Capitulum 24

Numérotation du verset 2Rg. 24,1 

Et addidit furor Domini
irasci contra Israel.
Commovitque David in eis dicentem ad Ioab1 : Vade numera Israel et Iudam.
1 ad Ioab] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,2 

Dixitque rex
ad Ioab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israel, a Dan usque Bersabee, et numera2 omne3 populum ut sciam numerum eius.
2 numera] numerate Weber |
3 omne] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 24,3 

Dixitque Ioab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum4
4 tuum] om. . Weber
quantus nunc est.
Iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis, sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi ?
Numérotation du verset 2Rg. 24,4 

Obtinuit autem sermo regis verba Ioab et principum exercitus. Egressusque est Ioab et principes militum a facie regis ut numerarent populum Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 24,5 

Cumque pertransissent Iordanem, venerunt in Aroer ad dexteram urbis que est in valle Gad.
Numérotation du verset 2Rg. 24,6 

Et per Iazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hosdi5 et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque iuxta Sidonem
5 Hosdi] Hodsi Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,7 

transierunt prope6 menia Tyri et omnem terram Evei7 et Chananei, veneruntque ad meridiem Iuda in Bersabee.
6 prope] propter Weber |
7 Evei Rusch ] Evehi Ω, Hevei Clementina Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 24,8 

Et lustrata universa terra affuerunt post novem menses et viginti dies in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 24,9 

Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi,
et inventa sunt de Israel octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Iuda quingenta millia pugnatorum.
Numérotation du verset 2Rg. 24,10 

Percussit autem cor David eum postquam numeratus est populus et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto, sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
Numérotation du verset 2Rg. 24,11 

Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam8
8 prophetam] propheten Weber
et videntem David dicens :
Numérotation du verset 2Rg. 24,12 

Vade et loquere ad David : Hec dicit Dominus. Trium tibi datur optio. Elige unum quod volueris ex his ut faciam tibi.
Numérotation du verset 2Rg. 24,13 

Cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua,
aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.
Numérotation du verset 2Rg. 24,14 

Dixit autem David ad Gad : Coartor9 undique10 nimis, sed melius est ut incidam in manu Domini, multe enim misericordie eius sunt, quam in manu hominis.
9 Coartor] artor Weber |
10 undique] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 24,15 

Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta millia virorum.
Numérotation du verset 2Rg. 24,16 

Cumque extendisset manum suam11 angelus Domini12 super Hierusalem ut disperderet eam. Misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum : Sufficit nunc. Contine manum tuam. Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusei
11 suam] om. Weber |
12 Domini] Dei Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 24,17 

Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum cedentem populum. Ego sum qui peccavi, et13 ego inique egi. Isti qui oves sunt quid fecerunt ? Vertatur obsecro manus tua contra me et contra domum patris mei.
13 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,18 

Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei : Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Iebusei.
Numérotation du verset 2Rg. 24,19 

Et ascendit David iuxta sermonem Gad quem preceperat ei Dominus.
Numérotation du verset 2Rg. 24,20 

Conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se,
Numérotation du verset 2Rg. 24,21 

et egressus adoravit regem prono vultu in terram14 et ait : Quid cause est ut veniat dominus meus rex ad servum suum ? Cui David ait : Ut emam a te aream et edificem altare Domino, et cesset interfectio que grassatur in populo.
14 terram] terra Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,22 

Et ait Areuna ad David : Accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet. Habes boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum.
Numérotation du verset 2Rg. 24,23 

Omnia dedit Areuna15 regi. Dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
15 Areuna] + rex Weber
Numérotation du verset 2Rg. 24,24 

Cui respondens rex ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta.
Numérotation du verset 2Rg. 24,25 

et edificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terre et cohibita est plaga ab Israel.

Capitulum 24

Numérotation du verset 2Rg. 24,1 
differentia
marg.| [...]
marg.| {LYR13T24 #} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 43va



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_24)

Notes :