Nicolaus de Lyra

Capitulum 20

Numérotation du verset 2Rg. 20,1 

Accidit quoque ut ibi esset vir Belial nomine Siba, filius Bochri vir gemineus et cecinit bucina et ait : Non est nobis pars in David, neque hereditas in filio Isai. Revertere1 in tabernacula tua vir2 Israel.
1 revertere] om. Weber |
2 in tabernacula tua-vir] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 20,2 

Et separatus est omnis Israel a David
secutusque est Siba filium Bochri. Viri autem Iuda adheserunt regi suo a Iordane usque Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 20,3 

Cumque venisset rex in domum suam in3 Hierusalem, tulit decem mulieres concubinas suas4 quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit in custodiam eas5, alimenta eis prebens. Et non est ingressus ad eas sed erant clause usque ad diem mortis sue in viduitate viventes.
3 in] om. Weber |
4 suas] om. Weber |
5 in custodiam-eas] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 20,4 

Dixit autem rex Amase : Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium et tu adesto presens.
Numérotation du verset 2Rg. 20,5 

Abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam et moratus est iuxta6 placitum quod ei constituerat.
6 iuxta] extra Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,6 

Ait autem David ad Abisai : Nunc magis afflicturus est nos Siba filius Bochri quam Absalom. Tolle igitur servos domini tui et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas et effugiat nos.
Numérotation du verset 2Rg. 20,7 

Egressi sunt ergo cum eo viri Ioab, Cerethi quoque et Phelethi
et omnes robusti exierunt de Hierusalem ad persequendum Siba filium Bochri.
Numérotation du verset 2Rg. 20,8 

Cumque illi essent iuxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis, porro Ioab vestitus erat stricta tunica7
7 stricta tunica] inv. Weber
ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus
levi motu egredi poterat et percutere.
Numérotation du verset 2Rg. 20,9 

Dixit itaque Ioab ad Amasa : Salve, mi frater, et tenuit manu dextera mentum Amase quasi osculans eum.
Numérotation du verset 2Rg. 20,10 

Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Ioab, qui percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram et mortuus est8, nec secundum vulnus apposuit. Ioab autem et Abisai frater eius persecuti sunt Siba filium Bochri.
8 et… est] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,11 

Interea quidam viri cum vidissent et9 stetissent iuxta cadaver Amase de sociis Ioab dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Ioab pro Ioab comes David10.
9 vidissent et] om. Weber |
10 pro Ioab-comes David] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 20,12 

Amasa autem conspersus sanguine iacebat in media via. Vidit hoc quidam vir quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum11, ne subsisterent transeuntes propter eum.
11 in agrum] + operuitque eum vestimento Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,13 

Amoto igitur illo de via transibat12 omnis vir sequens Ioab ad persequendum Siba filium Bochri.
12 transibat] transiebat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,14 

Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque13 in Abelam et in Bethmacha, omnesque electi congregati fuerant ad eum.
13 usque] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,15 

Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs. Omnis autem turba que erat cum Ioab moliebatur destruere muros.
Numérotation du verset 2Rg. 20,16 

Et exclamavit mulier sapiens de civitate : Audite, audite. Dicite Ioab : Appropinqua huc et loquar tecum.
Numérotation du verset 2Rg. 20,17 

Qui cum accessisset ad eam ait illi : Tu es Ioab ? Et ille respondit : Ego sum14. Ad quem sic locuta est : Audi sermones ancille tue. Qui respondit : Audio.
14 sum] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,18 

Rursumque illa : Sermo inquit dicebatur in veteri proverbio :
Qui interrogant interrogent in Abela
et sic proficiebant15.
15 proficiebant] perficiebant Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,19 

Nonne ego sum que respondeo veritatem in16 Israel ?
16 in] om. Weber
Et tu queris subvertere17 civitatem et evertere matrem civitatum18 in Israel.
17 subvertere] subruere Weber |
18 civitatum] om. Weber |
Quare precipitas hereditatem Domini ?
Numérotation du verset 2Rg. 20,20 

Respondensque Ioab ait : Absit, absit hoc a me. Non precipito, neque demolior.
Numérotation du verset 2Rg. 20,21 

Non sic se19 habet res, sed homo de monte Ephraim Siba filius Bochri cognomine, levavit manum contra regem David. Tradite illum solum et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Ioab : Ecce caput eius mittetur ad te per murum.
19 sic se] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 20,22 

Ingressa est ergo ad omnem populum et locuta est eis sapienter. Qui abscisum caput Sibe20 filii Bochri
20 Sibe] Siba Weber
proiecerunt ad Ioab et ille cecinit tuba et recesserunt ab urbe unusquisque in tabernacula sua. Ioab autem reversus est Hierusalem ad regem.
Numérotation du verset 2Rg. 20,23 

Fuit ergo Ioab super omnem exercitum Israel, Banaias autem filius Ioiade super Ceretheos et Pheletheos,
Numérotation du verset 2Rg. 20,24 

Aduram21 vero super tributa, porro Iosaphat filius Achilud22 a commentariis.
21 Aduram Weber ] Adhuram Rusch |
22 Achilud ΩS ΩM Rusch ] Ahilud Weber etc. |
Numérotation du verset 2Rg. 20,25 

Sia autem scriba. Sadoc vero et Abiathar sacerdotes.
Numérotation du verset 2Rg. 20,26 

Hiram23 autem Hiaiarites erat sacerdos David.
23 Hiram] Hira Weber

Capitulum 20

Numérotation du verset 2Rg. 20,1 
marg.| marg.|{637} Accidit. Postquam descripta est punitio David ratione homicidii Urie, et ratione adulterii cum Bethsabee, hic consequenter ponitur eiusdem punitio ratione proditionis, quia Uriam occidit proditorie, ut patet ex supradictis 11. ca. et de hoc ponitur hic rebellio populi contra ipsum ad instinctum Seba filii Bochri. Circa quod sic proceditur, quia primo describitur huius rebellionis ortus, secundo punitionis, ibi :   Dixit autem rex Amase. Prima in duas, in partem principalem : et incidentalem, secunda, ibi :   Cumque venisset rex. Circa primum dicitur.
marg.| .1. Accidit quoque ut esset ibi 1* scilicet in contentione aliarum tribuum contra tribum Iuda.A
1 ut esset ibi Ed1471 ] om. Ed1603
marg.| .2. Vir Belial id est absque iugo discipline, et legis divine.
marg.| .3. Nomine Seba filius Bochri. Et sic debet scribi ubique per, e : sed communis usus non habet.
marg.| .4. Vir gemineus. id est de stirpe gemini, et sic patet quod erat de cognatione Saul, propter quod odiebat David propter translationem regni de domo Saul ad ipsum, et ideo videns populum dispositum ad rebellandum ipsi David.
marg.| .5. Cecinit buccina. Ut ex repentino sonitu omnes tacerent, et sic daretur ei maior audientia.
marg.| .6. Et ait. Voce magna.
marg.| .7. Non est nobis pars in David, Neque hereditas in filio Isai. Quasi diceret, ex quo contempsit nos debemus eum dimittere, et alium regem eligere.
Numérotation du verset 2Rg. 20,1 
moraliter
marg.| marg.| {637} .1. Accidit quoque. Per istum qui cum sonitu buccine movit seditionem in populo contra regem, significatur quilibet seditiosus in regno, vel principatu, civitate, ecclesia, vel cenobio turbans communitatis pacem.
Numérotation du verset 2Rg. 20,1 
differentia
marg.| {LYR3.21.1T} .a. Accidit quoque ut esset ibi vir Belial nomine Seba . Sic enim debet scribi scilicet per .e. et non per .i. B
B ¶ Codd.: Nicolaus de Lyra, De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 42va
Numérotation du verset 2Rg. 20,2 
marg.| .8. Et separatus est omnis Israel a David. Ad tempus, ut sic David de proditione contra Uriam puniretur, et Seba propter suam malitiam occideretur.
Numérotation du verset 2Rg. 20,3 
marg.| .9. Cumque venisset rex in domum suam in Hierusalem, tulit decem mulieres concubinas suas , Hec est pars incidentalis, quia David veniens in Hierusalem reperit se esse fedatum in uxoribus suis per Absalom, ut dictum est supra decimosexto {638}capitulo et id eo reclusit eas, providens eis de victu, et vestitu duplici ratione. Primo, quia prohibetur Levitici decimo octavo b. Turpitudinem nurus tue non discooperies. Licet autem iste mulieres non fuerint uxores Absalom filii David secundum veritatem, fuerant tamen secundum apparentiam propter concubitum carnalem, ideo non erat decens, quod David ultra ad eas accederet, nec etiam aliquis alius, et ideo fecit eas recludi. Secundo, quia si viderentur in publico, rememorarentur factum Absalom, quod in vituperium David redundabat.
marg.| .10. In viduitate viventes. Dixit autem Rex Amase. Convoca mihi omnes viros Iuda, etc. Ex hoc patet quod predictum est, scilicet eas fuisse uxores David, aliter non dicerentur hic vivere in viduitate. Ista tamen viduitas intelligitur quantum ad separationem thori, non quantum ad mortem mariti, quia David adhuc vivebat, Absalom autem numquam fuit earum maritus, quia non poterat accipere uxorem patris, maxime eo vivente.
Numérotation du verset 2Rg. 20,4 
marg.| .11. Dixit autem Rex Amase. Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium, et tu adesto presens.
Numérotation du verset 2Rg. 20,4 
moraliter
marg.| marg.| {638} .11. Dixit autem rex Amase. Convoca mihi omnes viros Iuda in diem tertium, et tu adesto presens. Per hoc autem quod David Sebam persequi iussit, significatur quod superior in regno, principatu, civitate, ecclesia, et cenobiodebet seditiosum hominem per se, et per suos persequi, ne per eum corrumpantur alii, sicut et caput Seba fuit abscissum, ut dicitur infra, sic {639}talis seditiosus privari debet, capite id est vita corporali per potentiam secularem, si pertineat ad eius iurisdictionem, si autem ad forum pertineat ecclesie, privari debet capite id est {640}suo gradu, et potestate, et sic arceri quod non possit tales malitias exercere. Per hoc autem quod mulier sapiens dedit consilium de Sebe decapitatione, significatur quod tales punitiones fieri debent cum magna discretione.
Numérotation du verset 2Rg. 20,5 
marg.| Abiit ergo Amasa ut convocaret Iudam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex. Hic consequenter describitur punitio Sebe de rebellionis commotione. Ubi primo describitur ipsius insecutio. Secundo eius occisio, ibi :   Venerunt itaque. Tertio repetitur regni David ordinatio ibi :   Fuit ergo Ioab. Prima in duas, in potestatem principalem, et incidentalem, Secunda, ibi :   Cumque ibi essent.
marg.| Circa primum sciendum quod David habebat bellatores ex tribus partibus, una erat tribus Iuda, que sibi adheserat, ut dictum est, et congregationem istorum commisit Amase, quia erat princeps militie illius tribus, quia licet Ioab esset super totum exercitum generaliter, tamen in qualibet tribu erat unus princeps militie specialiter, et ideo congregationem militie tribus Iuda melius poterat facere Amasa quam alius.
marg.| Alia pars erat bellatorum qui erant de domo David tanquam famuli eius, et stipendiarii speciales, et istos commendavit Abisai, dicens : {639} .1. Tolle igitur 2   servos Domini tui, et persequere eum, etc. Quia de facili non posset ibi capi.
2 igitur] ergo Ed1471
marg.| Tertia pars erat bellatorum de diversis tribubus Israel, quia licet multitudo cuiuslibet tribus recessisset a David, excepta tribu Iuda, tamen de qualibet tribu erant viri bellatores robusti, qui coniuncti fuerant ipsi David a tempore quo fugit a facie Saul, ut habetur 1Par. 12 capitulo et isti volebant iuvare ipsum David, et ad hos congregandos exiverat Ioab, quia erat difficilius negotium, propter quod in eius absentia dum esset dicto modo occupatus, et periculum esset in mora persequendi Seba, David commisit Abisai bellatores de domo sua, qui erant assueti exire cum Ioab, et obedire ei, verumtamen Ioab, et Abisai cum suis societatibus convenerunt in unum, sicut erat condictum, et secundum ista patet littera.
Numérotation du verset 2Rg. 20,6 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 2Rg. 20,7 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 2Rg. 20,8 
marg.| .2. Cumque. Hec est pars incidentalis, in qua agitur de interfectione Amase, qui occurrit Ioab in dicta insecutione Seba.
marg.| .3. Qui fabricatus 3   levi motu egredi poterat et percutere 4   *. In hebreo habetur :   Et exiit et cecidit quod exponens Rabbi Salomon dicit quod Ioab a proposito sic disposuit ut caderet ad terram de vagina, ut sic Amasa crederet quod Ioab levaret de terra ad reponendum in vagina et non ad percutiendum.C
3 fabricatus Ed1498 Ed1590 Ed1603 ] om. Ed1471
4 levi... percutere Ed1471 ] levi motu etc. Ed1498, om. Ed1603
Numérotation du verset 2Rg. 20,8 
differentia
marg.| {LYR3.21.8T} Item .c. Ioab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia in vagina qui fabrefactus levi motu egredi poterat et percutere. Heb<reus> Ioab erat accinctus ad mensuram vestitus sui et desuper precinctus gladio iuncto renibus suis in vagina et exiit et cecidit. Sic enim Ioab disposuerat gladium ut caderet de vagina ut, cum acciperet eum de terra, Amasa non averteret quod Ioab vellet eum percutere sed magis gladium suum in vaginam reponere. Ideo subditur   porro amasa non observavit gladium etc. D
D ¶ Codd.: Nicolaus de Lyra, De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 42va
Numérotation du verset 2Rg. 20,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 2Rg. 20,10 
marg.| .4. ipsum ideo subditur : Porro. id est non se observavit a percussione gladii, et interfecit eum proditorie sub signo pacis, et amicitie, dicit,   Salve mi. Erat enim eius cognatus germanus, quia erant de duabus sororibus, ut patet ex predictis, 17 capitulo. Et ideo vocavit eum fratrem. Occidit autem eum ex invidia, timens ne ei equaretur, quia David ei iuraverat. Hoc faciat mihi Deus, et hoc addat, si non magister militie fueris coram me omni tempore pro Ioab, ut dictum est capitulo precedenti propter quod aliqui de amicis Ioab videntes eum mortuum, dixerunt insultando.
marg.| .5. Ecce qui quasi d<icat> propter suam ambitionem reportavit mortem. Cetera patent
Numérotation du verset 2Rg. 20,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 2Rg. 20,12 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 2Rg. 20,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 2Rg. 20,14 
marg.| usque ibi : .6. Porro scilicet   Seba filius Bochri.
marg.| .7. Per omnes. solicitando eas, ut constituerent eum regem.
marg.| .8. Usque in Abelam. Nomen est civitatis fortis, et murate.
marg.| .9. Et in Bethmaacha. Nomen est territorii in quo civitas illa est sita.
marg.| marg.| {640} .10. Omnesque viri electi. Istud exponitur dupliciter. Uno modo quod fuissent congregati ad Sebam filium Bochri. Alio modo, quod essent congregati ad Ioab, verumtamen qualitercumque accipiatur : ly omnes, accipitur pro multis, quia multi congregati sunt, et ad istum, et ad alium. Verumtamen videtur, quod fortior pars congregata fuerit ad Ioab, quia Seba obsessus non audebat exire.
Numérotation du verset 2Rg. 20,15 
marg.| .11. Venerunt. Hic consequenter describitur ipsius Seba occisio, quia civitas obsessa erat in periculo destructionis, quod notatur cum dicitur. Omnis autem, et ideo excogitata fuit via salvationis civitatis per modum qui sequitur :
Numérotation du verset 2Rg. 20,16 
marg.| .12. Et exclamavit. Dicunt Hebrei quod ista mulier fuit Sara filia Aser, que descendit cum Iacob in Egyptum, ut habetur Gn. 46. et quod habuit spiritum prophetie per quem revelavit Iacob, cum lugeret filium suum Ioseph : estimans eum mortuum quod ipse vivebat, licet non crediderit, donec vidit plaustra, et munera sibi missa a Ioseph, de quibus habetur Gn. 45. Dicunt etiam, quod ipsa ostendit Mosi sepulchrum Ioseph, quando filii Israel egressi fuerunt de Egypto, et secundum hoc exponunt quod sequitur postea. Nonne ego sum que responDeoveritatem in Israel ? scilicet revelando Iacob, et Mosi que dicta sunt. Sed istud videtur omni no fictitium, quia secundum predicta, ista mulier ante descensum Iacob in Egyptum habebat spiritum prophetie, et per consequens ad minus habebat 20. annos, vel circiter. Item a descensu Iacob in Egyptum usque ad exitum filiorum Israel de Egypto fluxerunt anni 210. sicut patet ex his que dicta fuerunt Ex. 12. Item ab exitu de Egypto usque ad fundationem templi quarto anno regni Salomonis fluxerunt ann. 480. ut habetur 4Rg. 7. qui simul iuncti faciunt annos 710. Seditio vero excitata per Seba filium Bochri fuit circa finem vite David, quia iam erat senex cum igitur Salomon fuerit coronatus ipso adhuc vivente, ut habetur infra 3. libri capitulo 1. et templum fundaverit quarto anno regni sui, ut habetur infra 3. libro 6. capitu. oportet dicere : quod ista mulier tunc haberet septingentos annos, vel circiter, quod est inconveniens pro illo tempore in quo vita humana protendebatur usque ad 100. annum ad plus communiter, et ideo dicendum quod fuit alia mulier, et dicitur sapiens non propter spiritum prophetie, sed propter industriam naturalem, et eloquentiam sicut dictum est supra 24. capitul. de muliere Thecuite.
marg.| marg.| {641} .1. Dicite. Quia volebat loqui cum eo secrete quantum poterat fieri.
Numérotation du verset 2Rg. 20,17 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 2Rg. 20,18 
marg.| .2. Sermo etc. In  veteri. Vetus proverbium supra accipitur pro lege sicut dictum fuit sup. 1. libri 24. ca. In qua precipitur filiis Israel, ut venientes, ad expugnandum civitatem primo offerrent ei pacem ut habetur Dt. 20. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.| .3. Qui interrogant id est filiis Israel qui expugnando civitatem debent primo interrogare de pace, sic debent facere in hac civitate.
marg.| .4. Et sic : quia implerent legis mandatum et haberent intentum.
Numérotation du verset 2Rg. 20,18 
Burgensis add.
prol.| {641}In capitulo 20 ubi dicitur in postilla Qui interrogant, interrogent in Abela, etc. Veritas Hebraica sic habet,   Interrogare interrogant in Abela, et sic perfecerunt seu consummaverunt  . Ego pacificarum et veracium Israel, quare subvertis civitatem et matrem in Israel ? Ad cuius sensum proprium dicendum quod cum Ioab venisset persequendo Seba, gentes sue per viam querebant pro civitate Abela, eo quod audissent ipsum Seba ibidem esse reclusum, et non cessabant interrogare pro hac civitate donec ad eam pervenerunt. Idcirco hec mulier in persona civitatis dicebat ipsi Ioab, Audivi quod tu seu gentes tue {642}per viam interrogastis pro ista civitate continue, donec ad eam pervenistis. et hoc est quod dicitur.   Interrogare   interrogant id est gentes tue. In Abela. id est pro Abela. et sic perfecerunt viam suam id est donec accesserunt ad eam. Et quia ipse Ioab veniebat cum exercitu dispositus ad bellum, et civitas illa non perturbabat pacem regni Israel, neque subtrahebat veritatem fidelitatis ipsius regni Israel, idcirco non apparebat causa aliqua quare princeps militie regis ipsam civitatem debuisset debellare. unde consequenter querebat ab ipso Ioab causam quare sic veniebat interrogando pro civitate in bellico apparatu, quasi ad destructionem eius, et hoc cum dicit   Ego pacificarum et veracium Israel, quare subvertis, etc.
Numérotation du verset 2Rg. 20,19 
marg.| .5. Nonne etc. In  Israel. Loquitur in persona civitatis. quasi dicat ista civitas semper tenuit veritatem et fidem regi. Unde in hebreo habetur sic  Ego pacificarum veracium Israel id est una de numero pacificarum civitatum et veracium regi.
marg.| .6. Et tu queris. quasi dicat, malum facis.
marg.| .7. Et evertere. Quia quelibet civitas est mater populi ibidem nati et nutriti. In aliquibus libris interponitur civitatum. sed non est de textu quia non est in hebreo, nec in libris correctis.
Numérotation du verset 2Rg. 20,19 
differentia
marg.| {LYR3.21.19T} Item .f. Nonne ego sum qui respondeo veritatem in Israel. Heb<reus>   Ego pacificarum veracium in Israel et subintelligitur de numero civitatum quasi dicat : Ista civitas semper fuit pacifica et fidelis regi, propter quod non est destruenda sed conservanda, tamen translatio nostra magis consonat littere precedentia cum dicitur   qui interrogant interrogent in Abela. E
a 2Rg. 21, 18.
E ¶ Codd.: Nicolaus de Lyra, De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 42vb
Numérotation du verset 2Rg. 20,20 
marg.| .8. Absit. Hoc verbum duplicavit Ioab ad maiorem assertionem, vel ut dicit Rabbi Salomon semel pro rege, et semel pro se, quasi dicat, nec rex querit {642}hoc, nec ego, ideo subditur :
marg.| .9. Sed. Qui commovit seditionem contra regem illum solum querimus.
Numérotation du verset 2Rg. 20,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 2Rg. 20,22 
marg.| .10. Ingressa id est ad maiores civitatis, in quibus populus virtualiter continetur. Sic enim volebat loqui, ut lateret ipsum Seba.
marg.| .11. Et locuta. Quod autem dixerit non exprimitur. Sed dicunt aliqui et probabiliter, quod ipsa respondit eis bona ipsius David et mala ipsius Seba, et quod tota civitas erat propinqua exterminio propter eum. Ex his concludens, quod melius erat ipsum solum occidi, quam ipsum et omnes alios propter ipsum, et sic factum est.
Numérotation du verset 2Rg. 20,23 
marg.| .12. Fuit ergo. Hic consequenter post reductionem David in regnum et sedationem commotionis excitate per Seba, convenienter repetitur ordinatio domus David, et patet sententia ex dictis sup. 8. ca. In fine, his exceptis.
Numérotation du verset 2Rg. 20,23 
moraliter
marg.| marg.| { 641 } .12. Fuit ergo. Per hoc autem quod decapitato Seba ordinatio domus David recolitur, significatur quod subtractis de medio seditiosis {642}quantum ad regnum, principatum, ecclesiam, vel cenobium, quodlibet istorum ad bonum statum et dispositionem reformatur.
Numérotation du verset 2Rg. 20,24 
marg.| .13. Aduram. Que reddebantur ipsi David a nationibus servientibus sub tributo, prout dictum fuit supra 8. capitulo.
Numérotation du verset 2Rg. 20,25 
marg.| .14. Hira autem. Dicitur Iairites a civitate de qua erat.
Numérotation du verset 2Rg. 20,26 
marg.| .15. Sacerdos id est magnus apud eum, sicut dictum est sup. 8 capitulo quod filii David sacerdotes erant. Dicit autem Rabbi Salomon quod David fecerat istum principem et iudicem id est magnum inter principes et iudices.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_20)

Notes :