Capitulum 8
Numérotation du verset
2Rg. 8,1
Factum est autem post hec percussit David Philistiim et humiliavit eos. Et tulit David frenum tributi de manu Philistiim.
Numérotation du verset
2Rg. 8,2
Et percussit Moab et mensus est eos funiculo coequans terre,
mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum
et unum ad vivificandum. Factusque est Moab David serviens sub tributo.
Numérotation du verset
2Rg. 8,3
Et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
Numérotation du verset
2Rg. 8,4
Et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes iugales curruum. Dereliquit autem ex eis centum currus.
Numérotation du verset
2Rg. 8,5
Venit quoque Syria Damasci ut presidium ferret Adadezer regi Soba et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
Numérotation du verset
2Rg. 8,6
Et posuit David presidium in Syria Damasci
factaque est Syria David serviens sub tributo. Servavit Dominus David in omnibus ad quecumque profectus est.
Numérotation du verset
2Rg. 8,7
Et tulit David arma aurea et torques1 quas2 habebant servi Adadezer et detulit ea in Hierusalem.
1 et torques]
om. Weber
|
2 quas] que
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 8,8
Et de Bethe3
a et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David es multum nimis. De quo fecit Salomon omnia vasa erea in templo, et mare eneum et columnas, et altare4.
0 Cf. Ios. 19, 25 : Beten
3 Bethe] Bete
Weber
|
4 de quo… et altare]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 8,9
Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adadezer,
Numérotation du verset
2Rg. 8,10
et misit Thou Ioram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adadezer, et in manu eius erant vasa aurea et vasa argentea5 et vasa erea
5 vasa aurea-et vasa argentea]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 8,11
que et ipsa sanctificavit rex David
Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
Numérotation du verset
2Rg. 8,12
de Syria et Moab et filiis Ammon et Philistiim et Amalech et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba.
Numérotation du verset
2Rg. 8,13
Fecit quoque sibi David nomen
cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum cesis decem et octo6 millibus
6 decem et octo] duodecim
Weber
et in Gebelem ad viginti tria millia.
Numérotation du verset
2Rg. 8,14
Et posuit in Idumea custodes statuitque presidium et facta est universa Idumea serviens David. Et servavit Dominus David in omnibus ad quecumque profectus est.
Numérotation du verset
2Rg. 8,15
Et regnavit David super omnem Israel. Faciebat quoque David iudicium et iustitiam omni populo suo.
Numérotation du verset
2Rg. 8,16
Ioab autem filius Sarvie erat super exercitum. Porro Iosaphat filius Achilud7 erat a commentariis,
7 Achilud ΩS ΩM
Rusch
] Ahilud
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 8,17
et Sadoc filius Achitob et Achimelech filius Abiathar erant8 sacerdotes,
8 erant]
om. Weber
et Saraias scriba.
Numérotation du verset
2Rg. 8,18
Banaias autem filius Ioiade9 super Cerethi et Phelethi, filii autem David sacerdotes erant
9 Ioiade] Ioiada
Weber
Capitulum 8
Numérotation du verset
2Rg. 8,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 44va
Numérotation du verset
2Rg. 8,ad litteram
marg.|
marg.| {563}
.1.
Factum est.
Hic consequenter ostenditur fortitudo David in debellando adversarios. Et primo ponitur huiusmodi debellatio. Secundo regni David ordinatio, ibi : Et regnavit David. Prima in quatuor partes, secundum, quatuor gentes quas debellavit. secunda ibi : Et percussit Moab. tertia ibi : Et percussit Adarezer. quarta ibi : Fecit quoque. Prima gens ab eo debellata fuit gens Philisthinorum, quod notatur cum dicitur.
marg.|
.2.
Et tulit David frenum.
Frenum id est quo tenetur equus subsessore. et eodem modo tributum est id quo tenetur populus subiectus sub dominatore. David autem devincendo Philistheos hoc frenum de manibus eorum abstulit, quia prius dominabantur Hebreis : sed postea econverso servierunt David sub tributo.
marg.|
.3.
Et percussit.
Secundus populus a David debellatus fuit populus Moabitarum : quod notatur cum dicitur.
marg.|
.4.
Et mensus est eos funiculo.
agens cum eis rigore iustitie.
marg.|
.5.
Coequans.
quia destruxit fortalitia eorum, ne postea possent rebellare.
marg.|
.6.
Mensus est autem duos
id est ordinavit duos procedendi modos.
marg.|
.7.
Unum ad occidendum
scilicet magis culpabiles per viam iustitie.
prol.|
{564}
marg.|
.8.
Et unum.
minus culpabiles dimittens per viam misericordie, in hebreohabetur : Mensus est duos funiculos ad mortificandum, et implevit funiculum ad vivificandum. quod exponunt Hebrei dicentes quod duas partes occidit, tertiam partem vite reservavit. Causa autem quare sic rigide contra eos processit fuit, quia rex Moab patrem et matrem David et aliquos de amicis eius quos ibi reliquerat David pro custodia occidit, recedente David de terra illa, secundum quod dicit Rabbi Salomon et prout dictum fuit supra lib. 1. 22. cap. Ista tamen sententia David intelligenda est quantum ad viros bellatores, quia totum vulgarem populum dimisit ad serviendum sibi sub tributo.
marg.|
.9.
Et percussit.
hic ponitur debellatio populi Syrie a David. et primo ponitur ista debellatio. secundo ex hoc sequens confederatio ibi : Audivit autem Thou. Circa primum dicit. Et percussit. qui regnabat in una parte Syrie.
marg.|
.10.
Subnervavit.
id est equos iugo curruum applicatos, ut de cetero essent inepti ad prelium.
marg.|
.11.
Dereliquit.
id est equos centum curruum qui erant ei necessarii. In quolibet autem curru erant quatuor equi, ut probat per illud quod dicitur infra. 3. lib. 10.ca. In fine Egrediebatur autem quadriga ex Egypto. id est equi pro una quadriga, sexcentis siclis argenti et equus cl. Ex quo patet, quod in una quadriga erant quatuor equi, quia. cl. sicli quater accepti faciunt sexcentos siclos. Et sic patet, quod David quadringentos equos reservavit, qui erant sibi necessarii in diversis negotiis.
prol.|
{565}
Numérotation du verset
2Rg. 8,ad litteram
marg.|
.1.
Et posuit.
id est homines bellatores in fortalitio, ut Syri securius tenerentur sub tributo :
marg.|
.2.
Et tulit David arma. In
hebreo
habetur : pharetras.
marg.|
.3.
Tulit rex David.
Quod autem sequitur immediate. De quo fecit, usque ibi : Et altare, non est in hebreo sed appositum fuit a quodam Glossatore, quia illud es fuit expensum in operibus templi, et postea vitio scriptorum hec Glossa inserta est textui.
marg.|
.4.
Audivit.
Hic consequenter ponitur sequens confederatio, quia frequenter contingit quod quo aliqui fiunt amici, eo sunt inimici eiusdem, et hoc modo Thou factus est amicus David : eo quod debellaverat Adarezer inimicum eius et in signum amicitie misit sibi vasa aurea et argentea et erea.
marg.|
.5.
Que et.
id est consecravit ut inde fierent illa que erant necessaria in templo, ita quod de cetero non poterat humanis usibus applicari. Dicit autem hic Rabbi Salomon quod propter hoc ista bella David posita sunt in hoc capitulo post precedens immediate, in quo declaratur voluntas David circa templi edificationem, quia omnia metalla que per ista bella acquisivit ad opera templi fienda consecravit.
marg.|
.6.
Fecit.
Hic ponitur debellatio quarti populi scilicet Idumeorum, quos debellavit rediens de Syria in valle Salinarum. et hoc est quod dicitur. Fecit. id est arcum triumphalem : ut communiter dicunt expositores nostri. posuit in signum victorie habite de Idumeis. Sed hoc non videtur probabile, quia tale quid fit ad iactantiam propter quod Saul increpatur de erectione arcus triumphalis. ut habetur supra 1. lib. 15. capitulo. Propter quod Rabbi Salomon hoc exponit de sepultura Idumeorum tunc occisorum in prelio, quos David fecit sepeliri. et in hoc acquisivit sibi nomen bonum. {566}Tum quia exercuit circa mortuos opus misericordie. Tum quia scribitur Dt. 23. Non abominaberis Idumeum, quia frater tuus est. Iacob enim a quo descenderunt Iudei, et Esau a quo descenderunt Idumei, fuerunt fratres uterini, ut habetur Gn. 24. Et ideo Iudei et Idumei fratres dicuntur propter quod David eis sepulturam exhibuit. Et idem legitur fecisse Ioab. Infra. lib. 3. 11. capitulo.
marg.|
.7.
Et posuit in Idumea,
etc. ne rebellarent et recederent ab ea.
marg.|
.8.
Et facta.
sicut predictum fuerat Gn. 25 capitulo Maior serviet minori.
marg.|
.9.
Et servavit.
hoc additum est, ad ostendendum quod David habuit predictas victorias non virtute humana, sed divina.
marg.|
.10.
Et regnavit.
Hic consequenter ostenditur regni David ordinatio, cum dicitur.
marg.|
.11.
Faciebat quoque David iudicium.
recte sententiando.
marg.|
.12.
Et iustitiam.
debite exequendo.
marg.|
.13.
Ioab.
Sicut enim regnum bene ordinatur intra se per iustitiam, ita extra se reprimendo adversarios per militiam.
marg.|
.14.
Iosaphat.
unum nomen est indeclinabile, et significat idem quod cancellarius, ut dicunt aliqui, Alii autem dicunt, quod est officium dictandi leges In. He. habetur hic, recordator. Et sic dicit Rabbi Salomonquod officium eius erat repetere seu recordari casus varios qui venerant ad David, ut per ordinem expedirentur scilicet primus primo, et secundus secundo et sic de aliis.
marg.|
.15.
Et Saraias.
habebat enim officium scribendi gesta temporum. Alii dicunt quod scribebat litteras regis.
marg.|
.16.
Banaias.
id est sagittarios et balistarios ut dicit translatio Chaldaica. Filii autem David sacerdotes erant id est maiores vel primi ad honores unde 1Par. 18. habetur : Filii autem David primi ad manum regis. non enim potest dici quod essent sacerdotes proprie in tabernaculo ministrantes, quia non erant de genere Aaron.
Numérotation du verset
2Rg. 8,moraliter
marg.|
marg.| {563}
.1.
Factum.
Sequitur :
marg.|
.2.
Et tulit.
hic describitur triumphus David de quatuor populis id est Philistheis, Moabitis, Syris, et Idumeis. Moral. per David manu fortis interpretatur, vir fortiter pugnans contra passiones inordinatas significatur. Ipse vero de quatuor passionibus principalibus triumphat, que sunt, gaudium ineptum in prosperis, et dolor nimius in adversis, et spes de bono futuro {564}incompetenti sibi, et timor inordinatus de incursione temporis mali, et his passionibus subiectis proficit homo in perfectione moralis et intellectualis virtutis : ideo dicitur 7. Physicorum. Sedendo et quiescendo fit anima sciens et prudens : quia sedatis et quietatis tumultibus passionum acquiruntur scientie et virtutes. Propter quod de quatuor passionibus predictis ad quas alie reducuntur dicitur primo de consolatione. Tu quoque si vis lumine claro cernere verum. Tramite recto carpere callem gaudia pelle : Pelle timorem, {565}spemque fugato : Nec dolor adsit nubila mens est, victaque frenis. Hec ubi regnant. Propter quod ipsis ablatis per David tollitur frenum tributi. Per Philistheos autem qui cadentes interpretantur, timor mundanus qui cadere facit hominem a virtute significatur. Per Moabitas significatur {566}dolor de presenti pena : Nam Moab interpretatur ex patre. Talis vero dolor contrahitur in nobis ex carnali generatione. Per Syros autem qui sublimes interpretantur, spes immoderata, que magis proprie presumptio significatur. Per Idumeos autem, qui interpretantur terreni, significatur gaudium ineptum de adeptione temporalis boni.
Numérotation du verset
2Rg. 8,additio
prol.|
{567}In capitulo 8. ubi dicitur in post. Faciebat quoque David iudicium, recte sententiando.
prol.|
Cum secundum Philosophum in 3. Politico. ordinatio populi precipue dependeat ex maximo principatu, idcirco post quam dicit quod David faciebat iudicium, et iustitiam, etc. subiungit suam optimam ordinationem in eius officialibus, in quibus tota ordinatio regiminis principatus virtualiter contineri videtur. Nam ad officium Ioab pertinebant omnia illa que ad defensionem subditorum et inuasionem hostium erant necessaria, cum esset ipse princeps militie. Ad officium vero Iosaphat pertinebant omnia illa que ad iudicia particularia {568}erant necessaria per se, vel per alios expedienda tanquam ad cancellarium. Ad officium vero Sarvie pertinebant omnia dictamina scriptura rum que a rege vel a suis iudicibus emanabant, seu in historiis regalibus erant reponenda. Ad officium vero Banaie filii Ioiade pertinebat custodia regis, executio iustitie specialiter criminalis. que cum manu valida et potenter exerceri solet. et hoc est quod dicitur : Super Cerethi et Pheleti. qui secundum Hebraicam veritatem que in gl. hoc loco habetur interpretantur interficientes et vivificantes. quoniam secundum iudicium regis vel officialium eius digni reservabantur ad vitam, alii ducebantur ad mortem. Filii autem David non habebant nomen officii, sed dignitatis : erant enim maiores seu primi post regem ad honores.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_8)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_8)
Notes :