Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Rg. 6,1 

Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israel triginta millia.
Numérotation du verset 2Rg. 6,2 

Surrexitque David1 et abiit et universus populus qui erat cum eo de viris Iuda ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum sedentis in cherubin super eam.
1 David] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,3 

Et imposuerunt arcam Dei2 super plaustrum novum, tuleruntque eam de domo Aminadab3 qui erat in Gabaa. Oza autem et Haio filii Aminadab4 minabant plaustrum novum.
2 Dei] Domini Weber |
3 Aminadab] Abinadab Weber |
4 Aminadab] Abinadab Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 6,4 

Cumque tulissent eam de domo Aminadab5 qui erat in Gabaa custodiens arcam Dei Haio praecedebat arcam Dei6.
5 Aminadab] Abinadab Weber |
6 Dei] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 6,5 

David autem et omnis Israel ludebat7 coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis, et lyris, et tympanis, et sistris, et cymbalis.
7 ludebat] ludebant Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,6 

Postquam autem venerunt ad aream Nachor8, extendit manum Oza ad arcam Dei et tenuit eam quoniam calcitrabant boves.
8 Nachor] Nachon Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,7 

Iratusque est Dominus indignatione9 contra Ozam et percussit eum super temeritate.
9 Dominus indignatione] inv. Weber
Qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei
Numérotation du verset 2Rg. 6,8 

Contristatus autem est David eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius Percussio Oza usque in diem hanc.
Numérotation du verset 2Rg. 6,9 

Et estimuit David Dominum in die illa dicens : Quomodo ingredietur ad me arca Domini ?
Numérotation du verset 2Rg. 6,10 

Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitate David sed devertit eam in domo Obededom Gethei.
Numérotation du verset 2Rg. 6,11 

Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethei tribus mensibus
et benedixit Dominus Obededom et omnem domum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 6,12 

Nuntiatumque est regi David, quia
benedixisset10 Dominus Obededom et omnia eius propter arcam Dei. Dixitque David : Ibo et reducam arcam cum benedictione in domum meam11. Abiit ergo David et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio. Et erant cum David septem chori et victima vituli12.
10 benedixisset] benedixit Weber |
11 dixitque…meam] om. Weber |
12 et erant…vituli] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 6,13 

Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini
sex passus immolabat bovem et arietem.
Numérotation du verset 2Rg. 6,14 

Et David percutiebat in organis armigatis
et13 saltabat totis viribus ante Dominum. Porro David erat accinctus ephod lineo,
13 percutiebat…armigatis et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,15 

Et David et omnis domus Israel ducebant arcam testamenti Domini in iubilo et in clangore bucine.
Numérotation du verset 2Rg. 6,16 

Cumque intrasset arca Domini civitatem David Michol
filia Saul prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino
et despexit eum in corde suo.
Numérotation du verset 2Rg. 6,17 

Et introduxerunt arcam Domini et posuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi quod tetenderat ei David, et obtulit David holocausta coram Domino et pacifica.
Numérotation du verset 2Rg. 6,18 

Cumque complesset offerens holocausta14 et pacifica benedixit populo in nomine Domini exercituum.
14 holocausta] holocaustum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,19 

Et partitus est universe multitudini15 Israel tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam
15 universe multitudini] inv. Weber
et assaturam bubule carnis unam
et similam frixam oleo
Et abiit omnis populus unusquisque in domum suam.
Numérotation du verset 2Rg. 6,20 

Reversusque est et David ut benediceret domui sue
et egressa Michol filia Saul in occursum David ait :
Quam gloriosus fuit hodie rex Israel discoperiens se ante ancillas servorum suorum
et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris.
Numérotation du verset 2Rg. 6,21 

Dixitque David ad Michol : Vivit Dominus quia ludam16 ante Dominum qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius et precepit mihi ut essem dux super populum Domini Israel.
16 vivit…ludam] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 6,22 

Et ludam et vilior fiam plus quam factus sum et ero humilis in oculis meis et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo.
Numérotation du verset 2Rg. 6,23 

Igitur Michol filie Saul non est natus filius usque ad diem mortis sue.

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Rg. 6,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 44r b
Numérotation du verset 2Rg. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {5.245} Congregavit. Hic consequenter ostenditur devotio David erga Deum, et hoc quantum ad duo. Primo quantum ad arcam Dei deducendam ad locum solennem Hierusalem. Secundo quantum ad domum Domini edificandam. c. 7. Circa primum deductio arce incipitur secundo ex timore interrumpitur, ibi : Postquam autem percu. Tertio {5.246}devote perficitur, ibi : Nuntiatumque est. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Congregavit. au. quia talis translatio arce debebat fieri cum magna solennitate.
marg.| .2. Vel adducerent arcam Dei. Sicut enim dictum fuit Ex. 25.b. super arcam erat propitiatorium, quod erat quasi sedes Dei inde dantis responsa.
Numérotation du verset 2Rg. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {5.247} .1. Et imposuerunt. Isto modo remiserant eam principes Philisthinorum, ut habetur libro 1. 6 capitulo.
marg.| .2. Tuleruntque. Contrarium videtur. 1Par. 13.b. ubi dicitur, Et ascendit David, et omnes viri Israel ad collem Cariathiarim, que est in Iuda, ut auferret inde arcam Domini. Dicendum quod Cariathiarim, et Gabaa erant loca satis propinqua, et in Cariathiarim primo congregatus est populus ad David, et inde transierunt ad deducendum arcam, que erat in Gabaa, et in deducendo eam transierunt per Cariathiarim, et sic intelligendum est illud, quod inductum est de 1. Paral. Ultimus enim locus in quo manserat arca antequam per David transferretur in domum Obededom, fuit Gabaa, sicut dictum fuit supra 1. lib. 7.ca.
marg.| .3. David autem. Iste ludus non erat dissolutionis, sed devotionis, secundum illud. Ps. 83. Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
marg.| .4. Postquam autem. Hic deductio arce interrumpitur propter mortem {5.248}Oze repentinam, Cuius causa fuit, ut dicunt Hebrei, quia fecerat poni arcam super plaustrum, cum tamen deberet portari in humeris Levitarum, ut habetur Nm. 7. et in pluribus aliis locis, et propter hoc, quando secundo fuit portata de domo Obededom fuit portata in humeris, ut patet infra eodem capitulo et 1Par. 13. Quod autem sic deberet portari, Oza nullo modo debebat ignorare. Preterea peccavit in hoc, quod voluit assimilari Philistheis infidelibus in arce deportatione, ut patet ex predictis. fuit tamen percussus a Deo quando arcam tetigit inclinatam ex recalcitratione boum portantium ipsam, quia tunc fuit manifestum, quod non debebat sic portari, sed humeris hominum rationabilium quorum deportatione sic non fuisset inclinata. Quod autem aliqui dicunt, quod fuit percussus a Domino, eo quod arcam nudam tetigerit, non habet apparentiam, quia arca portabatur involuta panno, ne videretur nuda a Levitis eam portantibus, et a populo, ne morerentur subito, sic habetur Nu. 4. et hic. 1. li. 6 capitulo Item sciendum quod iste Oza solus fuit percussus, et non frater eius cum eo, quia principalis erat. Et illa temeritas erat de eius ordinatione, et mandato.
marg.| marg.| {5.249} .1. Contristatus. Non de divina iustitia, sed magis de Oze offensa, propter, quam meruerat a Domino percuti.
marg.| .2. Et extimuit David dominum in die illa, dicens, Quomodo. ex facto enim illo timuit, ne esset indignus deducere arcam ad domum suam. Ideo subditur :
marg.| .3. Sed divertit. Iste autem Obededom erat de Levitis, ut habetur. 1. Paral. 16. Dicitur autem Getheus, quia ibi : scilicet in Geth fuerat cum David fugiente Saulem.
marg.| .4. Et benedixit. multiplicando eum in bonis spiritualibus, et temporalibus, eo quod circa arcam Domini reverenter se habuerat, et devote.
marg.| .5. Nuntiatumque. Hic consequenter deductio arce interrupta perficitur. Ubi primo ostenditur ipsius David devota iucunditas respectu {5.250}Dei. secundo ampla liberalitas respectu populi ibi : Cumque complesset, tertio vera humilitas respectu sui ibi : Reversusque est David. Circa primam dicit, Nuntiatumque est regi David, quodbenedixisset etc. Et ideo confidens de Dei misericordia voluit arcam adducere ad domum suam, ut benedictio Dei esset super ipsum, et super domum suam, et sic fecit, et patet littera usque ibi :
marg.| .6. Et erant. Iste versus non est in hebreo, nec in libris correctis, et ideo non expono. quia appositus est ab hominibus imperitis.
marg.| .7. Et David id est ad armum ligatis, sicut sunt organa portatilia.
marg.| .8. Porro David, etc. deposuerat enim insignia regalia, ut humiliaret se coram Deo, et acceperat vestem similem Levitis coram Deo ministrantibus.
marg.| .9. Et despexit. eo, quod in tanta solennitate non apparebat in habitu regio
Numérotation du verset 2Rg. 6,ad litteram 
marg.| marg.| {5.251} .1. Et obtulit David etc id est oblationes totaliter incensas ad honorem divinum.
marg.| .2. Et pacifica id est oblationes quarum una pars incendebatur ad honorem divinum, alia erat sacerdotum, et alia offerentium, sicut plenius dicitur in Levitico in pluribus locis.
marg.| .3. Cumque complesset offerens, etc. Hic consequenter ostenditur ipsius David liberalitas respectu populi, et primo in spiritualibus cum dicitur.
marg.| .4. Et benedixit id est bona imprecatus est. secundo in temporalibus cum dicitur.
marg.| .5. Et partitus est universe multitudini Israel tam viro, quam mulieri, etc id est panem tenuem.
marg.| .6. Et assaturam bubule etc. id est unam portionem dat carnis assate.
marg.| .7. Et similam frixam oleo. Simila est farina tritici delicatissima, ex qua cum aqua temperata fiebat pasta, et oleo frixabatur, et per portiones populo dividebatur.
marg.| .8. Reversusque. Hic ostenditur humilitas David respectu sui, quia reversus in domum suam, ut bene faceret illis de domo sua, sicut fecerat illis extraneis, Michol uxor eius improperavit ei, quod in tanta solennitate non apparuerat in ornatu regio, dicens.
marg.| .9. Quam gloriosus. quasi dicat in nullo, imo vilis, et in gloriosus.
marg.| marg.| {5.252} .10. Discooperiens, quia regalia insignia deposuerat ex humilitate que magis placet Deo, quam ornatus regius. unde de Eraclio Imperatore legitur, quod cum reportaret crucem in Hierusalem Cosdroe rege devicto, et sedens in equo, et ornatus insigniis imperialibus portans crucem non potuit ingredi Hierusalem, donec depositis omnibus humiliter venit peditando.
marg.| .11. Ante ancillas. id est ita publice, quod persone etiam serviles poterant hoc videre, quasi dicat peius est, quam si fuisset factum secrete.
marg.| .12. Quasi quasi d<icat> non fuit distinctio in habitu regis a vilibus personis.
marg.| .13. Dixitque David ad Michol. humiliter respondendo.
marg.| .14. Vivit dominus id est per viventem Deum.
marg.| .15. Ludam ante dominum. mente, et corpore exultando.
marg.| .16. Et vilior id est humilior. quia secundum, quod dicit beatus Greg. homilia 41. Tanto humilior atque ad serviendum Deo promptior quisque debet esse ex munere, quanto obligatiorem se esse conspicit in reddenda ratione. David autem a Deo multa beneficia receperat, que se humiliando recognoscebat.
marg.| .17. Et cum ancillis. Michol enim ex sua superbia inter ancillas reputabat alias uxores David quas acceperat tanquam secundarias, et cum istis David apparuit gloriosior, quia de ipsis habuit prolem multam, pulchram, et nobilem, etiam post istud factum, non autem de Michol, ideo subditur :
marg.| .18. Igitur scilicet de cetero, licet habuisset ante filium, prout dictum fuit supra 3. capitulo
Numérotation du verset 2Rg. 6,moraliter 
marg.| marg.| {5.245} .1. Congregavit autem, etc. Sequitur :
marg.| .2. Ut adducerent arcam. In hac autem arca tria fuerunt, s. tabule testimonii per quas designatur donum sacre scripture, et virga Aaron, per quam rigor iustitie, et manna, per quam dulcor misericordie figuratur. Hec enim tria regimini temporali, et spirituali sunt necessaria. Per hoc igitur, quod David arcam ad se adduxit, significatur quod bonus princeps, et prelatus debent esse soliciti de habendis istis tribus. Per hoc autem, quod hec arca Debebat sacerdotum humeris deportari, significatur quod principes, et prelati proprios humeros debent submittere ad portandum onus sui officii, ne percutiantur a Domino, sicut Oza, qui ad deportationem arce boum humeros applicavit, cui sunt similes, qui regendas ecclesias suas aliis tradunt, etiam {5.246}ignorantibus, et ipsi in aliis occupantur. Licet autem Oza fuit percussus pro peccato deportationis indebite, et non pro tactu arce, sicut plenius dixi in expositione litterali, non tamen fuit percussus ante tactum eius, quando inclinata fuit ex recalcitratione boum, quia tunc apparuit Oze peccatum, quia non fuisset sic inclinata si fuisset humeris deportata. Et in hoc Dominus documentum dedit iudicibus differendi punitionem malorum usque ad tempus debitum. Et hoc modo David punitionem Ioab, et Semei distulit, ut habetur 3Rg. 2.b. Hoc etiam modo Dominus dixit Gene. 15.d. Nondum complete sunt iniquitates Amorrheorum. Per hoc autem, quod David fuit ita solicitus de portatione arce ad locum honestum, et de statuendis cantoribus, et Levitis ibidem ad divinum obsequium, ut habetur. 1Par. 16. ostenditur qualiter principes Christiani de cultu divino debent solicitari.
Numérotation du verset 2Rg. 6,additio 
prol.| {5.251}In capitulo ubi dicitur in postilla Et cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo.
prol.| Non apparet, quod Michol vocasset alias uxores David ancillas, prout post. ait, Nam verba sua in textu talia sunt, Quam gloriosus fuit rex Israel hodie discooperiens se ante ancillas suorum servorum. non enim dixit ante ancillas suas, sed ante ancillas servorum, volens {5.252}dicere, quod non solum uxores, sed etiam ancille servorum poterant eum videre discoopertum, quod ipsi Michol videbatur inhonestum. In responsione vero David ubi dicit, Cum ancillis de quibus locuta es gloriosior apparebo, intendit dicere, quod etiam vilificando se coram ancillis servorum gloriosior deberet apparere. iuxta illud salvatoris, Qui se humiliat, exaltabitur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_6)

Notes :