Capitulum 21

Numérotation du verset 2Rg. 21,1 

Facta est quoque fames in diebus David tribus annis iugiter, et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus propter Saul et domum eius et sanguinem,
quia occidit Gabaonitas.
Numérotation du verset 2Rg. 21,2 

Vocatis ergo Gabaonitis rex dixit ad eos : Porro Gabaonite non erant1 de filiis Israel, sed reliquie Amorreorum. Filii quippe Israel iuraverant eis ne perimerent eos2. Et voluit Saul
1 erant] sunt Weber |
2 ne perimerent eos] om. Weber |
percutere eos zelo quasi pro filiis Israel et Iuda.
Numérotation du verset 2Rg. 21,3 

Dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis ? Et quod erit piaculum3 ut benedicatis hereditati Domini ?
3 piaculum] vestri praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,4 

Dixeruntque ei Gabaonite : Non est nobis super auro et argento4 questio contra Saul et contra domum eius, neque volumus ut interficiatur homo de Israel. Ad quod5 rex6 ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ?
4 auro et argento] inv. Weber |
5 quod] quos Weber |
6 rex] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,5 

Qui dixerunt regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique ita delere debemus, ne7 unus quidem residuus sit de stirpe eius in cunctis finibus Israel.
7 ne] ut praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,6 

Dentur nobis septem viri de filiis eius ut8 crucifigamus eos Domino in Gabaa9 Saul quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo.
8 ut] et Weber |
9 Gabaa] Gabaath Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,7 

Pepercitque rex Miphiboseth filio Ionathan, filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
Numérotation du verset 2Rg. 21,8 

Tulit itaque
rex duos filios Respha filie Ahia quos peperit Saul Armoni et Miphiboseth et quinque filios Michol filie Saul quos genuerat Adrieli filio Berzellai qui fuit de Molathi.
Numérotation du verset 2Rg. 21,9 

Et dedit eos in manu Gabaonitarum qui crucifixerunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis incipiente messione ordei.
Numérotation du verset 2Rg. 21,10 

Tollens autem Respha filia Ahia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de celo. Et non dimisit aves lacerare eos per diem neque bestias per noctem.
Numérotation du verset 2Rg. 21,11 

Et nuntiata sunt David que fecerat Respha filia Ahia concubina Saul.
Numérotation du verset 2Rg. 21,12 

Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathe10 filii eius a viris Iabesgalaad qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philistiim cum interfecissent Saul in Gelboe.
10 Ionathe] Ionathan Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,13 

Et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius, et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant.
Numérotation du verset 2Rg. 21,14 

Sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in latere in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia que preceperat rex et repropitiatus est Dominus11 terre. Post hec
11 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,15 

factum est autem rursum prelium Philistinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philistiim. Deficiente autem David,
Numérotation du verset 2Rg. 21,16 

Iesbidenob qui fuit de genere Arapha cuius ferrum haste trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
Numérotation du verset 2Rg. 21,17 

Presidioque ei fuit Abisai filius Sarvie et percussum Philisteum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes : Iam12 non egredieris nobiscum in bellum ne extinguas lucernam Israel.
12 iam] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,18 

Secundum quoque fuit bellum in Gob
contra Philisteos. Tunc percussit Sobochai13 de Usathi Zaph14
13 Sobochai] Sobbochai hic et ubique Weber |
14 Zaph] Seph Weber |
de stirpe Arapha, de genere gigantium15.
15 de… gigantium] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 21,19 

Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisteos in quo percussit Adeodatus filius
Saltus
polymitarius Bethleemites
Goliath Getheum cuius hastile haste erat quasi liciatorium texentium.
Numérotation du verset 2Rg. 21,20 

Quartum bellum fuit in Geth in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quatuor, et erat de origine Arapha
Numérotation du verset 2Rg. 21,21 

et16 blasphemavit Israel. Ppercussit autem eum Ionathas17 filius Sammaa fratris David.
16 et] om. Weber |
17 Ionathas] Ionathan Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 21,22 

Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth et ceciderunt in manu David et servorum eius.

Capitulum 21

Numérotation du verset 2Rg. 21,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 42vb
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 43ra
Numérotation du verset 2Rg. 21,ad litteram 
marg.| marg.| {643} .1. Facta est. Post punitionem David de peccato luxurie, hic consequenter ponitur punitio pro peccato negligentie, et primo narratur factum, secundo explicatur quadruplex bellum, ibi : Factum est autem. Circa primum sciendum quod Iosue et principes Israel iuraverunt Gabaonitis, quod non interficerentur, prout habetur Iosue. 9. cap. Saul autem cum regnaret, multos eorum interfecit contra predictum iuramentum, quod obligabat non solum Iosue et principes Israel illius temporis, sed etiam posteros eorum, factum autem istud erat notorium, ideo debuit puniri per David qui successit Sauli, et quia circa hoc fuit negligens secuta est ultio divina cogens ad vindicandum istud factum. Sic igitur proceditur, quia primo ponitur afflictio populi, secundo vindicatio delicti ibi : Vocatis ergo. Primum ponitur cum dicitur, Facta est scilicet in terra Israel.
marg.| .2. In diebus. Eo quod negligens fuerat de iustitia facienda modo predicto .
marg.| .3. Tribus ; id est continue se habentibus.
marg.| .4. Et consuluit. Rabbi Salomon dicit, quod primo anno non consuluit, eo quod credidit, quod sterilitas terre contigisset ex cursu naturali temporis. Secundo anno credidit, quod contigisset propter idolum Miche, quod adhuc erat in tribu Dan, ut dicit Rabbi Salomon propter quod illud idolum destruxit, sed quia sterilitas terre per hoc non cessavit, tunc consuluit dominum de causa sterilitatis. Secundo ponitur revelatio peccati propter quod dicta sterilitas acciderat, cum dicitur.
marg.| .5. Dixit Dominus. Domus Saul vocatur domus sanguinum id est digna sanguinis sui effusione.
marg.| .6. Vocatis. Hic consequenter ponitur vindicatio delicti. Circa quod primo describitur pene taxatio. Secundo executio, ibi : Tulit itaque rex. Tertio mortuorum tumulatio. ibi : Et nuntiata sunt. Circa primum dicitur .
marg.| .7. Porro Gabaonite. Hoc introducitur duplici causa . Una est ut sciretur propter quam causam reservati fuerant a filiis Israel ceteris interfectis, que notatur eum dicitur.
marg.| .8. Filii quippe scilicet quod non interficerentur, unde aliqui libri sic habent, Ne perimeret eos. Sed non est in Hebre. nec in libris correctis, subintelligitur tamen , propter quod aliquis posuit per modum glosse, et postea insertum est textui per imperitiam scriptorum . Iuramentum {644} autem factum Gabaonitis et modus obligationis, plene habetur Iosue. 9 c. Alia causa est, ut dicit Rabbi Salomon quia si Gabaonite fuissent de filiis Israel, fuissent magis misericordes, et indulsissent factum Saulis contra eos. sicut indulserant sacerdotes qui remanserant post mortem Achimelech et aliorum qui fuerunt interfecti cum eo, ut habetur : supra 1. libr. 22. c. et sic populus non fuisset fame punitus.
marg.| .9. Et voluit. Dicunt aliqui, quod non interfecit Gabaonitas, sed quia interfecit sacerdotes, ut dictum est, et Gabaonite habebant ab eis victum et vestitum , eo quod serviebant eis portando ligna et aquas ad locum cultus divini, prout determinatum fuerat per Iosue et principes Israel, ut habetur Iosue. 9 propter quod loquitur scriptura acsi Saul interfecisset Gabaonitas : quia illa quodammodo dicitur hominem interficere qui aufert sibi victum, Sed littera non concordat huic expositioni, quia dicitur, Voluit eos percutere zelo quasi pro filiis Israel et Iuda. Saul autem non interfecit sacerdotes hoc zelo, sed quia dederant panes et gladium ipsi David ut habetur supra lib. 1. 22 capitulo Et ideo dicunt alii, quod iste zelus intelligitur, quia Saul cupiens possessiones Gabaonitarum, eo quod erant in tribu Beniamin et occupabant una civitatem notabilem , dicebat quod melius esset et deo acceptius, quod filii Israel ipsimet aquas et ligna ministrarent in loco divini cultus, et illi delerentur, per hoc pallians cupiditatem suam. Sed hoc non est verisimile, quia illa comportatio aquarum et lignorum fuit Gabaonitis imposita tanquam servitus et mors civilis, prout dictum fuit Ios. 9.cap. Et ideo non erat pro filiis Israel, sed contra ipsos hanc servitutem ad eos transferre. Propter quod dicunt alii, quod Saul motus cupiditate predicta , dicebat quod Iosue et principes tribuum male fecerant dimittendo Gabaonitas, quia partem hereditatis Israel occupabant, et quod debebat hoc corrigere, cum esset tante potestatis et maior in regimine populi quam Iosue et principes tribuum, qui non habuerunt regiam potestatem.
marg.| .10. Quod erit vestri piaculum. id est emenda vobis sufficiens.
marg.| .11. Ut benedicatis hereditati Domini. id est ut Deus placatus emenda vobis sufficienti, benedicat terre Israel dando pluviam ad terre fecundationem.
marg.| .12. Non est nobis super auro et argento questio, sed. Erant enim pauperes, et ideo verisimile est quod David eis obtulerit primo emendam pecuniariam, sed ipsi renuerunt, dicentes.
Numérotation du verset 2Rg. 21,ad litteram 
marg.| marg. |{ 645 } .1. Virum qui attrivit nos et oppressit inique. ita quod primo petiverunt occisionem omnium qui erant de domo Saulis, sed quia David eis suggessit quod nimis petebant, fuerunt finaliter contenti de septem viris.
marg.| .2. Ut crucifigamus eos Domino in Gabaa. id est ad declarationem iustitie divine.
marg.| .3. Et ait rex, ego dabo. Tum quia sciebat voluntatem Domini quod factum Saulis puniretur, ut patet ex predictis , tum quia magis erat condescendendum toti populo qui affligebatur fame, quousque hoc factum vindicaretur.
marg.| .4. Tulit itaque rex duos. Hic ponitur pene taxate executio, cum dicitur, Tulit itaque rex duos filios Respha filie Aia quos peperit Saul, Armoni et Miphiboseth. Dicit Rabbi Salomon quod isti duo specialiter nominantur quia fuerunt in occisione sacerdotum cum Doeg.
marg.| .5. Et quinque, filios Michol filie Saul, quos genuerat etc. Isti fuerunt filii Merob sororis Michol naturales, sed Michol eos nutrivit et adoptavit postea, eo quod non habebat filios naturales, ideo dicuntur eius filii, et secundum hoc dicitur eos genuisse Hadrieli, non quia fuerit eius uxor, sed Merob soror eius, ut habetur. sup. 1. lib. 18.ca.
marg.| .6. Qui crucifixerunt. Id est in loco patenti.
marg.| .7. Coram Domino. Id est ad declarationem divine iustitie.
marg.| .8. Tollens autem. quia corpora illa dimissa fuerunt in patibulis, volens eam servare intacta ab avibus, et feris, ideo paravit sibi locum iuxta ea. Nec tamen erat sola, quia non posset sic custodire, quia aliquando oportebat eam dormire, tamen sola nominatur, quia erat principalis in hoc facto. Sed videtur quod David fecerit contra legem Dt. 21. ubi precipitur, quod adiudicatus morti et appensus in patibulo deponatur eadem die et sepeliatur. Dicendum quod illud erat fiendum de communi lege. {646} Sed in hoc facto fuit principaliter revelatum ipsi Nathan prophete, et per Nathan denunciatum David, quod voluntas Dei erat quod remanerent in patibulis donec ostenderetur signum propitiationis divine per dationem pluvie, quia dicta sterilitas per siccitatem contigerat, et ideo subditur :
marg.| .9. Donec stillaret. madefaciens terram, super eos. Nominantur isti suspensi specialiter, quia descensus pluvie erat signum, quod tunc deberent dari sepulture. Rabbi Salomon assignat etiam aliam causam more ipsorum in patibulo, quia erant iuxta viam communem in qua multi Gentiles transibant , et cum peterent quales homines fuissent, respondebatur eis, de genere regio, et cum quererent ultra causam suspensionis, respondebatur eis, quod erat propter occisionem Gabaonitarum qui de Gentilitate conversi fuerant ad Iudaismum, quia tempore Iosue fuit ista conversio, ut dictum fuit Iosue. 9. ca. et per hoc multi Gentiles movebantur ad hoc quod transirent ad fidem et ritum Iudeorum.
marg.| .10. Et nuntiata sunt. Hic consequenter ponitur istorum venerabilis tumulatio, cum dicitur, Et nuntiata sunt David que fecerat Respha, custodiendo corpora.
marg.| .11. Et abiit David et tulit ossa Saul, etc. que erant sepulta in nemore Iabes, ut habetur sup. 1. lib. 31 capitulo qui non erat locus solennis pro talibus personis.
marg.| .12. Et colligentes ossa eorum, qui id est in terra Beniamin, de cuius tribu erant.
marg.| .13. In Latere in sepulchro Cis id est iuxta latus sepulchri Cis patris sui.
marg.| .14. Factum est. Hic consequentur ponitur quadruplex bellum, et primo ostenditur qualiter Dominus protexit David in illis periculis, secundo gratiarum actio redditur pro his et aliis beneficiis c. 22. Circa primum {647} dicitur, Factum est. Dicunt aliqui, quod istud acciderat ante famem predictam , quia iam ante in persecutione Absalom servi David non permiserant ipsum ire cum aliis ad prelium, ut habetur sup. c. 18. Sed hoc non videtur verum, per hoc quod dicitur, hic, Post hec, etc. et sic videtur referri ad factum narratum ante immediate, aliter non habetur aliquid certum ad quod referretur. Preterea istud bellum videtur contigisse, quando vires David iam debilitate erant senectute, ut ostendunt circunstantie littere. Nec valet istud quod inducitur de bello contra Absalom. Quia enim servi David non permiserunt ipsum ire ad prelium , fuit ex causa speciali, scilicet quia David principaliter et singulariter quasi ad mortem querebatur, ut patet ibidem. et ca. 17. Dixit Achitophel de David, Unum enim virum tu queris, etc. Et ideo illud impedimentum fuit singulare. Sed in isto bello videntes servi David ipsum viribus debilitatum, ordinaverunt et iuramento firmaverunt, quod de cetero non iret ad prelium in propria persona.
Numérotation du verset 2Rg. 21,ad litteram 
marg.| .1. Iesbibenob. Dicunt aliqui quod sunt tres dictiones, ita quod de, est prepositio, et Nob nomen loci, Sed patet hoc falsum. Tum quia iste non fuit de Nob, sed de Geth, ut patet in sine huius c. Tum quia in hebreo ly de, non potest esse prepositio, et ideo totum est una dictio.
marg.| .2. De genere. Id est giganteo, ut dicunt Hebrei.
marg.| .3. Et accinctus. In hebreo habetur : Et accinctus erat de novo, ita quod ly ense, non est de textu. Dicunt enim Hebrei et est verisimile, quod illa die fuerat factus miles de novo, et ideo nitebatur facere probationem evidentem in percussione regis, Cetera patent ex dictis.
marg.| .4. Secundum bellum quoque fuit in Gob. ly secundum, non significat hic ordinem temporis, quia hoc modo non narrantur hic ista bella quod patet ex hoc quod illud bellum quod dicitur hic tertium, fuit simpliciter primum ut patebit, illud autem quod dicitur hic primum, fuit simpliciter ultimum, quia post illud David non ivit ad prelium . Narratur {648} tamen hic primo propter continuationem ad precedentia, immediate, quia contigit post famem supradictam in senectute David, et ideo non est ordo temporis, sed narrationis, quia istud bellum immediate narratur post precedens, et ita dicendum de aliis sequentibus.
marg.| .5. Tunc. nomen est proprium militis.
marg.| .6.  De Husathi id est de tali loco.
marg.| .7. Saph. Alias Ziph. nomen est gigantes ab eo percussi.
marg.| .8. Tertium quoque. Istud fuit bellum in quo David interfecerat Goliath, ut patet ex sequentibus, propter quod dicendum quod Gob est nomen loci specialis qui erat in valle Terebinthi, in qua fuit illud bellum sicut habetur supr. l. 1 capitulo 17. sicut in valle Suessionensi sunt multa loca particularia, et sic istud bellum quod fuit in Gob tanquam in loco particulari fuit etiam in valle Terebinthi sicut in loco communi.
marg.| .9. In quo id est David qui fuit a Deo electus et ad regimen populi ut patet ex dictis, sup. 1. li. 21 capitulo
marg.| .10. Filius. Quia longo tempore habitavit in nemoribus fugiens a facie Saul, ut patet ex predictis, sup. 1. li. c. 23.
marg.| .11. Polymitarius. quia descendit de genere Bezeleel qui fuit principalis in opere polymitario tabernaculi, ut habetur Ex. 31.
marg.| .12. Bethlehemites. Quia ibi fuit natus, ut patet ex dictis. sup. l. 1 capitulo 16.
marg.| .13. Goliath. Cum quo pugnavit David ad singulare certamen. Et ex hoc patet, quod dictum est scilicet quod istud bellum ordine temporis fuit primum , quia ante bellum illud non fuit David in aliquo bello, imo domi remanserat aliis fratribus suis ad bellum post Saul euntibus, tanquam nimis iuvenis.
marg.| .14. Quartum etc. In quo. id est magnitudine excedens communem staturam hominum.
marg.| .15. Qui senos. Hoc ponitur ad ostendendum. quod sicut erat excessive magnitudinis, ita etiam erat terribilis in aliis.
marg.| .16. Et blasphemavit. id est vituperavit provocando eos ad prelium sicut de Golia dicitur, supra 1. li. 17 c.
prol.| {643}Liber Secundum Regum
prol.| Capitulum 21
Numérotation du verset 2Rg. 21,moraliter 
marg.| .1. Facta est, etc. Que fuit a deo immissa propter peccatum Saulis ex Gabaonitarum occisione. Et per hoc ostenditur quanta sit peccati gravitas in innocentum depressione, et maxime ei qui tenetur eos custodire. Nam propter hoc peccatum tribus annis totus populus afflictus fuit fame. Sunt enim tria genera peccatorum, {644}que propter gravitatem dicuntur ad deum clamare. Primum est, innocentis occisio, Ge. 4.b. Ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra. Secundum, est peccatum contra naturam, Ge. 18 capitulo Clamor Sodomorum et Gomorrheorum venit ad me. Tertium, est defraudatio pauperum Iac. 5b. Ecce merces operariorum vestrorum qui fraudati sunt a vobis, clamat et clamor eorum in {645} aures Domini Sabaoth introivit.
Numérotation du verset 2Rg. 21,moraliter 
marg.| Dentur. Sicut dicit Greg. homili. 24. Quoniam totum tempus septem diebus comprehenditur, recte septenario numero universitas designatur. Per septem igitur viros crucifigendos pro peccato expiando, ut Deus terre repropitiaretur significatur universitas hominum carnem suam crucifigentium cum vitiis {646}et concupiscentiis pro peccatorum suorum et aliorum expiatione, propter quod isti dicuntur crucifigi coram Domino ad differentiam hypocritarum, qui carnem suam crucifigunt coram mundo. Mat. 6c. Exterminant facies suas, ut videantur hominibus ieiunantes. ideo subditur :
marg.| Et non. per aves autem significantur demones, ut habetur Matth. 14. In parabola seminantis. Similiter per bestias. ut habetur {647}in pluribus sacre scripture locis. Igitur per aves ad alta volantes significantur demones de vana gloria tentantes, per bestias de nocte circumeuntes, significantur demones de nimia carnis afflictione tentantes. Sicut in collationibus patrum dicitur de abbate Iohanne, quem diabolus induxit ad immoderatum ieiunium, per quod impedivit bonorum actuum exercitium. Carnes igitur se crucifigentium coram Domino modo predicto, non lacerantur ab avibus, quia sibi cavent de vanitate {648}glorie, nec a bestiis, quia sibi cavent ab indiscretione.
Numérotation du verset 2Rg. 21,moraliter 
marg.| Post hec factum est prelium. Hic describuntur quatuor bella David et servorum eius contra adversarios, per que significantur quatuor bella Christianorum contra infideles et iniquos. Primum fuit contra principes Iudeorum. Secundum contra imperatores Romanorum. Tertium contra versutias hereticorum in quibus habuerunt victoriam per patientiam, sapientiam, et operationem miraculorum. Quartum bellum erit contra Antichristum, de quo victoria habebitur per Iesum Christum. Nam ipsum interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui, ut dicitur . 2. The. 2.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_21)

Notes :