ex nimia superbia contra patrem rebellavit. et contra ipsum tanquam princeps movit exercitum.
Numérotation du verset
2Rg. 18,moraliter
marg.|
{627}†
Mulus cui insederat pertransivit.
Iste mulus super quem sedet superbus est gloria mundana, que cito transit 1. Io. 2 capitulo Mundus transit et
{628}
concupiscentia eius. Et superbus per Absalom figuratus remanet suspensus in arbore, per quam significatur patibulum gehenne, et conficitur tribus lanceis, scilicet pena ignis, et pena vermis, et pena carentie visionis.
Numérotation du verset
2Rg. 18,additio
prol.|
{629}In capitulo 18. ubi dicitur in postilla : Sciendum tamen quod iste Chusi non erat ille, de quo dictum est precedenti capitulo, in hebreo nomina istorum sunt diversa. Nam ille amicus {630}David vocatur Chusi. Et ex vitio translatorum, seu scriptorum vocatus est uterque Chusi. Chusi autem in hebreo est equivocum. Uno modo significat idem quod Ethiops. Alio modo est nomen proprium, quo istorum modorum accipiatur in hoc capitulo non bene ex littera comprobatur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_18)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_18)
Notes :