Capitulum 7

Numérotation du verset 2Rg. 7,1 

Factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis.
Numérotation du verset 2Rg. 7,2 

Dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,3 

Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est
in corde tuo vade fac, quia Dominus tecum est.
Numérotation du verset 2Rg. 7,4 

Factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens :
Numérotation du verset 2Rg. 7,5 

Vade et loquere ad servum meum David : Hec dicit Dominus : Numquid tu edificabis mihi domum ad habitandum ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,6 

Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Egypti usque in diem hanc, sed ambulans ambulabam in tabernaculo et in tentorio
Numérotation du verset 2Rg. 7,7 

per cuncta loca
que transivi cum omnibus filiis Israel. Numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui precepi ut pasceret populum meum Israel dicens : Quare non edificastis mihi domum cedrinam ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,8 

Et nunc hec dices servo meo David : Hec dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel,
Numérotation du verset 2Rg. 7,9 

et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua. Fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum qui sunt in terra
Numérotation du verset 2Rg. 7,10 

et ponam locum
populo meo Israel
et plantabo eum, et habitabit cum1 eo, et non turbabitur amplius, nec addent filii iniquitatis
1 cum] sub Weber
ut affligant eum sicut prius
Numérotation du verset 2Rg. 7,11 

ex die qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Predicitque tibi Dominus quod domum
faciat tibi Dominus,
Numérotation du verset 2Rg. 7,12 

cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum
post te, quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 7,13 

Ipse edificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum.
Numérotation du verset 2Rg. 7,14 

Ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium. Qui si inique
aliquid gesserit arguam eum
in virga virorum
et in plagis filiorum
hominum.
Numérotation du verset 2Rg. 7,15 

Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul quem amovi a facie mea2.
2 mea] tua Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,16 

Et fidelis erit domus tua,
et regnum tuum usque in eternum ante faciem meam3, thronus4 tuus erit firmus iugiter.
3 meam] tuam Weber |
4 thronus] et praem. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 7,17 

Secundum omnia verba hec, et iuxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
Numérotation du verset 2Rg. 7,18 

Ingressus est autem rex David et sedit coram Domino.
Et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et que domus mea quia adduxisti me hucusque ?
Numérotation du verset 2Rg. 7,19 

Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus meus5, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum, ista est enim lex Adam Domine Deus.
5 meus] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,20 

Quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te ? Tu enim scis servum tuum Domine Deus.
Numérotation du verset 2Rg. 7,21 

Propter verbum tuum
et secundum cor tuum
fecisti
omnia magnalia hec, ita ut notum faceres
servo tuo.
Numérotation du verset 2Rg. 7,22 

Idcirco magnificatus es Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te in omnibus que audivimus auribus nostris,
Numérotation du verset 2Rg. 7,23 

que est autem
ut populus tuus Israel gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Egypto gentem et deum eius.
Numérotation du verset 2Rg. 7,24 

Firmasti6 tibi populum tuum Israel in populum sempiternum et tu, Domine, factus es eis in Deum.
6 firmasti] et praem. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 7,25 

Nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum
et fac sicut locutus es,
Numérotation du verset 2Rg. 7,26 

ut7 magnificetur nomen tuum usque in sempiternum atque dicatur : Dominus exercituum Deus super Israel, et domus
7 ut] et Weber
servi tui David erit stabilita coram Domino,
Numérotation du verset 2Rg. 7,27 

quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti auriculam8 servi tui
8 auriculam] aurem Weber
dicens :
domum edificabo tibi.
Propterea invenit servus tuus cor suum
ut oraret te oratione hac.
Numérotation du verset 2Rg. 7,28 

Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus et verba tua erunt vera. Locutus es enim ad servum tuum bona hec.
Numérotation du verset 2Rg. 7,29 

Incipe igitur et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu Domine Deus locutus es hec9 et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
9 hec] om. Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Rg. 7,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 40va
Numérotation du verset 2Rg. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {553} .1. Factum est. Hic consequenter describitur devotio David erga Deum , quantum ad domum ipsius edificandam . Circa quod primo ponitur humana consultatio. secundo divina prohibitio ibi : Factum est autem. tertio de Christo repromissio, ibi : Et nunc hec dices. Circa primum sciendum quod Dt. 12. dicitur quod quando filii Israel quietati essent in terra promissionis, tunc Dominus eligeret locum ubi templo edificato offerremur de cetero sacrificia Domini, et non alibi, sicut etiam fuit expositum ibidem, et ideo videns David, quod Dominus dedisset sibi requiem undique ab universis inimicis suis, credidit esse tempus edificandi templum , propter quod.
marg.| .2.  Dixit. per modum collationis, et consilii.
marg.| .3. Videsne etc.  domo cedrina. nobiliter, et presumptuose edificata.
marg.| .4.  Et arca quasi d<icat> iustum videtur, et rationabile, quod ego ei edificem excellentissimam domum.
marg.| .5.  Dixitque Nathan. non spiritu prophetico, sed humano, quod patet ex hoc, quia postea retractavit verbum suum.
marg.| .6. Omne quod quasi d<icat> bonum propositum concepisti, impleas opere.
marg.| .7. Quia dominus. credebat enim Deo placere, quod domus a David edificaretur. Et ex hoc patet, quod spiritus prophetie non semper tangit corda prophetarum, quia aliquando loquuntur instinctu proprio, et humano, et non divino, ut patet in hoc loco, et in pluribus aliis.
prol.| {554}
marg.| .8. Factum. Hic consequenter ponitur divina prohibitio, cum dicitur, Factum est id est immediate sequenti dictum consilium. videbat enim Dominus ipsum David valde voluntarium ad opus inchoandum, cuius tamen tempus nondum advenerat, ut magis patebit ex sequentibus, ideo ita cito facta est divina prohibitio, ne David statim inchoaret opus.
marg.| .9. Numquid. quasi dicat non Cuius ratio subditur :
marg.| .10. Neque enim. quia arca Dei, et propitiatorium, quod erat quasi sedes Dei, ut supra dictum est, semper fuerant in tabernaculo, et non in domo stabili, vel mansiva de lignis, et lapidibus edificata.
marg.| .11. Numquid quasi d<icat> adhuc non precepi. In hebreo habetur : Et dixi ad unam de tribubus Israel, cui precepi, ut pasceret. quia de omnibus fere tribubus fuerant aliqui pastores populi Israel. Verbi gratia, de tribu Levi, Moyses, et Aaron, de tribu Ephraim Iosue, de tribu Iuda, Othoniel, de tribu Manasse, Iephte, de tribu Beniamin, Aod, et Saul, de tribu Nephthali, Barach, de tribu Zabulon, Ahilon, de tribu Dan, Samson, de tribu Issachar, Thola.
marg.| .12. Et nunc. Hic consequenter ponitur de Christo repromissio. et secundo ipsius David gratiarum actio, ibi : Ingressus est autem rex. prima in duas, quia primo beneficium exhibitum recolitur. secundo exhibendum promittitur, ibi : Et ponam locum. Circa primum dicitur.
prol.| {555 }
Numérotation du verset 2Rg. 7,ad litteram 
marg.| .1. Ego te. hoc patet ex predictis supra 1. lib. 16. et 17.cap.
marg.| .2. Et fui. protegens te ab adversariis, et dirigens in operibus tuis.
marg.| .3. Et interfeci universos scilicet Saul, Doeg, et alios, ut patet ex supradictis.
marg.| .4. Fecique tibi. dando tibi dignitatem regiam.
marg.| .5. Iuxta nomen quasi d<icat> magnitudo ista, que habetur in terra modica est respectu illius, que expectatur in futuro. Unde dicit salvator Matthe. 11.b. Qui autem minor est in regno celorum, maior est illo. Ista beneficia David exhibita Deus recitavit, non ad exprobrandum, sed ad accendendum amplius cor David ad amorem divinum.
marg.| .6. Et ponam. Hic consequenter promittitur beneficium exhibendum. Et primo quantum ad temporale regnum, secundo quantum ad spirituale, et eternum, ibi : Cumque completi fuerint. Circa primum dicitur, Et ponam id est templum in Ierusalem, ut populus ibi : offerat, et non alibi.
marg.| .7. Et plantabo id est firmiter radicabo in regno tuo.
marg.| .8. Et habitabit. per verum cultum.
marg.| .9. Et non turbabitur. sicut fuit in Egypto sub Pharaone.
marg.| .10. Nec addent filii id est infideles.
marg.| .11. Ut affligant. Scilicet tempore iudicum, qui frequenter propter peccata sua affligebantur ab infidelibus, sicut patet ex decursu illius libri, quia licet filii Israel fuerint postea aliquando afflicti propter peccata sua, non tamen ita frequenter.
marg.| .12. Et requiem dabo. Licet enim David iam esset in requie, ut predictum est, tamen illa requies non erat adhuc, ita perfecta, sicut postea fuit quando infideles existentes in circumitu regni sui debellavit, ut habetur ca. se.
marg.| .13. Predicitque scilicet successionem regni tui in filiis tuis.
marg.| .14. Cumque completi. Hic consequenter fit promissio ipsi David de regno spirituali, et eterno, que promissio impleta fuit in Christo. Ad intellectum autem huius passus, et similium considerandum quod gesta ve. test. fuerunt figura gestorum novi, secundum quod dicit Apostolus 1. ad Cor. 10 capitulo Omnia in figura contingebant illis. Et sic Salomon filius David fuit figura Christi, qui natus est etiam de David secundum carnem ut dicitur Rom. 1. Illud autem quod est figura alterius, oportet quod sit aliqua res secundum se, nisi enim circulus pendens in taberne ostio esset aliqua res in se, no posset esse signum , vel figura vini existentis in cellario. Sic igitur illud, quod est figura alterius potest tripliciter considerari . Uno {556} modo, ut est res in se tantum. Alio modo ut est figura alterius tantum. Tertio modo secundum utrumque. Sic igitur in Sacra Scriptura aliqua dicuntur de Salomone secundum se, et sic non fuit figura Christi. sicut quod fecit templa idolorum, ut habetur infra 3. li. 11.cap. Aliqua autem dicuntur de ipso inquantum fuit figura Christi tantum, que non possunt verificari de Salomone secundum se, sed tantum de Christo, sicut illud Ps. 71. Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, quod non fuit verum de Salomone, quia non fuit monarcha, sed habuit regnum satis arctum, sed verum est de Christo homine, cui in sua resurrectione data fuit omnis potestas in celo, et in terra, ut habetur Mt. ult. d. Alia autem dicuntur in Scriptura de Salomone utroque modo, que, s. verificata sunt de ipso, licet minus perfecte, et de Christo perfectius. cuiusmodi sunt illa, que hic ponuntur, saltem aliqua. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribusExponendo de Salomone, sciendum quod licet fuerit coronatus in regem vivente adhuc David, ut habetur infra 3. li. 1.ca. tamen non fuit firmiter stabilitus in regno usque post mortem David, quando Adonia, et Ioab interfectis dissoluta fuit colligatio eorum, qui favebant Adonie, tamen Salomon adhuc non erat natus nec conceptus, quando ista verba fuerunt dicta David ex parte Domini. Sic igitur, quod dicitur hic, Suscitabo semen tuum post te, etc. post mortem tuam. ita quod ista suscitatio intelligitur quantum ad regni stabilitatem, sicut aliquis dicitur creari in regem. Quod egredietur. Per hoc designatur nativitas Salomonis, que licet fuerit ante mortem patris, fuit tamen post verba ista sibi dicta. et sic littera est intricata, et referenda est ad diversa modo dicto. et talis modus loquendi bene invenitur alibi in Scriptura, Ipse edificabit domum nomini meo, sicut habet infra 2. li. 6.ca. Et stabiliam thronum id est in tempus longum , sicut in psalmo dicuntur montes eterni. Regnum enim Salomonis defecit in transmigratione Babylonis, vel saltem in diebus Herodis, qui fuit alienigena, quia pater eius fuit Idumeus. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi. per gratiam adoptionis. quia in principio Salomon fuit gratiosus coram Domino, propter quod Nathan propheta vocavit, eum amabile Domino, ut habetur : infra 12. Qui si inique. Hic accipitur si pro quia. quia de eo scribitur. Infra 3. li. 11 capitulo Cumque iam esset senex, depravatum est cor eius per mulieres, ut sequeretur deos alienos. Et ibi : subditur, quomodo edificavit templa idolorum in monte Oliveti contra Ierusalem, {557} ita, quod de templo Domini poterant idololatre videri. quod erat maximum incitamentum populo Israel ad derelinquendum dominum, quia pronus erat ad idololatriam . Arguam eum in virga virorumid est in molestiis ab hominibus inflictis, sicut infra dicitur. 3. li. 11. quod Dominus suscitavit adversarios plures Salomoni in fine vite sue. Et in plagiseodem modo exponendum est de adversariis predictis Salomoni suscitatis. In hebreo habetur : In plagis filiorum Adam. Quod exponunt Hebrei de Adam primo homine, dicentes, quod Adam in centum tribus annis quibus continuit se ab uxore sua Eva propter interfectionem Abel, demones succubi iungebantur ei, et concipiebant ab eo, et pariebant demones, et isti fuerunt filii Adam, qui ut dicunt, incitaverunt Salomonem ad peccandum, et per hoc divisum fuit regnum tempore filii sui. Hoc autem hic posui ad ostendendum, ad quam cecitatem devenerunt Iudei secundum dictum Apostoli ad Ro. 11. quia cum demones sint spirituales substantie, non possunt ex semine hominis produci, et si demones aliquando fiunt succubi, ut ex semine illo aliquid generetur oportet, quod postea fiant incubi, ut semen illud in mulierem transfundatur, et sic ex eo homo, et non demon generaretur. Misericordiam. Ex hoc dicunt aliqui, quod Salomon licet peccaverit graviter, ut dictum est, tamen in fine penituit. et sic est salvatus. Et hoc etiam dicit quedam glos. Hebraica super Ecclesiasten. 2.ca. Sed hoc est mihi valde dubium, sicut diffusius tractavi in quadam questione de quolibet mihi super hoc proposita, quia si vere penituisset, cum esset rex valde potens, cui nullus de populo ausus fuisset contradicere, destruxisset templa idolorum, que edificaverat, ut videtur, quod tamen non fecit, quia steterunt usque ad tempus Iosie regis, ut habetur infra 4. li. 23.ca. Nec ex hoc loco potest efficaciter argui de misericordia Dei circa eum, nisi quantum ad temporale regnum, quod non fuit ab eo, nec a filiis eius totaliter ablatum, sicut fuit a Saule, ideo subditur : Sicut abstuli a Saul quem amovi, s. ne regnaret posteritas sua. Quod enim Saul fuerit damnatus non habetur {558} expresse ex scriptura, sicut supra dictum est l. 1 capitulo ult. Et fidelis erit domus tua. quia licet aliqui reges a David descendentes declinaverunt ad idololatriam, tamen alii sequentes reducebant populum ad cultum divinum. Exponendo autem litteram istam de Christo, expositio est multo clarior, et melior saltem in pluribus, cum dicitur, Cumque completi fuerint dies tui, etc. certum est, quod Christus descendens ex David secundum carnem per virginem Mariam, fuit magno tempore post mortem David, et sic littera patet prout iacet.
Numérotation du verset 2Rg. 7,ad litteram 
marg.| .1. Et firmabo. quia regnum Christi firmum est in perpetuum, secundum quod dicitur Dan. 7.d. Potestas eius potestas eterna, que non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
marg.| .2. Ipse edificabit scilicet ecclesiam de lapidibus vivis, et electis.
marg.| .3. Ego ero ei. non per adoptionem, sed per naturam, que est vera, et perfecta filiatio. et sub isto intellectu introducit Apostolus hanc autoritatem dictam de Christo Hebr. 1.ca.
marg.| .4. Qui si inique aliquid gesserit. Hoc non potest exponi de Christo in persona propria, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius, nec Salomon inquantum peccator fuit ipsius, ut predictum est. Potest tamen exponi de ipso pro membris ipsius propter condescensionem capitis ad membra secundum illam regulam, quam posui in principio Gene. Et hoc modo peccata populi Christiani dicuntur peccata Christi, Psalmo 21.a. Longe a salute mea verba delictorum meorum, ubi loquitur propheta in persona Christi. Unde et pro peccatis nostris verberatus fuit, plagatus, et crucifixus.
marg.| .5. Et fidelis erit domus. quia fides non deficiet in ecclesia.
marg.| .6. Et regnum tuum usque in eternum, etc. quia regni Christi non erit finis. Luc. 1.
marg.| .7. In gressus est autem. Hic consequenter ponitur gratiarum actio. ubi David primo regratiatur de promissione. secundo deprecatur pro promissi impletione, ibi : Nunc ergo domine. Circa primum dicitur, Ingressus est autem David, locum orationis iuxta tabernaculum.
prol.| {559 }
Numérotation du verset 2Rg. 7,ad litteram 
marg.| .1. Et sedit coram Domino id est coram arca Domini ubi Deus representabatur modo speciali, licet sit ubique per essentiam, presentiam, et potentiam.
marg.| .2. Quis ego sum domine Deus meus, et que domus mea, quia adduxisti. id est usque ad sublimitatem regiam, quasi dicat ex me non habeo ad hoc aptitudinem.
marg.| .3. Sed, et. quia non solum locutus es de regno confirmando in persona mea, sed etiam in posteritate mea.
marg.| .4. Ista est enim. ut quilibet sit solicitus, et desiderans prosperitatem posteritatis sue.
marg.| .5. Quid ergo. quasi dicat tu maiora fecisti, et promisisti, quam ego fuissem ausus petere.
marg.| .6. Tu enim. id est per effectum ostendisti, quod tu habeas notitiam, et memoriam mei, tot et tanta mihi faciendo, et promittendo.
marg.| .7. Propter. id est propter verbum, quod locutus es de me Samueli ista fecisti, et promisisti, ut impleatur, quod ei dixisti.
marg.| .8. Et secundum id est voluntatem tuam, quia hoc procedit ex tua mera liberalitate, non ex mea dignitate.
marg.| .9. Idcirco magnificatus. Modus enim magnifici est facere maiora, quam sit dignitas recipientis.
marg.| .10. Que est. deducendo filios Israel in columna ignis, et nubis. Sciendum tamen e quod ille, qui precedebat erat angelus, ut habetur Exod. 14. tamen aliquando nominatur Deus cuius personam representabat, secundum quod dicit Gregorius . In hebreo habetur : Propter quam iverunt dii. quod exponit Rabbi Salomon de Moyse, et Aaron, qui missi fuerunt {560} ad educendum populum Israel de Egypto, et dicuntur dii participative, eo modo quo dicitur Moysi Ex. 7.a. Ego constitui te Deum Pharaonis. Sed hec expositio apparet falsa per illud, quod dicitur. 1Par. 17.d. ubi dicitur, Ad quam perrexit dominus Deus et sic est in hebreo. Ex quo patet, quod intelligitur de Deo vero. Sed melius potest exponi de pluralitate personarum in divinis, quarum opera sunt indivisa, et ideo hic notatur pluralitas personarum, cum dicitur, Iverunt dii, quia tres persone vere dicuntur tres deitatem habentes . Quia tamen illa deitas, et essentia una est simplex in tribus ideo subditur in singulari.
marg.| .11. Ut redimeret. quia ex redemptione illius populi nominatus est Deus Israel in speciali.
marg.| .12. Faceretque. et que sint illa ostendit, dicens.
marg.| .13. A facie. subintelligitur eiiciendo scilicet   a facie populi tui id est populum, qui habitabat in terra Chananeorum, et deos eius quos contriverunt filii Israel. Et quod sic debeat intelligi, patet per illud, quod habetur. 1Par. 17.d. ubi ista sententia clarius ponitur sic:   Et magnitudine sua atque terrore eiiceret nationes, etc.
marg.| .14. Nunc ergo. Hic consequenter David deprecatur pro promissi adimpletione. duplici de causa. Una est, quia licet Deus velit dare beneficia in futuro, vult tamen super hoc deprecari, ut recipientes mereantur. Alia est, quia tales promissiones divine intelligende sunt sub conditione, scilicet si homines faciant debitum suum, et non ponant divine promissioni impedimentum, prout diffusius dictum fuit supra Primo libro, capitulo 11, versus finem. Cetera patent usque ibi :
marg.| .15. Revelasti auriculam servi tui dicens domum edificabo tibi. alias, aurem servi tui, et cetera. sequitur :
Numérotation du verset 2Rg. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {561} .1. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione, nisi revelasses mihi per Nathan prophetam, quod tu velles mihi {562}tanta bona facere, nullo modo presumerem ista deprecari a te.
marg.| .2. Tu es Deus etc. et per consequens veritas per essentiam.
marg.| .3. Et verba tua erunt vera. Locutus es enim ad servum tuum bona hec etc. Per consequens, nisi ponatur impedimentum a parte nostra.
Numérotation du verset 2Rg. 7,moraliter 
marg.| marg.| {553} .1. Factum est. Ad intellectum sequentium considerandum quod doctores nostri loquentes de vita activa, et contemplativa dupliciter eas distinguunt. Uno modo accipiendo utramque in vita presenti, et sic activa dicitur, que circa proximi necessitatem versatur per temporale subsidium, vel spirituale. Contemplativa vero, que temporalibus omissis eterna meditatur. Alio vero modo distinguunt eas sic, ut tota vita presens dicatur activa, futura vero contemplativa. unde Aug. super Ioannem, Una bona, sed adhuc misera, alia melior, sed beata. Secundum primum modum distinctionis, {554}per David significatur princeps, vel prelatus circa necessitatem populi propter Deum intentus, qui tamen desiderat ab hoc onere liberari, et celestia meditari, secundum illud Augu. Otium sanctum, querit charitas, negotium iustum suscipit necessitas charitatis. Quia contemplativa debet esse in desiderio. ideo dixit Dominus ad David, ut habetur 3. Re. 8.b. Quia cogitasti domum edificare nomini meo, bene fecisti hoc ipsum mente pertractans.Contemplativus autem edificat Deo domum cedrinam id est contemplatione altam. sed quia talis occupari desiderans in contemplatione propter necessitatem populi aliquando detinetur in actione. ideo subditur :
Numérotation du verset 2Rg. 7,moraliter 
marg.| marg.| {555} Suscitabo semen tuum post te. quia de discipulis eius, qui dicuntur filii sui, aliqui fiunt contemplativi, qui domum hanc edificant pro eo, quia bona contemplatio discipuli cedit ad meritum magistri. Secundum autem modum alium distinctionis active vite, et contemplative per David significatur homo, qui ex fervore dilectionis divine dissolvi desiderat, ut cum Christo sit in patria, tamen ex divina dispositione propter salutem populi retinetur in presenti vita. Sic autem dicebat Paulus de seipso multo magis ad Phi. 1 capitulo Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo multo magis melius. manere autem in carne necessarium est propter vos, {556}ideo dicitur quodautem cogitasti edificare domum nomini meo id est quod tu sicut lapis perfectus in edificio celesti statim ponereris, bene fecisti quasi d<icat> hoc est melius, ut dictum est. Suscitabo se. id est dabo tibi bonos discipulos, qui edificabunt pro te, quia per meritum circa doctrinam ipsorum habebis in patria gradum altiorem, quam si statim transires ad gloriam. Sic autem dixerunt discipuli beato Martino : Salva sunt tibi tua premia, nec dilata minuentur, sed supple potius augebuntur. Et similiter beatus Ioannes evangelista dicebat Christo, Quoties te rogavi, ut venirem ad te, et dixisti mihi, Expecta ut liberes populum mihi crediturum.
Numérotation du verset 2Rg. 7,additio 
prol.| {561}In capitulo 7. ubi dicitur in postilla Misericordiam autem meam non auferam ab eo. Ex hoc dicunt aliqui quod Salomon licet peccaverit etc.
prol.| Possibile fuit Salomonem penituisse, sic tamen prope mortem, quod iam non valebat idola destruere : unde ex hoc non concluditur necessario ipsum non esse salvatum. In hoc autem quod dicit postillator, quod illud verbum : Misericordiam autem meam non auferam ab eo, non intelligitur nisi quantum ad temporale regnum etc. nimis videtur litteralizare. Nam manifestum est secundum doctores nostros, quod lex vetus disponebat ad Christum, sicut imperfectum ad perfectum, et ideo populus ille comparatur puero sub pedagogo existenti, ut patet ad Galat. 3. Unde communiter talia bona eis promissa principaliter intelliguntur pro spiritualibus, et ideo ista regna David promissa et filio suo Salomoni, similiter perpetuitas fidelitatis domus eius. Et si intelligantur de regno temporali, intelligenda sunt principalius etiam ad litteram de regno eterno. sicut cum dicitur Abrahe : Et bened. In semine tuo omnes gentes et cetera. Genes. 22.d. Intelligendum est de benedictione spirituali etiam ad litteram. Si enim intelligerentur de benedictione temporali tantum, evacuaretur ratio Apostoli ad Gal. 3. quod nullo modo a Catholicis est asserendum. De damnatione autem Saulis dictum est supra in additione primi libri cap. ult.
prol.| Replica, in capitulo 7. ubi multa bona dicuntur de Salomone et eius domo, quod postillator exponit secundum presentem iustitiam, volens quod ex illis dictis non potest argui Salomon salvatus, sicut quidam voluerunt, huic se Burgen opponit, asserens etiam intelligendum non de regno temporali solum sed eterno, volens Salomonem salvari eo, sicut dicit Burgens. quod possibile fuit Salomonem penituisse sic prope mortem, ut non valeret idola destruere : Sed istud videtur confictum iuxta Achillem Burgens. Est enim commune eius argumentum quod repetit, et consuevit sepe repetere, {562}videlicet ex littera non habet fundamentum, igitur irrationabiliter trahi contrarium. Unde si per casum a Burgens. positum Salomoni remaneret aliqua excusatio de tanto, non tamen de toto. nulla tamen successoribus suis remanet excusatio, qui domus eius hic dicuntur, et hec domus dicitur fidelis, prout in littera. Formetur igitur argumentum sic, cuius domus est contra Dei diffinitionem, et infidelis, ille salvatus esse non potest. sed domus Salomonis fuit infidelis, ut late declaratur in glossa ordinaria, igitur, etc. Omnia igitur que hic laudabilia de Salomone et eius domo dicuntur, intelliguntur de eo secundum presentem iustitiam, et non eternam predestinationem, sed secundum eternam prescientiam intelliguntur de Christo, de quo est principalis sensus litteralis eorum laudabilium que hic dicuntur, prout dicit eadem glossa, que est notabilis. Fictio etiam Bur. potest argui ex textu. 3Rg. 11. et 12. Ubi dominus per prophetam Ahiam Silonitem diffinivit regnum Salomonis scindendum, eo quod dereliquit dominum et adoravit Astarthem deam Sidoniorum etc. Et constat illam diffinitionem non esse positam in executionem, nisi tempore Roboam filii Salomonis, quia dicitur cap. 12. Non acquievit rex populo, quoniam adversatus fuerat eum dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahie, etc. vide ibi diligenter litteram. Si igitur Salomon egisset penitentiam, prout vult Bur. illa sententia Dei non fuisset posita in executionem post penitentiam Salomonis. Mutata enim causa mutari debuit sententia. Nunc autem causa scissure regni fuit idololatria Salomonis, ut patet ex littera allegata. idcirco penitentia eius debuit esse causa contrarii scilicet unitatis regni, quod tamen scissum est : Huius argumentum simile accipitur ab historia Ninivitarum Ione. 3. ubi sententia divina lata contra peccata eorum propter peractam penitentiam fuit immutata, unde videtur Salomon non penituisse. Apostolus igitur ad Gal. 4. allegans presentem litteram de regno eterno fideli, etc. Ad litteram intelligit de Christo, et eius domo, non de David et Salomone, nisi secundum presentem iustitiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_7)

Notes :