Capitulum 4

Numérotation du verset 2Rg. 4,1 

Audivit autem Isboseth1 filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron et dissolute sunt manus eius
1 Isboseth] om. Weber
omnisque Israel perturbatus est.
Numérotation du verset 2Rg. 4,2 

Duo autem viri principes latronum
erant filio Saul, nomen uni Baana et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothite de filiis Beniamin. Siquidem et Beroth reputata est in Beniamin.
Numérotation du verset 2Rg. 4,3 

Et fugerunt Berothite in Gethaim, fueruntque ibi advene usque in tempus illud.
Numérotation du verset 2Rg. 4,4 

Erat autem Ionathe2 filio Saul filius debilis pedibus. Quinquennis enim fuit quando venit nuntius de Saul et Ionathan ex Iezrael, tollens itaque eum nutrix sua fugit. Cumque festinaret ut fugeret, cecidit et claudus effectus est. Habuitque vocabulum Miphiboseth3.
2 Ionathe] Ionathan Weber |
3 Miphiboseth Ω Ruch Clementina ] Mifiboseth hic et ubique Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 4,5 

Venientes igitur filii Remmon Berothite Rechab et Baana ingressi sunt ferventi4 die domum Isboseth qui dormiebat super stratum suum meridie, et ostiaria domus purgans triticum obdormivit5.
4 ferventi] fervente Weber |
5 et hostiaria…obdormivit] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 4,6 

Ingressi sunt autem domum latenter6 assumentes spicas tritici.
6 latenter] om. Weber
Et percusserunt eum in inguine Rechab et Baana frater eius et fugerunt.
Numérotation du verset 2Rg. 4,7 

Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectulum suum in conclavi et percutientes interfecerunt eum. Sublatoque capite eius abierunt per viam deserti tota nocte.
Numérotation du verset 2Rg. 4,8 

Et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron. Dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui qui quaerebat animam tuam. Et dedit Dominus domino meo regi ultiones hodie de Saul et de semine eius.
Numérotation du verset 2Rg. 4,9 

Respondens autem David Rechab et Baana fratri eius filiis Remmon Berothei dixit ad eos : Vivit Dominus qui eruit animam meam de omni angustia,
Numérotation du verset 2Rg. 4,10 

quoniam eum qui annuntiaverat mihi et dixerat mortuus est Saul, qui putabat se prospera nuntiare, tenui et occidi in Siceleg cui oportebat me dare mercedem pro nuntio,
Numérotation du verset 2Rg. 4,11 

quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt7 virum innoxium in domo sua super lectulum suum, non queram sanguinem eius de manu vestra et auferam vos de terra ?
7 interfecerunt] interfecerint Weber
Numérotation du verset 2Rg. 4,12 

Precepit itaque David pueris et interfecerunt eos. Precidentesque manus et pedes eorum suspenderunt eos super piscinam in Hebron. Caput autem Isboseth tulerunt et sepelierunt in sepulcro Abner in Hebron.

Capitulum 4

Numérotation du verset 2Rg. 4,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 40ra
Numérotation du verset 2Rg. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {535} .1. Audivit autem. Hic consequenter describitur totalis destructio regni Isboseth per mortem eius. Et primo describitur eius occisio iniqua. secundo punitio iusta, ibi : Respondens autem David. Circa primum sciendum quod in libro de Hebraicis questionibus dicitur quod mortuo Abner Isboseth constituit Rechab et Banaa, alias Baana, qui erant de tribu Beniamin, ut patet in textu, duces suarum expeditionum. Unde hic ubi dicuntur, principes latronum, in hebreo habetur : Principes turmarum, vel cuneorum postea isti duo de scitu Miphiboseth conspiraverunt in mortem Isboseth, ut Miphiboseth regem instituerent qui erat debilis pedibus, et sic facerent sub eo quicquid vellent. Miphiboseth autem videns se ineptum regno, revelavit hanc conspirationem avunculo suo scilicet Isboseth : et tunc illi scientes suum consilium revelatum, timore Isboseth fugerunt in Gethaim, et fuerunt ibi quousque redirent latenter ad interficiendum Isboseth, ut sic de eo amplius non timerent. et per hoc erga David gratiam et munera impetrarent. Dicitur etiam in libro de Hebraicis questionibus quod hoc tradunt Hebr<ei>. Sed ubi hoc sit ab eis traditum nescio, maxime quia Rabbi Salomon qui ordinavit glossas . Hebraicas super totum veteri testamento aliter dicit super locum istum scilicet de Rechab et Baana : quod de civitate Beroth, ut habetur in textu. et quia illa civitas licet esset in tribu Beniamin tamen erat propinqua terre Philisthinorum. Et ideo mortuo Saule filii Israel dimiserunt civitatem illam inde fugientes, sicut et de multis aliis civitatibus, ut habetur supra lib. 1. ca. ult. et maxime de civitatibus propinquis ipsis Philistheis, postea isti sic fugitivi aggregaverunt sibi multitudinem consimilium hominum, ut de predis viverent , et {536} consimili occasione latenter et dolose venerunt ad interficiendum Isboseth, ut per hoc a David munera reportarent. Secundum igitur utrumque dictum littera in aliquibus locis est aliter et aliter exponenda , que tamen pro magna parte patet ex predictis secundum utrumque modum dicendi. Veniamus ergo ad littera. Audivit autemquia tales rumores cito portantur .
marg.| .2. Et dissolute eo quod Abner erat princeps militie sue.
marg.| .3. Duo autem id est cuneorum currentium super adversarios ad ipsos spoliandum. propter quod vocantur hic latronum principes, quia in talibus multa etiam latrocinia exercentur.
marg.| .4. Filio Saul id est de domo eius, et ab eo instituti super turmas : secundum primum modum dicendi secundum Rab. dicuntur principes latronum ad litteram. Filio Saul id est insidiantes ei ad interficiendum ipsum rationibus predictis. Cetera patent ex predictis usque ibi :
marg.| .5. Erat autem. Secundum primum modum dicendi fit hic mentio de Miphiboseth, eo quod Rechab et Baana volebant interficere Isboseth ut facerent illum regem, ut predictum est. Secundum Rabbi Salomon fit mentio de eo : eo quod hic scriptura ostendit qualiter regnum Saul totaliter cessabat, quia post mortem Isboseth de qua in hoc capitulo agitur, non remanebat nisi iste claudus ad regnum totaliter ineptus. Cetera patent ex dictis usque ibi :
marg.| .6.  Et ostiaria. Totus iste versus non est in hebreo sed post litteram precedentem hunc versus immediate sequitur :
marg.| .7. Ingressi. quasi volentes honorare regem faciendo sibi de hoc exenium, ut dicunt expositores nostri secundum translationem istam. In hebreo autem habetur : Et venerunt usque ad medium domus sumentes triticum. Quod exponens Rabbi Salomon dicit quod intraverunt sub specie mercatorum, quasi volentes emere triticum, quia rex de suis reditibus multum triticum recipiebat, et mercatoribus de longe venientibus vendebat. Cetera patent.
Numérotation du verset 2Rg. 4,ad litteram 
marg.| marg.| {537} .1. Respondens autem David etc. Hic consequenter ponitur occisionis Isboseth iusta punitio, quia David precepit homicidas istos occidi, eo quod interfecerant dominum suum dolose ducti cupiditate, ut patet ex predictis. Et patet littera usque ibi :
marg.| marg.| {538} .2. Precidentesque, etc.  piscinam in Hebron. In loco patenti et communi in detestationem criminis, ad declarationem innocentie David, ut omni populo Israel notum fieret, quod illa occisio Isboseth non fuerat facta de voluntate seu mandato ipsius David.
marg.| .3. Caput autem etc.  sepelierunt etc. honorifice tamen cum principe sue militie.
Numérotation du verset 2Rg. 4,moraliter 
marg.| marg.| {535} .3. Duo autem. Per istos duos demones significantur qui Lc. 10. latrones nominantur cum dicitur : « Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Iericho et incidit in latrones ». Per quos secundum expositores demones intelliguntur.
marg.| .7. In gressi sunt. Cuius causa premittitur, cum dicitur :
marg.| .6. Et ostiaria. Cuius sensus mysticus in gl. ponitur hoc modo. Ostiaria triticum purgat, cum mentis custodia discernendo virtutes a vitiis separat : que si dormierit in mortem Domini proprii insidiatores admittit, quia si discretionis solicitudo cessaverit. ad interficiendum animam malignis spiritibus inter pandit. qui ingressi spicas tollunt, quia bonarum cogitationum germina {536}auferunt, atque in inguine feriuntur : quia virtutem cordis delectatione carnis occidunt. In inguine enim ferire, est vitam mentis carnis delectatione perforare. Non enim Isboseth inopinata morte succumberet, si non ad ingressum domus mulierem id est ad mentis aditum mollem custodiam deputasset. Fortis enim vigilque sensus preponi cordis foribus debet, quem nec negligentie somnus opprimat, nec ignorantie error fallat. Unde bene Isboseth dicitur, qui custode femina hostilibus gladiis nudatur. Isboseth enim vir confusionis dicitur. Vir autem confusionis est, qui forti mentis custodia non est munitus : quia dum virtutes se agere estimat, subintrantia vitia nescientem necant. Tota ergo virtute muniendus est mentis aditus : ne eam hostes invadant, et penetrent foramina neglecte cogitationis.
marg.| marg.| { 537 } .1. Respondens autem David. Sequitur :
marg.| Precepit itaque. Per hoc autem dedit David exemplum principibus {538}et prelatis, ut non parcant malefactoribus, qui talia agunt ad eorum gratiam consequendam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_4)

Notes :