Capitulum 17
Numérotation du verset
2Rg. 17,1
Dixit igitur Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum et consurgens persequar David hac nocte.
Numérotation du verset
2Rg. 17,2
Et irruens super eum quippe qui lassus est et solutis manibus percutiam eum.
Cumque fugerit omnis populus
qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
Numérotation du verset
2Rg. 17,3
Et reducam universum populum quomodo unus homo1
2
3
4
5
6
7
1 unus homo
X
ΣTOM
B H
ΨB*DF
CorS2 (
omnia exemplaria parisiensia
)
ΩS² ΩM
Rusch Clementina
]
inv.
ΛL²H² ,
|
2amnis ΦRZGVP²
P* I² Z
ΓB ΨB² ΩS*,
|
3
omne Amiatinus K,
|
4
omnes
Cava
Π ΘHS
Cor1 (
Ieronymus
) Cor2
(vel),
om.
<e>s
CorS2
,
|
5
omnis ΦP*
Cor1
(hebr. anti.)
Cor2 (
scilicet vir sive homo
) Cor3
(hebr.)
CorS2
(Rabanus Angelomus habent et exponunt hoc [...] anti. [...] hebr. ) ΩJ
Ed1530 Weber
(
R E P²
), cf.
RABANUS MAURUS
,
In loc. cit.,
PL 109, 106D : « Quomodo omnes! reverti solent »
|
6
oves ΓA,
|
7
unus ΦAM
|
reverti solet8, unum enim virum tu queris et omnis populus erit in pace.
8 unus homo reverti solet
CorS2 (
omnia exemplaria parisiensia
)
] revertitur omnis
CorS2
(hebr.), Angelomus sic exponit :
QUOMODO OMNIS
etc. scilicet sicut
REVERTI
solent hinc (!) qui, amisso in prelio rege, revertuntur, sic universus Israel revertetur ad te. Idem dicit Ieronimus, tamen communis littera est
UNUS
(
ANGELOMUS LUXOVIENSIS
,
In loc. cit.,
PL 115, 371B : « ... Quomodo omnes ! reverti solent» Scilicet, sicut reverti solent hi qui amisso in praelio rege revertuntur, sic universus populus Israel revertetur ad te ».)
CorS2
Numérotation du verset
2Rg. 17,4
Placuitque sermo eius Absalom et cunctis maioribus natu Israel.
Numérotation du verset
2Rg. 17,5
Ait autem Absalom : Vocate et Chusi9 Arachiten et audiamus quid etiam ipse dicat.
9 Chusi] Husai
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 17,6
Cumque venisset Chusi10 ad Absalom, ait Absalom ad eum : Huiuscemodi sermonem locutus est Achitophel facere debemus an non ? Quod das consilium ?
10 Chusi] Husai
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 17,7
Et dixit Chusi11 ad Absalom : Non est12 bonum hoc13 consilium quod dedit Achitophel hac vice.
11 Chusi] Husai
Weber
|
12 est]
om. Weber
|
13 hoc]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 17,8
Et rursum intulit Chusi14 : Tu nosti patrem tuum et viros qui cum eo sunt esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu seviat. Sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
14 Chusi] Husai
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 17,9
Forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco. Et cum ceciderit unus quilibet
in principio
audiet quicumque audierit
et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 17,10
Et fortissimus
quisque15 cuius cor est quasi leonis pavore solvetur, scit enim omnis populus Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes qui cum eo sunt.
15 quisque] quoque
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 17,11
Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium, congregetur ad me16 universus Israel a Dan usque Bersabee
16 me] te
Weber
quasi arena maris innumerabilis, et tu eris in medio eorum,
Numérotation du verset
2Rg. 17,12
et irruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus, et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram, et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem.
Numérotation du verset
2Rg. 17,13
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israel civitati illi funes et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur,
nec calculus
quidem ex ea.
Numérotation du verset
2Rg. 17,14
Dixitque Absalom et omnis vir Israel : Melius est17 consilium Chusi18 Arachite consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile ut induceret Dominus super Absalom malum.
17 est]
om. Weber
|
18 Chusi] Husai
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 17,15
et ait Chusi19 Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus20 Israel, et ego tale et tale dedi consilium.
19 Chusi] Husai
Weber
|
20 senioribus] senibus
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 17,16
Nunc ergo mittite cito et nuntiate David dicentes : ne moreris21 hac nocte22 in campestribus deserti sed absque dilatione transgredere, ne forte absorbeatur rex et omnis populus qui cum eo est.
21 moreris] moremini
Weber
|
22 hac nocte]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 17,17
Ionathas23 autem et Achimaas stabant iuxta fontem Rogel, abiit ancilla
23 Ionathas] Ionathan
Weber
et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt ut referrent ad regem David nuntium. Non enim poterant videri aut introire civitatem.
Numérotation du verset
2Rg. 17,18
Vidit autem eos quidam puer
et indicavit Absalom. Illi vero concito gradu ingressi sunt domum cuiusdam viri in Baurim qui habebat puteum in vestibulo suo et descenderunt in eum.
Numérotation du verset
2Rg. 17,19
Tulit autem mulier et expandit velamen super os putei quasi siccans ptisanas
et sic latuit res24.
24 latuit res]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 17,20
Cumque venissent servi Absalom in domum ad mulierem25 dixerunt : Ubi est Achimaas et Ionathas26 ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter27 gustata paululum aqua. At cum28 hi qui querebant non invenissent29
25 in domum-ad mulierem]
inv. Weber
|
26 Ionathas] Ionathan
Weber
|
27 festinanter]
om. Weber
|
28 cum]
om. Weber
|
29 non invenissent] cum non repperissent
Weber
|
reversi sunt Hierusalem.
Numérotation du verset
2Rg. 17,21
Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David dicentes30 : Surgite et31 transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
30 dicentes] atque dixerunt
Weber
|
31 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 17,22
Surrexit ergo David et omnis populus qui cum eo erat32 et transierunt Iordanem donec dilucesceret antequam denudare verbum33, et ne unus quidem residuus fuit qui non transisset fluvium.
32 cum eo-erat]
inv. Weber
|
33 antequam… verbum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 17,23
Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum stravit asinum suum, surrexit34 et abiit in domum suam et in civitatem suam. Et disposita domo sua suspendio interiit
34 surrexit] et
praem. Weber
et sepultus est in sepulcro patris sui.
Numérotation du verset
2Rg. 17,24
David autem venit in Castra
et Absalom transiit Iordanem ipse et omnis viri35 cum eo.
35 viri] vir Israhel
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 17,25
Amasam vero constituit Absalom pro Ioab super exercitum. Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Iethra36 de Iezreli qui ingressus est ad Abigail filiam Naas sororem Sarvie que fuit mater Ioab.
36 Iethra
Rusch Weber
] Iezra ΩM, Ietra
Clementina
Numérotation du verset
2Rg. 17,26
Et castrametatus est Israel cum Absalom in terra Galaad.
Numérotation du verset
2Rg. 17,27
Cumque venisset David in Castra Sobi filius Naas
de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammiel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
Numérotation du verset
2Rg. 17,28
Obtulerunt ei stratoria
et tapetia et vasa fictilia, frumentum et ordeum et farinam et37 polentam,
37 et]
om. Weber
et fabam
et lentem et38 frixum cicer
38 et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 17,29
et mel
et butyrum, oves, et pingues vitulos. Dederuntque David et populo qui cum eo erat ad vescendum, suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
Capitulum 17
Numérotation du verset
2Rg. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {617}
Dixit igitur.
Hic consequenter ostenditur qualiter Absalom de morte patris sui tractavit. Et primo circa hoc consilium tractatur. Secundo huiusmodi tractatus ipsi David renunciatur, ibi : Et ait Chusai. Circa primum premittitur consilium Achitophel. Secundo ipsius Chusai, ibi : Ait autem Absalom. Circa primum dicitur.
marg.|
.1.
Dixit igitur.
volens absorbere David ex causa predicta.
marg.|
.2.
Eligam mihi.
Tot enim videbantur sufficere ad debellandum David, et eius exercitum, qui erant fugitivi, et stupefacti de hoc quod acciderat.
marg.|
.3.
Et consurgens persequar.
Antequam possit aliquod fortalitium intrare, et ibidem populum sibi faventem recolligere.
marg.|
.4.
Et irruens super eum.
id est ex itinere fatigatum.
marg.|
.5.
Et solutis
id est destitutis viribus.
marg.|
.6.
Percutiam eum.
Tanquam facilem ad debellandum.
marg.|
.7.
Et reducam universum.
Ad obediendum tibi.
marg.|
.8.
Et omnis.
id est eo interfecto omnes obedient tibi pacifice.
marg.|
.9.
Placuitque sermo eius.
Tanquam valde accommodus ad finem intentum, licet malum.
marg.|
.10.
Ait autem Absalom.
Hic consequenter ponitur consilium ipsius Chusai. Et primo dissipat Achitophel consilium. Secundo dat suum ibi : Sed hoc mihi rectum videtur esse consilium. Circa primum dicit sic.
marg.|
marg.| {618}
.11.
Non est quasi d<icat>
licet sit sapiens homo, et consuetus dare bona consilia, tamen defecit ista vice. Hoc autem dixit Chusai. ne videretur contra Achitophel invidia moveri, et ideo licet de sapientia eum commendaverit generaliter, non tamen in hoc facto, secundum illud. Quandoque bonus dormitat Homerus. Rationem autem huius defectus ostendit ex tribus rationibus. Prima accipitur ex fortitudine David, et voluntate se vindicandi, et similiter aliorum qui cum eo erant quod notatur, cum dicitur.
marg.|
.12.
Tu nosti quasi d<icat>
periculosum est invadere eum, et maxime modo, quia ex amaritudine animi ponet totum pro toto ad se vindicandum. Secunda ratio accipitur ex prudentia bellica, que erat in David ex multis experimentis, hoc notatur cum dicitur.
marg.|
.13.
Sed et pater.
Modus enim est ducum exercitus, qui timent invadere personaliter, quod de nocte quiescentibus aliis se cum paucis solent absentare, maxime quando timent a suis tradi. quia dicebat Chusai ipsum David de hoc probabiliter timere, ut tradentes eum haberent gratiam Absalom quasi d<icat> Chusai sic faciet pater tuus. Et ideo si percutiatur totus eius populus, non habebis intentum, quia non morabitur cum eis in castris, sed alibi, ut poterit ad eum postea populus aggregari. Tertia ratio accipitur ex parte virorum Absalom, quia communiter in talibus inuasionibus cadunt aliqui de invadentibus, et ex festuca fit trabs, quia ex modica percussione fit rumor magne occisionis, et sic expavescunt insequentes, et dissolvunt, et fugiunt. Et hec ratio notatur, cum dicitur. Et cum ceciderit unus quilibet in principio, etc.
Numérotation du verset
2Rg. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {619}
.1.
Sed hoc mihi rectum videtur.
Hic consequenter Chusai dat suum consilium, dicens.
marg.|
.2.
Congregetur ad te universus Israel a Dan usque Bersabee,
etc. id est in tanta multitudine, quod nullus possit tibi resistere.
marg.|
.3.
Et tu eris in medio eorum,
sicut rex potentissimus, et gloriosissimus, et sic attribuetur tibi victoria de David, et non Achitophel, vel cuicumque alteri ad hoc misso.
marg.|
.4.
Et operiemus.
id est in tanta multitudine quod non poterit se protegere.
marg.|
.5.
Quod si urbem aliquam fuerit ingressus,
etc. te fugiendo.
marg.|
.6.
Circumdabit omnis Israel civitati illi.
Loquitur metaphorice et est sensus, ita destruemus totam illam civitatem quod non erit aliqua resistentia. Unde : in hebreo habetur : Circumdabit omnis Israel civitati illi societates, scilicet armatorum ad totum populum destruendum.
marg.|
.7.
Dixitque Absalom.
itaque dissipatum fuit consilium Achitophel. Cuius causa subditur :
marg.|
.8.
Domini autem.
quia Dominus humiliationem David, et eius patientiam respexerat oculo misericordie, et Absalom reddere volebat {620} penam sue malitie. Totam autem predictam concionem narravit Chusai, ut David haberet tempus se recolligendi in aliquo fortalitio, et congregandi populum sibi devotum, et ordinandi eum ad pugnandum contra Absalom.
marg.|
.9.
Et ait Chusai Sadoc,
etc. Hic consequenter tractatus consilii predicti renuntiatur ipsi David. Et primo describitur huius consilii renunciatio. Secundo ipsius Achitophel digna punitio, ibi : Porro Achitophel. Tertio pugne contra David preparatio, ibi : David autem. Sententia prime partis patet usque ibi :
marg.|
.10.
Et nuntiate David.
Hoc autem dixit Chusai, timens ne in eius absentia Achitophel suaderet Absalom executionem sui consilii. Unde ubi translatio nostra habet.
marg.|
.11.
Ne forte.
id est David. In hebreo habetur : Ne consulatur regi scilicet Absalom, quod faciat consilium Achitophel, et sic inveniretur David, et eius exercitus lassus, et fatigatus, et sic de facili posset capi rationibus predictis in consilio Achitophel.
marg.|
.12.
Ionathan.
Expectantes extra civitatem rumores de domo Absalom.
marg.|
.13.
Abiit ancilla.
Ad hoc enim fuit missa, ut magis lateret negotium, quia ibat quasi ad lavandum pannos ibidem.
marg.|
.14.
Non enim poterant videri introire civitatem. Vidit autem eos quidam.
Iam enim sciebat Absalom quod erant coniuncti ipsi David, et ideo iussisset interfici.
Numérotation du verset
2Rg. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {621}
.1.
Qui habebat
id est in curia sua, seu atrio.
marg.|
.2.
Quasi siccans
id est hordeum decorticatum.
marg.|
.3.
Transierunt festinanter.
In hebreo habetur :
Transierunt rivum aquarum,
quod exponunt Hebrei de Iordane qui dicitur rivus aquarum, eo quod rivi fontium illius terre descendunt in eo, sicut in fluvio principali. Est igitur sensus, Transierunt flumina aquarum id est iam sunt ita elongati, quod transierunt Iordanem, propter quod nuntii Absalom desperati reversi sunt in Hierusalem. Cetera patent.
marg.|
.4.
Porro.
Hic consequenter ponitur ipsius Achitophel digna punitio ; quia propter nimiam iniquitatem suam permissus est a Deo interficere seipsum. Et hoc est quod dicitur :
marg.|
.5.
Videns.
De hoc fuit valde indignatus, eo quod consilium Chusai approbatum fuerat, et suum reprobatum.
marg.|
.6.
Et disposita domo sua.
Quia filiis suis divisit bona sua.
marg.|
.7.
Suspendio.
Per seipsum, quod fecit non solum propter indignationem predictam, sed etiam quia stultitiam Absalom, et populi {622}qui erat cum eo percipiebat, et ex hoc firmiter timebat, quod David prevaleret, et in regnum rediret, propter quod timebat ab eo occidi morte turpi, et dolorosa, ideo voluit magis prevenire mortem suam per aliam viam.
marg.|
.8.
David autem.
Hic consequenter describitur belli preparatio, quia David transito Iordane venit ad quendam locum fortiter munitum, propter quod vocabatur Manaiim id est castra : quia Iacob ibi obviavit Angelus, ut habetur Gn. 33. Et ibi David populum ad se venientem recollegit, et ipsum ordinavit ad resistendum Absalom, ut plenius habetur infra.
marg.|
.9.
Et Absalom.
Ut caperet David, confidens de multitudine populi cum eo existentis.
marg.|
.10.
Amasam vero constituit.
Ex quo patet, quod proponebat Ioab occidere cum David, quod patet ex hoc quod sequitur de patre eius.
marg.|
.11.
Qui ingressus
id est Isai patris David, qui vocatus est Iesse Isai, et Naas.
marg.|
.12.
Cumque.
Hic revertitur Scriptura ad ostendendum qualiter David fuit ibi receptus, cum dicitur :
Numérotation du verset
2Rg. 17,ad litteram
marg.|
marg.| {623}
.1.
Sobi filius Naas,
etc. Iste Naas fuit Rex Ammon, qui fecit David misericordiam, ut dictum est supra 10. capitulo. Cuius filius Anon deturpavit nuntios David, propter quod fuit ab eo interfectus, et Sobi frater eius pro eo rex constitutus, quia illud vituperium non {624}fuit factum per ipsum, et quia tunc David misericorditer egit cum eo, ideo vice versa ipse David fugienti prebuit auxilium contra Absalom, et necessaria prout potuit, ministravit. Et similiter Ammihel, et Berzellai.
marg.|
.2.
Stratoria, et tapetia
id est necessaria pro lectis. Cetera patent.
Numérotation du verset
2Rg. 17,moraliter
marg.|
marg.| {617}†
Et dixit.
Per Chusai qui interpretatur silentium, vel arcanum, significari potest quilibet homo devotus qui in abscondito {618}orat Deum, et talis per orationis sue meritum frequenter dissipat consilium malignorum, quod ordinatum fuerat ad destructionem bonorum.
Numérotation du verset
2Rg. 17,moraliter
marg.|
marg.| {
621
}†
Ionathan.
Per Ionathan autem, et eius socium qui denunciaverunt David, Achitophel, et Chusai consilium ad premonitionem ipsius David, et virorum suorum, significantur consolationes Spiritus Sancti date divinitus afflictis iniuste per orationes hominum devotorum. Et interpretatio {622}nominis ad hoc congruit, quia Ionathas columbe donum interpretatur : per quam Spiritus Sanctus significatur.
marg.|
.12.
Cumque venisset.
Per istos qui David, et viris eius fame, et labore afflictis ministraverunt charitative necessaria, significantur illi, qui afflictis iniuste, consolationes, consilia, et auxilia subministrant.
Numérotation du verset
2Rg. 17,additio 1
prol.|
{623}In capitulo 17. ubi dicitur in postilla : « Circumdabit omnis Israel civitati illi funes », etc. loquitur metaphorice. Imo in hebreo habetur proprie funes sicut in translatione nostra, et est intelligendum metaphorice, quasi dicat, sic attrahemus illam civitatem usque ad torrentem, ac si esset {624}aliqua res mobilis que per funes posset attrahi, etc.
Numérotation du verset
2Rg. 17,additio 2
prol.|
In eodem cap. 17. ubi dicitur in postilla : « Ne consulatur regi scilicet Absalom » etc. Imo in hebreo habetur : « Ne absorbeatur regi. expresse » etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_17)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_17)
Notes :