Nicolaus de Lyra

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Rg. 10,1 

Factum est autem post hec ut moreretur rex filiorum Ammon et regnavit1 Anon filius eius pro eo.
1 regnavit] regnaret Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,2 

Dixitque David : Faciam misericordiam
cum Anon filio Naas sicut fecit pater eius mecum misericordiam. Misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
Numérotation du verset 2Rg. 10,3 

dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David2 ad te consolatores et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam misit David servos suos ad te ?
2 miserit David] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,4 

Tulit itaque Anon servos David rasitque dimidiam partem barbe eorum
et precidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos.
Numérotation du verset 2Rg. 10,5 

Quod cum nuntiatum esset David misit in occursum eorum. Erant enim viri confusi turpiter valde et mandavit eis David : Manete Hiericho
donec crescat barba vestra et tunc revertimini.
Numérotation du verset 2Rg. 10,6 

Videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Histob decem3 millia virorum.
3 decem] duodecim Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,7 

Quod cum audisset David misit Ioab et omnem exercitum bellatorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,8 

Egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum porte. Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,9 

Videns igitur Ioab quod preparatum esset adversum se prelium et ex adverso et post tergum elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syrum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,10 

Reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo qui direxit aciem adversum filios Ammon
Numérotation du verset 2Rg. 10,11 

et ait Ioab : Si prevaluerint adversum me Syri eris mihi in adiutorium, si autem filii Ammon prevaluerint adversum te auxiliabor tibi.
Numérotation du verset 2Rg. 10,12 

Esto vir fortis et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri, Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
Numérotation du verset 2Rg. 10,13 

Iniit itaque Ioab et populus eius4 qui erat cum eo certamen contra Syros, qui statim fugerunt a facie eius.
4 eius] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,14 

Filii autem Ammon videntes quod fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem. Reversusque est Ioab a filiis Ammon et venit Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 10,15 

Videntes igitur Syri
quoniam corruissent coram Israel congregati sunt pariter.
Numérotation du verset 2Rg. 10,16 

Misitque Adadezer et eduxit Syros qui erant trans Fluvium et adduxit exercitum eorum, Sobach autem magister militie Adadezer erat princeps eorum.
Numérotation du verset 2Rg. 10,17 

Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem, venitque in Elam5. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum
5 Elam] Helam Rusch , Helema Weber
Numérotation du verset 2Rg. 10,18 

fugeruntque Syri a facie Israel et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum, et Sobach principem militie percussit qui statim mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 10,19 

Videntes autem universi reges qui erant in presidio Adadezer, victos se ab Israel expaverunt et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israel et6 fecerunt pacem cum Israel et servierunt eis timueruntque Syri auxilium prebere filiis Ammon.
6 expaverunt… Israel et] om. Weber

Capitulum 10

Numérotation du verset 2Rg. 10,ad litteram 
marg.| marg.| {569} .1. Factum est. Hic consequenter ponitur gratitudo David erga beneficium. Circa quod primo ponitur ipsius David gratia propter impensum sibi beneficium. secundo illata sibi iniuria per malum consilium , ibi : Cum autem venissent. tertio vindicans iustitia propter illatum opprobrium, ibi : Quod cum audisset. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Faciam. Ista autem misericordia quam fecit Naas cum David, tacta est supra primo lib. 21.ca. secundum duplicem opinionem. Una est, quod iste Naas qui dicitur hic mortuus, esset simul rex Ammon et Moab. quia ibidem dicitur quod David dimisit patrem et matrem et aliquos eius amicos, qui non poterant sequi eum cum rege Moab pro custodia, et sic voluit filio eius recompensare. Alia est quod rex Moab apud quem dimisit predictos iratus propter recessum David de terra sua, interfecit eos {570} paucis exceptis, qui fugerunt ad Naas regem Ammon, et ibi salvati fuerunt. Et ista opinio videtur verior. quia supra 8.cap. dictum est qualiter David rigide processit contra regem Moab et populum eius. et hic dicitur quomodo amicabiliter voluit procedere contra regem Ammon. Ex quo manifeste videtur, quod iste Naas fuerit alius a rege Moab, cui recommendavit patrem et matrem cum esset in fuga Saul.
marg.| .3. Misit, nuntians ei quod esset paratus ad eius auxilium si indigeret, propter patris sui receptum beneficium.
marg.| .4. Cum. Hic consequenter describitur illata David iniuria per malum consilium cum dicitur.
marg.| .5. Putas quasi d<icat> non : sed ut sub specie amicitie decipiat te explorando per nuntios tuos infirma terre tue.
marg.| .6. Tulit. quia tunc temporis erat maximum vituperium et adhuc est in terra illa in qua homines sine barba reputantur quasi mulieres.
marg.| .7. Et dimisit. ita quod apparebant verenda eorum.
prol.| {571 }
Numérotation du verset 2Rg. 10,ad litteram 
marg.| .1. Manete. que erat in principio regni David ex illa parte unde veniebant, ut sic non apparerent inter homines cum turpitudine sibi illata.
marg.| .2. Videntes. quia cognoverunt quod non ex fraudulentia, sed ex vera amicitia nuntios miserat, et tamen non recognoverunt culpam, nec petierunt veniam, sed magis preparaverunt se ad defendendum suam stultitiam, vocando alios in suum auxilium contra David : quod factum eorum notabiliter aggravavit.
marg.| .3. Quod etc. Hic consequenter ponitur vindicatio predicte iniurie per viam iustitie. et hoc notatur cum dicitur : Quod scilicet filios Ammon obstinatos in sua malitia.
marg.| .4. Misit. ad vindicandum opprobrium sibi illatum non zelo vindicte, sed amore iustitie.
prol.| {572}
marg.| .5. Syrus. isti libenter iuvabant filios Ammon, ut per hoc essent liberati de tributo David.
marg.| .6. Videns id est ante et retro. Sic enim diviserant adversarii suum exercitum ut includerent filios Israel, propter quod Ioab expertus inbellis divisit exercitum in duas partes, ut quelibet pars haberet hostes in fronte, et sic securius possent pugnare, et per istam viam habuerunt contra utrosque victoriam. Cetera patent usque ibi :
marg.| .7. Videntes scilicet suam debellationem et confusionem, ut possent se vindicare congregaverunt multitudinem maiorem, propter quod David in propria persona ad prelium venit cum exercitu suo maiori quam prius, et eos debellavit. Et patet littera usque ibi :
marg.| .8. Videntes. promittentes reddere David pacifice tributum et de cetero non prebere eius adversariis auxilium.
Numérotation du verset 2Rg. 10,moraliter 
marg.| marg.| {569} .1. Factum est Per Hanon qui populus murmurans interpretatur, Iudaicus populus significatur : qui a principio fuit murmurationibus assuetus, scilicet contra Moysen et Aaron, et etiam contra dominum, ut patet in Exodo et in locis pluribus, et in libro Numerorum et postea contra Christum, ut patet ex decursu evangeliorum. Ad hunc autem populum misit David id est Christus per David figuratus, servos suos, scilicet apostolos aliosque discipulos ad spiritualem eius consolationem, dicens eis, Mat. 10.a. : “In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis, sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel”. Sed sicut Hanon servis David vituperium intulit, quia sequitur :
marg.| .6. Tulit. Sic populus Iudaicus servos Christi vituperavit multipliciter et afflixit, ut habetur in Actibus apostolorum in pluribus locis propter quod noster David scilicet Christus.
Numérotation du verset 2Rg. 10,moraliter 
marg.| marg.| { 571 } .1. Mandavit. Per Iericho que interpretatur luna, et mutationem signat, eo quod luna continue variatur, bene Gentilitas significatur que multis erroribus tunc temporis variabatur. In hac autem Iericho manserunt apostoli aliique Christi discipuli a populo Iudaico reprobati et vilipensi. propter quod Paulus et Barnabas dixerunt Iudeis. Act. 13.g. “Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud et indignos {572}vos iudicatis eterne vite, ecce convertimur ad gentes : sic enim precepit nobis Deus”. Manendo vero in Gentilibus et eis predicando, crevit barba eorum id est perfectio meritorum, que per incrementum barbe signatur eo quod barba signum est masculini sexus, qui est perfectus.
marg.| .2. Et tunc. Post perfectionem enim meritorum in doctrina Gentilium, apostoli et alii discipuli venerunt ad David id est Christum per apertam et claram visionem 2Cor. 5.b. Audemus et bonam voluntatem habemus peregrinari magis a corpore et presentes esse ad Deum .



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_10)

Notes :