Nicolaus de Lyra

Capitulum 23

Numérotation du verset 2Rg. 23,1 

Hec autem sunt verba novissima que dixit David filius Isai :
Dixit vir cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psalmista1
1 psalmista ΩS Rusch etc.] psalta Edmaior. , psaltes ΨBD ΩJ Ed1530 Clementina etc.
Israel.
Numérotation du verset 2Rg. 23,2 

Spiritus
Domini locutus est per me, et sermo eius
per linguam meam.
Numérotation du verset 2Rg. 23,3 

Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel dominator hominum iustus, dominator in timore Dei.
Numérotation du verset 2Rg. 23,4 

Sicut lux aurore
oriente sole
mane absque nubibus
rutilat
et sicut pluviis
germinat herba de terra.
Numérotation du verset 2Rg. 23,5 

Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum eternum iniret mecum. Cuncta2 enim salus mea et omnis voluntas
2 cuncta] Firmum in omnibus atque munitum praem. Weber
nec est quicquam ex ea quod non germinet.
Numérotation du verset 2Rg. 23,6 

Prevaricatores autem quasi spine evellentur
Universi
que non tolluntur manibus.
Numérotation du verset 2Rg. 23,7 

Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succense comburentur usque ad nihilum.
Numérotation du verset 2Rg. 23,8 

Hec nomina fortium David. David3 sedens in cathedra sapientissimus, princeps inter tres.
3 David] om. Weber
Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus
qui octingentos interfecit impetu uno.
Numérotation du verset 2Rg. 23,9 

Post hunc Eleazar filius patrui eius
Ahoites4 inter tres fortes qui erant cum David, quando exprobraverunt Philistiim et congregati sunt illuc
4 Ahoites] Ahoi Weber
in prelium.
Numérotation du verset 2Rg. 23,10 

Cumque ascendissent viri Israel ipse stetit et percussit Philisteos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio. Fecitque Dominus salutem magnam in die illa ; et populus qui fugerat reversus est ad cesorum spolia detrahenda.
Numérotation du verset 2Rg. 23,11 

Et post hunc Semma filius Agge de Arari.
Et congregati sunt Philistiim in statione. Erat quippe ibi ager plenus lente5.
5 plenus lente Weber ] inv. Rusch
Cumque fugisset populus a facie Philistiim,
Numérotation du verset 2Rg. 23,12 

stetit ille in medio agri et tutus est eum.
Percussitque Philisteos et fecit Dominus salutem magnam,
Numérotation du verset 2Rg. 23,13 

necnon ante descenderant tres qui erant principes
inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. Castra autem Philistiim erant posita in valle Gigantum.
Numérotation du verset 2Rg. 23,14 

Et David erat in presidio. Porro statio Philistinorum tunc erat in Bethleem.
Numérotation du verset 2Rg. 23,15 

Desideravit igitur David et ait :
Si quis mihi daret potum aque de cisterna que est in Bethleem iuxta portam.
Numérotation du verset 2Rg. 23,16 

Irruperunt ergo tres fortes castra Philistinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethleem que erat iuxta portam, et attulerunt ad David at ille noluit bibere,
sed libavit illam Domino
Numérotation du verset 2Rg. 23,17 

dicens : Propitius mihi sit Dominus ne faciam hoc, num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt et animarum periculum bibam ?
Noluit ergo bibere. Hec fecerunt tres robustissimi.
Numérotation du verset 2Rg. 23,18 

Abisai quoque frater Ioab filius Sarvie princeps erat de tribus. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos quos interfecit nominatus in tribus,
Numérotation du verset 2Rg. 23,19 

et inter tres nobilior eratque eorum princeps sed usque ad tres6
6 tres] + primos Weber
non pervenerat.
Numérotation du verset 2Rg. 23,20 

Et Banaias filius Ioiade7 viri fortissimi magnorum operum de Capseel.
7 Ioiade] Ioiada Weber
Ipse percussit duos leones Moab,
et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna diebus nivis.
Numérotation du verset 2Rg. 23,21 

Ipse quoque interfecit virum Egyptium,
virum dignum spectaculo habentem in manu hastam.
Itaque cum descendisset ad eum in virga vi extorsit hastam de manu Egyptii et interfecit eum hasta sua.
Numérotation du verset 2Rg. 23,22 

Hec fecit Banaias filius Ioiade,
Numérotation du verset 2Rg. 23,23 

et ipse nominatus inter tres robustos
qui erant inter triginta nobiliores.
Verumtamen usque ad tres
non pervenerat. Fecitque eum
auricularium
a secreto
sibi David8.
8 auricularium…sibi David] David sibi auricularium a secreto Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,24 

Asael frater Ioab inter triginta. Eleanan filius patrui eius de Bethleem.
Numérotation du verset 2Rg. 23,25 

Semma de Arari, Elica de Arodi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,26 

Helas9 de Phalti10, Hira filius Acces de Thecua,
9 Heles Rusch |
10 Phalti] Felthi Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 23,27 

Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Usathi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,28 

Selmon Ahoites11, Maharai Netophathites,
11 Ahoites Rusch ] Aohites Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,29 

Heled filius Banaa, et ipse Netophathites, Hithai filius Ribai de Gebeeth filiorum Beniamin,
Numérotation du verset 2Rg. 23,30 

Banahi Aufrathonites, Heldai
de torrente Gaas,
Numérotation du verset 2Rg. 23,31 

Abialbum Arbathites, Azamaveth de Beromi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,32 

Eliaba de Salboni. Filii Iasen, Ionathan Naran12,
12 Naran] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,33 

Semma de Orodi, Haiam filius Saar Arothites13,
13 Saar Arothites] Sarar Arorites Weber
Numérotation du verset 2Rg. 23,34 

Elipheleth filius Aasbai14 filii Maachathi, Eliam filius Achitofel Gelonites,
14 Aasbai Rusch Weber ] Saalbai ΩM, Saasbay ΩS, Abasbai ΩJ
Numérotation du verset 2Rg. 23,35 

Esrai de Carmelo, Pharai15
15 Pharai] Farai Weber
de Arbi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,36 

Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gaddi,
Numérotation du verset 2Rg. 23,37 

Selech16 de Ammoni, Naarai Berothites armiger Ioab filii Sarvie,
16 Selech ΩJ Rusch Weber ] selec plerique codd. Clementina ; cf. 1Par. 11, 39
Numérotation du verset 2Rg. 23,38 

Hira Hiethrites, Gareb et ipse Hiethrites,
Numérotation du verset 2Rg. 23,39 

Urias Hetheus. Omnes triginta septem.

Capitulum 23

Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| marg.| {657} Hec autem. Posita gratiarum actione de preteritis, hic consequenter describitur prophetia David defuturis. Et primo ponitur huiusmodi vaticinium. secundo catalogus fortium, ibi : Hec sunt nomina. Circa primum premittitur prophetia David de premiatione bonorum . secundo de punitione malorum, ibi : Prevaricatores autem. Circa primum primo ostenditur excellentia prophetie David verbo. secundo exemplo, ibi : Sicut lux aurore. Circa primum sciendum quod excellentia prophetie maxime accipitur ex duobus, scilicet ex materia revelata, et ex modo revelationis. Primo ergo ostenditur excellentia prophetie David ex primo. secundo ex secundo, ibi : Spiritus Domini. Circa primum sciendum quod quanto aliquod futurum est excellentius, tanto revelatio facta de illo sive prophetia est excellentior, quia cognitio notabilitatem sortitur ex obiecto, ut habetur. 1. de Anima. Tempore autem veteri testamento illud quod fuit futurum excellentissimum, fuit incarnationis mysterium : quod fuit revelatum ipsi David, non solum quantum ad futuritionis certitudinem, sed etiam quantum ad eius progeniem, videlicet quod Christus de semine suo esset nasciturus, et per eum mundus esset salvandus, sicut David a persecutionibus inimicorum suorum fuerat virtute divina salvatus, et hoc est quod dicitur.
marg.| .1. Hec. Et ideo preceteris memoriter retinenda, secundum quod dicit Greg. homil. 19. Idcirco dominus tunc discipulos increpavit, cum eos corporaliter reliquit, ut verba que recedens diceret. arctius in corde audientium impressa remanerent.
marg.| .2. Dixit vir. id est David.
marg.| .3. Cui constitutum. id est firmiter promissum absque retractatione.
marg.| .4. De Christo Dei Iacob. id est de Christo quem Iacob Spiritu Sancto inspiratus predixit venturum ad salutem hominum, secundum quod dicitur. Gn. 49.b.Non auferetur sceptrum de Iuda, et dux de femore eius, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium tanquam salvator earum. Ubi notandum est quod translatio Chaldaica habet. donec veniat Messias. id est Christus Grece, et unctus Latine, que quidem prophetia fuit impleta in Domino nostro Iesu Christo uncto preceteris plenitudine gratie, ut habetur Io. 1.b. Vidimus eum quasi unigenitum a patre, plenum gratie et veritatis. quia natus fuit de virgine tempore Herodis regis, sub quo fuit translatum sceptrum regni ad alienigenam , ut dictum est ca. preced. quia pater eius fuit Idumeus. ut alias est diffusius declaratum.
marg.| .5. Egregius. quia cantica que cantabantur in templo, erant de psalmis David.
prol.| {658}
marg.| .6. Spiritus. Hic ostenditur excellentia prophetie David ex modo revelationis sibi facte. Circa quod sciendum quod licet revelatio prophetica fiat multis modis, ut plenius declaravi super Da. et super li. Psalmorum . tamen duo modi sunt magis generales quos accipio quantum ad presens. Unus est quando menti prophetie fit revelatio alicuius futuri supernaturaliter cognati, et cum hoc in virtute imaginativa prophete virtute divina formatur aliqua visio imaginaria, in qua tanquam in speculo inspicitur veritas intellectualis, sicut in cognitione naturali cognitio quidditativa inspicitur in phantasmatibus in virtute imaginativa formatis. secundum quod dicit Philos. 3. de Anima : Intelligentibus nobis necesse est phantasmata speculari. Et hoc modo Ieremias propheta vidit destructionem civitatis Hierusalem futuram per intellectum in visione imaginaria. Olle succense et virge vigilantis. ut habetur Hie. 1. Alio modo fit revelatio veritatis supernaturalis absque tali visione imaginaria. et iste modus prophetie altior est primo. sicut melioris intellectus iudicatur ille in cognitione naturali qui veritatem intelligibilem sibi propositam statim capit absque exemplo ad hoc manuductivo, quam ille qui non potest eam capere, nisi sibi proponatur exemplum sensibile manuductivum. et similiter ille qui conclusiones Geometricas intelligeret absque descriptione alicuius figure : quam ille qui non posset hoc capere absque tali descriptione. Isto autem secundo modo fuit cognitio prophetica ipsius David : ut habetur in prologo super Ps. et hoc est quod dicitur : Spiritus id est spirituali visione instruxit me absque visione imaginaria.
marg.| .7. Et sermo. quia non solum illuminavit intellectum meum ad intelligendum, sed etiam linguam meam speciali modo direxit ad loquendum, quia prophetias suas locutus est per modum laudis divine magis quam alii prophete.
marg.| .8. Dixit scilicet David.
marg.| .9. Deus Israel. licet enim sit Deus omnium generaliter, tamen dicitur Deus Israel per veram fidem et cultum latrie specialiter.
marg.| .10. Fortis id est ad protectionem Israel, sicut patuit in eductione Israel de Egypto in signis mirabilibus.
marg.| .11. Dominator. reddens unicuique propria merita.
marg.| .12. Dominator in timore. quia a subditis suis vult timeri timore filiali, non timore servili.
marg.| .13. Sicut lux. Hic inducit exempla ad predicta. et primo ad ultimum dictum scilicet de prophetia et visione spirituali absque imaginaria. Ad cuius intellectum sciendum quod sol dupliciter videtur. Uno modo tectus aliqua nubecula. Alio modo in sua claritate sine tali nube, et certum est, quod ille est acutioris visus, qui potest eum videre sine tali nube, quam ille qui non potest videre absque nube excessum claritatis solis suo visu {659} contemperante. Et ideo istud pro exemplo inducitur ad ostendendum excellentiam prophetie David, que fuit sine imaginibus ut predictum est, que sunt quasi quedam nubes contemperantes veritatem intelligibilem debilitati intellectus humani, ut patet ex predictis. et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Absque nubibus. id est absque imaginibus visione intellectuali me illustrat. Secundo inducit exemplum ad aliud dictum, s. de revelatione facta ipsi David de Christo nascituro de semine suo, quod factum est ex divina liberalitate, et non merito humano, et hoc est quod dicitur in exemplo.
marg.| .2. Et sicut pluvius. Terra enim que de se est arida non habet aptitudinem ad proferendum herbam, sed eam profert ex humore pluvie desuper descendentis. Sic Christus natus est de beata virgine perfusa plenitudine gratie, secundum illud Is. 45.b. Rorate celi desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet salvatorem. unde subditur :
marg.| .3. Nec tanta est domus etc. id est tanti meriti.
marg.| .4. Ut pactum sempiternum iniret. de Christo nascituro de domo mea, cuius regnum stabit in eternum, secundum quod dicitur Is. 9.b. Super solium David et super regnum eius sedebit, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum, ideo subditur :
marg.| .5. Cuncta enim. supple dependet et expectatur ab eo.
marg.| .6. Et omnis voluntas id est omne desiderium meum supple tendit in ipsum. Et est modus loquendi qui apud Hebreos vocatur decurtatus, scilicet quando loquens non exprimit totum conceptum suum, quod maxime contingit quando loquitur ex excessu devotionis, sicut erat in proposito.
marg.| .7. Nec est. Quod fit quando ex voluntate nihil procedit deliberate quod non ordinetur in Deum, secundum quod dicit Apost. 1. ad Cor. 10.g. Omnia in gloriam Dei facite, et in statu tali erat David in fine vite sue, quando dixit ista verba.
marg.| .8. Prevaricatores. Hic ponitur prophetia David de punitione malorum. et primo quantum ad penam temporalem. cum dicitur : Prevaricatores autem quasiet hoc impletum fuit quando Iudei per Titum et Vespasianum propter prevaricationem in Christum fuerunt de terra Israel evulsi.
marg.| .9. Que non. Quia correctionem Christi et apostolorum mansuetam {660} non receperunt, sed contra eos insurrexerunt, et ideo omissa est correctio dura Romanorum, que notatur cum dicitur.
marg.| .10. Et si. quia Romani venerunt super Iudeos cum exercitu magno, et bene armato.
marg.| .11. Igneque. quia Romani combusserunt civitatem et templum, et magnam partem populi ibidem existentem. Secundo tangitur pena eterna, cum subditur :
marg.| .12. Comburent. quia mortui in infidelitate descenderunt ad ignem gehenne. Potest etiam hoc intelligi de punitione malorum in generali in iudicio extremo.
marg.| .13. Hec sunt. Hic ponitur catalogus fortium David et primo exprimuntur nomina aliquorum valde notabilium. secundo aliorum magis communium ibi : Asel. Circa primum sciendum quod aliter exprimuntur hic et 1. Paral. 11. et aliqua ibi exprimuntur que hic tacentur, et econtrario . et aliqua hic tacentur que superius sunt sufficienter expressa, et omnia ista sunt consideranda ad intelligendum istum catalogum. Sciendum igitur, quod in universali fuerunt 39. computatis David rege et Ioab principe militie, et preter istos duos fuerunt 32. ut concluditur in fine huius cap. quorum. 7. fuerunt valde notabiles, quorum tres primi dicuntur robustissimi. quia quilibet eorum debellavit quasi unum exercitum, et primus de illis tribus fuit Iesbaan, de quo habetur 1. Paral. 11. secundus fuit Eleazar filius Ahohi. tertius fuit Semma filius Age, de quibus habetur in hoc capitulo Post istos fuerunt alii valde fortes, quorum quilibet interfecit unum gigantem. Et primus istorum fuit Abisai frater Ioab, qui interfecit Iesbienob. secundus Sobochai, qui interfecit Saph. tertius Ioathan filius Semma fratris David qui interfecit illum gigantem qui habebat senos digitos in manibus et pedibus, et de istis tribus dictum est supra ca. 2. Post istos tres fuit Banaias filius Ioiade, de quo agitur in hoc ca. qui fuit valde fortis. Et ideo singulariter nominatur post sex precedentes ante 30. sequentes. His visis descendamus ad litteram.
marg.| .14. David. Plus enim commendatur de sapientia quam de fortitudine, quia Prv. 13.b. dicitur, Melior est sapientia, quam vires.
marg.| .15. Princeps inter. id est excellentior in fortitudine quam tres primi, qui vocati sunt robustissimi.
marg.| .16. Ipse est quasi. quia licet vermiculus in se sit mollissimus, tamen perforat {661} lignum durum. sic David in se mansuetissimus, contra hostes rebellantes fuit fortissimus.
Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Qui octingentos. Quod non intelligendum sic, quod omnes interfecerit propria manu, sed quia per eius probitatem fuerunt principaliter occisi. Vel quia fugientes eum pre timore aliqui ceciderunt in aquam , vel loca ruinosa, ubi fuerunt mortui. et secundum istam expositionem de David oportet dicere, quod Iesbaan hic non nominatur, quia immediate subditur :
marg.| .2. Post hunc Eleazar filius patrui eius, etc. In aliquibus autem libris Hebraicis et Latinis fit hic punctus. David sedens in cathedra sapientissimus et quod sequitur : Princeps inter tres, intelligitur de Iesbaan , qui fuit primus inter tres robustissimos, ut dictum est : Ipse est quasi tenerrimus, etc id est valde dulcis et amicabilis erga suos, et durus contra adversarios. Qui octingentos interfecit. 1Par. 11. dicitur quod ipse levavit hastam suam super 300. vulneratos. Dicendum quod hic narratur una de victoriis suis et maior, et ibi alia, et minor. unde ibidem dicitur : Levavit hastam suam super 300. vulneratos una vice, per hoc denotans aliam eius victoriam. Post hunc Eleazar filius patrui eius Ahohites. etc. de huius probitate subditur : Ipse stetit in bello sociis suis retrocedentibus, ut patet ex sequentibus.
marg.| .3. Donec deficeret manus eius, et obrigesceret etc. Ex labore et sanguine adversariorum ad manum eius decurrente.
prol.| {662}
marg.| .4. Fecitque dominus salutem magnam in die illa etc. per eius probitatem, unde subditur :
marg.| .5. Et populus qui fugerat etc. de eius societate.
marg.| .6. Reversus est scilicet ad prelium animatus probitate ipsius, et sic patet quod per eum debellatus fuit exercitus adversariorum.
marg.| .7. Ad cesorum spolia detrahenda, etc. Habita perfecta victoria.
marg.| .8. Et post hunc Semma filius Age de Arari. De cuius probitate subditur :
marg.| .9. Stetit in medio agri. fugientibus suis.
marg.| .10. Et tutatus est eum. Percussitque Philistheos. quia defendit agrum .
marg.| .11. Et fecit dominus salutem magnam. Quia tunc per illum populus Israel habuit victoriam.
marg.| .12. Nec non et ante descenderant. Istud factum de apportatione aque ipsi David tam periculosa, in libro de Hebraicis questionibus exponitur de tribus fortibus sequentibus, scilicet Abisai, et aliis duobus post eum. Sed hoc non videtur verum, quia in fine concluditur. Hec fuerunt tres robustissimi. Et ideo de tribus primis simpliciter videtur intelligi, et non de Abisai, et duobus sibi adiunctis, maxime quia subditur postea commendatio Abisai.
marg.| .13. O si quis mihi daret potum aque de cisterna etc. Et dixit David hoc non propter concupiscentiam aque, sed quia volebat audaciam suorum experiri. unde subditur :
marg.| .14. At ille noluit bibere sed libavit. Per hoc ostendens, quod exponens se periculis contra infideles, facit sacrificium Domino acceptissimum.
prol.| {663 }
Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Abisai quoque. Hic ponitur commendatio trium fortium qui erant in secundo gradu. quorum primus erat Abisai qui interfecit Iesbienob gigantem, ut dictum est supra 21. cap. et cum hoc fecit aliam probitatem notabilem, que notatur eum dicitur :
marg.| .2. Ipse est qui. et patet littera. Alii vero duo de isto ternario, scilicet Sobochai et Ionathan filius Sammaa fratris David hic tacentur, quia sufficienter supra exprimuntur. 21. cap.
marg.| .3. Et Banaias. Iste est septimus specialiter nominatus propter specialem probitatem, que exprimitur cum dicitur :
marg.| .4. Ipse percussit. id est duos milites illius populi audaces, ut leones.
marg.| .5. Et ipse. Hic accipitur leo ad litteram , qui propter nivem os fovee cooperientem illuc cecidit ad quam descendit Banaias, et eum interfecit. {664} Consequenter ostenditur eius alia probitas de internecione cuiusdam Egyptii, qui propter magnitudinem appropinquabat ad naturam giganteam, cum dicitur.
marg.| .6. Ipse quoque. In hebreo de Hebraicis questionibus exponitur hoc de Semei, quem interfecit Banaias de mandato Salomonis, ut habetur infra 3. lib. 2. ca. et vocatur hic Egyptius per imitationem, eo quod maledixit regi David : Sicut Egyptius quem interfecit Moyses in deserto : quia maledixerat Deo, ut habetur Levit. 24 capitulo Sed hec expositio in nullo concordat textui, ideo eadem facilitate contemnitur qua probatur, propter quod et multa alia liber Hebraicarum questionum super libros Regum a pluribus peritis dicitur non esse Hieronymi, sed cuiusdam Iudei, et quia Hieronymus in libro illustrium virorum, inter libros solum super Gene. nominat librum suum Hebraicarum questionum.
prol.| {665 }
Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Et ipse nominatus inter tres robustos. secundi gradus, non quia esset de numero eorum, sed quia propter probitates suas poterat quasi equiparari uni eorum, propter quod nominatur ante triginta sequentes, ut predictum est.
marg.| .2. Asael frater Ioab. Hic consequenter nominantur alii triginta, et legatur {666} littera sicut iacet. Inter predictos fortes non nominatur Ioab, quia erat super omnes principes primus, ut dicunt aliqui. Alii vero dicunt quod nomen eius tacetur inter fortes. quia posuit maculam in gloria sua, quia occidit proditiose Abner, ut habetur supra 3. cap. Amasam similiter, ut habetur supra 20. cap. Absalom contra inhibitionem regis, ut habetur supra 18. cap.
Numérotation du verset 2Rg. 23,moraliter 
marg.| marg.| {657} .1. Hec sunt. Per David qui in glo. super psalmum dicitur eximius prophetarum, significatur homo perfectus in vita contemplativa. Nam et antiquitus prophete appellabantur videntes. 1Rg. 9.b. Qui hodie dicitur propheta, olim appellabatur videns. Vita vero contemplativa consistit in oratione devota, et in meditatione sanctarum scriptura rum divinitus revelata. Et talis contemplativus bene dicitur filius Isai id est Dei : nam Isai interpretatur salus mea. et de Deo dicitur Ps. 26. Dominus illuminatio mea, et salus mea, etc. Talis autem contemplativus modo speciali assimilatur Deo, propter quod dicitur eius filius. Et quoniam recognoscit sicut gratus Dei beneficia, debet regratiando dicere, et maxime circa finem vite sue.
marg.| .2. Dixit vir. Id est dicat, loquens de seipso sicut de alio : nam hic est modus loquendi sanctorum de seipsis. Unde Moyses Nm. 12.a. dixit : Erat autem Moyses mansuetissimus etc. Et Ioannes evangelista : {658} Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet, etc.
marg.| .3. Cui constitutum est de Christo etc. Id est promissum est ei quod sit eternaliter cum ipso. Io. 12d. Ubi ego sum, illic et minister meus erit.
marg.| .5. Egregius psaltes Israel, etc. quia talis contemplativus in divinis laudibus componendis, et dicendis est precipuus. Et quia talia non attribuit sibi, sed gratie Dei, subditur :
marg.| .6. Spiritus Domini locutus etc. In divinis laudibus et doctrinis.
marg.| .8. Dixit. Id est dicat regratiando.
marg.| .9. Deus Israel. id est angelorum Deum clare videntium.
marg.| Mihi locutus. Nam per angelos fiunt communiter illustrationes hominum.
marg.| .10. Fortis Israel. nam angeli sancti habent ab ipso virtutem.
marg.| .11. Dominator hominum. Quos regis per angelos tanquam per medios inter homines et Deum.
marg.| .12. In timore Dei , scilicet filiali : qui semper coniungitur charitati.
marg.| .13. Sicut. Verba sunt contemplativi Dei beneficia recognoscentis, {659}ut sit sensus, sicut lux aurore est a sole, sic a Deo est illustratio mentis mee.
Numérotation du verset 2Rg. 23,moraliter 
marg.| .1. Absque nubibus. id est absque falsitatis admistione.
marg.| .2. Et sicut. non virtute terre, sed pluvie. sic germinat mens mea in profectu bonorum virtute gratie divine.
marg.| .3. Nec tanta. id est edificium virtutum quantum est ex me.
marg.| .4. Ut pactum sempiternum. de beatitudine superna consequenda, sed totum est de sua gratia.
marg.| .5. Cuncta enim. supple tendit ad beatitudinem consequendam inquantum movetur ex Dei gratia.
marg.| .7. Nec est. bonum inquantum movetur per divinum instinctum.
marg.| .8. Prevaricatores. Hic consequenter tangit statum peccatorum, {660}ut opposita iuxta se posita magis elucescant. Dicitur igitur, Prevaricatores scilicet de consortio sanctorum.
marg.| .9. Que non tolluntur manibus scilicet hominum simplicium, sed iudicum locum Dei tenentium.
marg.| .10. Et si quis tangere voluerit. Pena debita feriendo.
marg.| Armabitur ferro et ligno. id est debita potestate et efficaci ad hoc faciendum.
marg.| .11. Igneque comburent scilicet gehenne si in suis peccatis moriantur.
marg.| .13. Hec sunt nomina fortium. per quod significantur bonus prelatus et eius coadiutores.
marg.| .14. David. Per quod designatur quod bonus princeps vel prelatus qui habet alios iudicare, debet eos in sapientia superare.
marg.| .16. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Sicut enim ligni vermiculus {661}est valde mollis, et tamen perforat lignum durum, sic bonus princeps vel prelatus bonis est suavissimus. et contra rebelles et malos acutus. ideo subditur :
Numérotation du verset 2Rg. 23,moraliter 
marg.| .1. Qui octingentos etc. Nam malorum multitudine non terretur, nec ab executione iustitie prepeditur.
marg.| .2. Post hunc. Per istum significatur fortis bellator contra vitia usque ad horam mortis. ideo subditur :
prol.| {662}
marg.| .3. Ipse stetit etc. In morte namque bellum contra vitia terminatur.
marg.| .8. Et post hunc Semma filius Age etc. Per istum significatur fortis defensor ecclesie. ideo subditur :
marg.| .9. Stetit ille in medio agri et tutatus est eum. Ager iste est ecclesia, que est ager Domini nostri Iesu Christi, in quo seminavit bonum semen.
marg.| .12. Nec non et ante descenderant tres qui erant. Per istos significatur bonus {663}religiosus, qui per observantiam trium votorum religionis efficitur triplicatus, et per hoc haurit aquam salutaris sapientie de puteo sacre scripture, qui dicitur altus Ioan. 4.b. Quod autem boni religiosi hanc hauserint aquam, patet per libros Hieronymi, Augustini, et aliorum doctorum plurium qui fuerunt religiosi. Et hec aqua est Domino libanda, nam ad eius honorem est simpliciter ordinanda.
Numérotation du verset 2Rg. 23,moraliter 
marg.| .3. Et Banaias filius Ioiade viri fortissimi. De isto dicitur quod ipse interfecit duos leones Moab. et tertium leonem in diebus nivis, et signat virum valde virtuosum in seculo, qui interfecit irascibilem, {664}et concupiscibilem, significatas per duos leonis. Moab, qui interpretatur ex parte : Rebellio autem istarum virium contracta est ex primo parente. Sed homo virtuosus tollit eam, reducendo irascibilem et concupiscibilem sub ratione. Per tertium vero leonem significatur concupiscentia oculorum, quam interfecit per largitatem erga pauperes, in diebus nivis id est tempore refrigescentis charitatis.
marg.| .6. Ipse quoque interfecit. id est valde altum, per quem significatur diabolus, qui dicitur Egyptius. id est tenebrosus, et est valde altus per superbiam, ipsum autem deiicit virtuosus per veram humilitatem.
prol.| { 665 }
Numérotation du verset 2Rg. 23,moraliter 
marg.| Fecitque eum sibi auricularium a secreto David. Nam bonus prelatus {666}et princeps figuratus per David, tales secretarios et consiliarios cum diligentia sibi querit.
prol.| Capitulum 24
Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| marg.| {665} .1. Et addidit furor Domini. Hic describitur punitio David propter peccatum superbie, quia precepit numerari populum ex elatione. Igitur circa hoc primo ponitur ipsius David iussio. secundo iussionis executio, ibi : Egressusque est Ioab. tertio facti punitio, ibi : Percussit autem cor David. Circa primum sciendum quod istud factum contigit ante ea que dicta sunt in principio precedentis cap. quia illa fuerunt verba novissima David, ut dicitur ibidem . Premittitur igitur origo transgressionis David in facto isto cum dicitur. Et addidit furor, etc. Ex hoc enim quod dominus volebat punire populum , permisit David efferri ad numerationem populi. unde dicit in glossa Gregorii super locum istum : Pro qualitatibus subditorum disponuntur acta regentium, ut sepe pro malo gregis etiam vere boni delinquat vita pastoris. David enim Deo teste laudatus, tumore repentine elationis inflatus populum numerando peccavit, et populus penam suscepit, quia secundum meritum plebium disponuntur corda rectorum. Quale autem fuerit peccatum populi quo demeruit, in littera non habetur : sed in libro de Hebraicis questionibus dicitur quod hoc fuit, eo quod populus David non restitit, ut debuit in facto Urie, et ideo in capitulo precedenti {666} ultimus nominatur, ut sententia huius capituli precedenti aliqualiter copuletur. Sed hoc dictum videtur falsum quia peccatum David contre Uriam uxorem eius polluendo, et ipsum proditiose occidendo , fuit secretum quousque totum fuit completum, ut patet ex predictis ca. 12. propter quod dixit Nathan ad David. tu fecisti abscondite, etc. propter quod patet quod populus non potuit peccato David occurrere. Similiter nec post factum quando venit ad notitiam populi debuit puniri, quia pena iam determinata erat a summo iudice Deo. ut patet ibidem per verba Nathan prophete. Et ideo melius dicitur quod peccatum populi fuit rebellio eius contra David sequendo Seba filium Bochri, qui erat homo pessimus et seditiosus, et de hac rebellione solus Seba fuerat punitus, ut habetur supra 20. ca. propter quod populus erat puniendus. quod factum est per pestilentiam immissam a Deo super populum propter eius numerationem.
marg.| .2. Commovitque scilicet Sathan ipsum incitavit, ut habetur expresse. 1. Paral. 21.
marg.| .3. Vade. Per se precepit tribum Iude numerari, quia erat nobilior, et bellicosior. Hanc autem numerationem precepit David ad sui ostentationem de tot millibus bellatorum.
prol.| {667 }
Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Sed. Ioab enim videns regem ex elatione moveri, voluit hoc impedire : sed non potuit. ideo subditur :
marg.| .2. Obtinuit. Tum quia superior erat, tum quia dominus populum punire disposuerat.
marg.| .3. Egressusque. Hic ponitur dicte iussionis executio, ut patet littera usque ibi :
marg.| .4. Et in terram inferiorem Hadsi. In hebreo habetur : In terram locorum novorum id est de novo habitatorum, vel cultorum per abscisionem nemorum. Cetera patent usque ibi :
marg.| .5. Et inventa. 1. Paral. 16. habetur numerus Israel mille millia, et centum millia. Que dissonantia solvitur ab Hebreis. Uno modo per hoc, quod Ioab non numeravit tribum Levi, et tribum Beniamin, ut habetur 1Par. 16. quarum numerus bene ascendebat ad trecenta millia, et sic in universo erat numerus sicut ponitur. 1. Paralipo. hic autem ponitur numerus resecatis illis de tribu Beniamin et Levi. Alio modo, et melius, ut videtur, quia Ioab invitus exequebatur hoc mandatum, et ideo non curavit multos omittere. ut patet de tribu Levi et Beniamin. Et quia videbat regem ex superbia motum, ideo tradidit sibi minorem numerum quam esset in veritate ne nimis superbiret. et hic ponitur numerus ipsi David traditus, qui erat minor. Alius autem qui erat maior secundum veritatem exprimitur. 1Par. Causa autem quare non numeravit tribum Levi et Beniamin, dicitur. 1. Paralipom. {668} ubi hoc habet locum.
marg.| .6. Et de Iuda quingenta millia pugnatorum etc. Aliqui libri habent hic, quinquaginta millia. sed in hebreo in libris correctis habetur : quingenta millia. Sed tunc occurrit dubium. quomodo tot erant in una tribu, quia numerus novem tribuum aliarum que fuerunt numerate per Ioab, non ascendit nisi ad mille millia, et centum millia, ut predictum est. Ad quod dicendum quod tribus Iuda fuit aliis bellicosior : et ideo plures habuit bellatores quam aliqua alia. Item quia bellatores de aliis nationibus coniungebantur cum David, sicut patet supra 15. cap. de Ethai Getheo qui cum sexcentis bellatoribus erat coniunctus ipsi David, et similiter fuit de aliis nationibus. et omnes isti computabantur cum bellatoribus de tribu Iuda, de qua erat David, propter quod numerus bellatorum tribus Iude tantum ascendebat. Sciendum tamen, quod 1Par. 21. dicitur. De Iuda autem 470. millia. Quod solvitur ab Hebreis uno modo quod 30. milia que omittuntur. 1. Paral. erant capita aliorum, et sic non numerantur ab eis ibi : hic autem in numero cum aliis concluduntur. Alio modo, quod in lib. Paral. ponitur numerus minor, qui fuit traditus David ne nimis superbiret, ut predictum est : hic autem ponitur numerus secundum veritatem , qui maior erat : opposito modo quam de numero Israel, ut patet ex dictis. Nec est inconveniens sic variari modum loquendi, quia frequenter per talem modum solvuntur apparentes dissonantie evangelistarum.
prol.| {669 }
Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Percussit autem. Hic consequenter describitur punitio delicti. ubi primo ponitur determinatio pene. secundo executio iustitie divine, ibi : Immisitque dominus pestilentiam. tertio placatio offense, ibi : Venit autem Gad. Circa primum exprimitur penitentia David cum dicitur. Percussit autem cor. Id est conscientia eum reprehendit.
marg.| .2. Peccavi. peccato superbie, ut dictum est. Item ex mandati divini transgressione , quod habetur Ex. 30. ubi dicitur : Quando tuleris summam filiorum Israel, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis. Et quantum sit illud pretium subditur ibidem : Dimidium sicli etc. Nolebat enim dominus quod numeratio generalis populi qualem precepit David fieri, fieret per capita, sed quod quilibet offerret Domino dimidium siclum, et tunc numerabantur sicli, et sic apparebat numerus populi, quia erat duplus ad numerum siclorum, ut dictum fuit Ex. 30. Hec autem numeratio non fuit sic facta, et sic secuta fuit plaga, Consequenter ponitur determinatio pene, cum dicitur.
marg.| .3. Trium tibi datur optio etc. Et patet littera usque ibi :
marg.| .4. Coarctor undique etc. quia quodlibet illorum videbatur durum.
marg.| .5. Sed melius. eligendo pestilentiam trium dierum , tum quia de Dei misericordia sperabat, tum quia si elegisset famem septem annorum ipse et alii divites providissent sibi de victu, et pauperes fuissent nimis afflicti. Item si elegisset fugam coram adversariis, ipse et alii potentes fuissent protecti {670} auxilio pugnatorum, et refugio fortalitiorum , et ceteri fuissent occisi. Et ideo elegit penam omnibus equalem, quia pestilentia a Deo missa equaliter poterat cadere super regem et pauperem.
marg.| .6. Immisitque. Hic ponitur dicte pene executio, cum dicitur.
marg.| .7. De mane. Id est usque ad tertiam diem inclusive, ut dicunt aliqui, quia sic erat pena determinata. Sed hoc non videtur verum , quia infra dicitur. Venit autem Gad ad David in die illa. Et videtur loqui scriptura de prima die pestilentie. Ad hoc enim venit Gad, ut David offerret holocaustum , et cessaret plaga inchoata, ut habetur infra. Ex quo videtur etiam , quod tempus pestilentie non erat consummatum . Et ideo dicunt alii quod tempus constitutum intelligitur tempus prandii. Sed tale tempus non videtur esse constitutum in lege : et ideo dicunt alii, et melius, ut videtur, quod tempus constitutum intelligitur hora sacrificii vespertini. Illud n. statutum fuit in lege Ex. 29. ita quod a mane prime diei usque ad horam illam mortui sunt de populo septuaginta millia virorum . Sed tunc occurrit dubium , quia sicut dictum est, pestilentia trium dierum erat determinata, et sic videtur quod sit mutatio facta in Deo, ad quod dicendum quod non. quia pestilentia trium dierum erat dicta per modum comminationis , sicut Ione 4.b. Adhuc quadraginta dies et Ninive subvertetur. que tamen non fuit subversa. Sic in proposito duo dies pestilentie ultimi fuerunt tamen per comminationem dicti, primus vero dies per modum sententie diffinitive propter quod fuit pestilentia tamen illo die, ideo subditur, Misertus est dominus super afflictionem, etc.
prol.| {671 }
Numérotation du verset 2Rg. 23,ad litteram 
marg.| .1. Iuxta aream Areuna Iebusei. Iste erat binomius, quia cum hoc vocabatur Orna, ut habetur 1. Paral. 21.
marg.| .2. Venit autem Gad propheta ad David. Hic consequenter describitur placatio offense, per revelationem Domini, quod notatur cum dicitur : Et ascendit David iuxta sermonem etc.
marg.| .3. Et egressus adoravit regem, etc. id est fecit ei reverentiam regi debitam. Iste enim quamvis esset Gentilis, erat amicus David et ei confederatus, quia per eum David habuerat partem civitatis Hierusalem. Cetera patent usque ibi :
marg.| .4. Omnia dedit Areuna. id est dare voluit, sed David accipere noluit {672} nisi pro pretio. unde sequitur :
marg.| .5. Emit ergo David. 1. Paralipom. 21.d. dicitur : Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sexcentos. Et ideo littera que sic habet debet sic punctari : Emit ergo David aream. et tacetur hic pretium quod. 1Par. exprimitur sexcentorum auri siclorum, et sequitur :
marg.| .6. Et boves argenti, etc scilicet pro bobus tantum.
marg.| .7. Et edificavit ibi altare Domino David scilicet ille locus est in quo Abraham voluit immolare Isaac filium suum, ut dictum fuit Genes. 22. et Iacob vidit ibi scalam, ut dictum fuit Genes. 28. et ibi postea fundatum fuit templum per Salomonem, ut habetur infra, 3. libro, 5. cap. et 2Par. 3.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_23)

Notes :