Capitulum 19
Numérotation du verset
2Rg. 19,1
Nuntiatum est autem Ioab quod rex fleret et lugeret filium suum.
Numérotation du verset
2Rg. 19,2
Et versa est victoria in die illa in luctum omni populo suo1. Audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
1 suo]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,3
Et declinavit2 populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de prelio.
2 declinavit] declinabat
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,4
Porro rex operuit caput suum et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi3.
3 fili mi] + fili mi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,5
Ingressus ergo Ioab ad regem in domo dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum et animam uxorum tuarum et animam concubinarum tuarum,
Numérotation du verset
2Rg. 19,6
et4 diligis odientes te et odio habes diligentes te. Et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret et omnes nos5 occubuissemus tunc placeret tibi.
4 et]
om. Weber
|
5 omnes nos]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 19,7
Nunc igitur surge, et procede et alloquens satisfac servis tuis. Iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala que venerunt super te ab adolescentia tua usque ad6 presens.
6 ad] in
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,8
Surrexit ergo rex et sedit in porta. Et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege, Israel autem fugit in tabernacula sua.
Numérotation du verset
2Rg. 19,9
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philistinorum, et nunc fugit de terra propter Absalom.
Numérotation du verset
2Rg. 19,10
Absalom autem quem unximus super nos mortuus est in bello, usquequo siletis et non reducitis regem. Et consilium totius Israel venit ad regem7.
7 et consilium… ad regem]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,11
Rex vero David misit ad Sadoc et ad Abiathar sacerdotes dicens : Loquimini ad maiores natu Iuda dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? Sermo autem omnis Israel pervenerat ad regem ut reducerent eum8 in domo eius, quia dixerat rex : Hec dicetis ad populum9 :
8 ut… eum]
om. Weber
|
9 quia dixerat… ad populum]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 19,12
Fratres mei vos, os meum et caro mea vos. Quare novissimi reducitis regem ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,13
Et Amase dicite : Nonne os meum es et caro mea es10. Hec faciat mihi Deus et hec addat, si non magister militie fueris coram me omni tempore pro Ioab.
10 es]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,14
Et inclinavit cor omnium virorum Iuda quasi viri unius. Miseruntque ad regem dicentes : Revertere tu et omnes servi tui.
Numérotation du verset
2Rg. 19,15
Et reversus est rex et venit usque ad Iordanem. et omnis11 Iuda venit in Galgala ut occurreret regi et tranduceret eum Iordanem.
11 omnis]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,16
Festinavit autem Semei filius Gera filii Gemini12 de Baurim, et descendit cum viris Iuda in occursum regis David
12 Gemini ΩS
Rusch
] Iemini
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,17
cum mille viris de Beniamin, et Siba puer de domo Saul, et quindecim filii eius ac viginti servi erant cum eo. Et irrumpentes Iordanem ante regem
Numérotation du verset
2Rg. 19,18
transierunt vada ut tranducerent domum regis, et facerent iuxta iussionem eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem.
Numérotation du verset
2Rg. 19,19
Dixit ad eum : Ne reputes mihi domine13 iniquitatem, neque memineris iniuriam servi tui in die qua egressus es domine mi rex de Hierusalem, neque ponas rex in corde tuo.
13 domine] + mi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,20
Agnosco enim servus tuus peccatum meum, et idcirco hodie primus veni de omni domo Ioseph, descendique in occursum domini mei regis.
Numérotation du verset
2Rg. 19,21
Respondens vero Abisai filius Sarvie dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei quia maledixit christo Domini ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,22
Et ait David : Quid mihi et vobis filii Sarvie ? Cur efficimini mihi hodie in Satan ?
Eergone interficietur hodie14 vir in Israel ? An ignoras15
14 interficietur hodie]
inv. Weber
|
15 ignoras] ignoro
Weber
|
hodie me factum regem super Israel ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,23
Et ait rex Semei : Non morieris. Iuravitque ei.
Numérotation du verset
2Rg. 19,24
Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis illotis pedibus
et intonsa barba, vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex usque ad diem reversionis eius in pace.
Numérotation du verset
2Rg. 19,25
Cumque occurrisset16 regi dixit ei rex : Quare non venisti mecum Miphiboseth ?
16 occurrisset] Hierusalem
praem. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,26
Qui respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me. Dixitque17 ei : Ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum et ascendens abirem cum rege, claudus enim sum servus tuus.
17 dixitque] dixi
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,27
Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem. Tu autem domine mi rex, sicut angelus Dei es18 fac quod placitum est tibi.
18 es]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,28
Neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi. Tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mense tue .Quid ergo19 habeo iuste querele ? Aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
19 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,29
Ait autem20 ei rex : Quid ultra loqueris ? Fixum est quod locutus sum. Tu et Siba dividite possessiones.
20 autem] ergo
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,30
Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat postquam reversus est dominus meus rex pacificus21 in domum suam.
21 pacificus] pacifice
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,31
Berzellai quoque Galaadites senex valde22 descendens de Rogelim tranduxit regem Iordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
22 senex valde]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,32
Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est octogenarius et ipse prebuit alimenta regi cum moraretur in Castris. Fuit quippe vir dives nimis.
Numérotation du verset
2Rg. 19,33
Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum ut requiescas secure mecum in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Rg. 19,34
Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vite mee ut ascendam cum rege in Hierusalem ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,35
Octogenarius sum hodie. Numquid vigent sensus mei ad discernendum suave vel23 amarum, aut delectare potest servum tuum cibus et potus, vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum ? Quare servus tuus fit oneri domino meo regi ?
23 vel] aut
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,36
Paululum procedam famulus tuus ab Iordane tecum, nec indigeo hac vicissitudine,
Numérotation du verset
2Rg. 19,37
sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar24 iuxta sepulcrum patris mei25. Est autem servus tuus Chamaam
24 et sepeliar]
om. Weber
|
25 patris mei] + et matris mee
Weber
|
ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quicquid26 tibi bonum videtur.
26 quicquid] quod
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,38
Dixit itaque ei27 rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quicquid tibi placuerit, et omne quod petieris a me impetrabis.
27 dixit itaque ei] dixitque
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,39
Cumque transisset universus populus et rex Iordanem restitit et28 osculatus est rex Berzellai et benedixit ei. Et ille reversus est in locum suum.
28 restitit et]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 19,40
Transivit ergo rex in Galgalam et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iuda tranduxerat regem et media tantum pars affuerat de populo Israel.
Numérotation du verset
2Rg. 19,41
Itaque omnes viri Israel concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Iuda, et tranduxerunt regem et domum eius Iordanem, omnesque viros David cum eo ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,42
Et respondit omnis vir Iuda ad viros Israel quia mihi propior29
29 mihi propior]
inv. Weber
est rex. Cur irasceris super hac re ? Numquid comedimus aliquid ex rege aut munera nobis data sunt ?
Numérotation du verset
2Rg. 19,43
Et respondit vir Israel ad viros Iuda et ait : Decem partibus maior ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te. Cur fecisti mihi30 iniuriam, et non nuntiatum est mihi31 priori ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Iuda viris Israel.
30 fecisti mihi]
inv. Weber
|
31 nuntiatum est-mihi]
inv. Weber
|
Capitulum 19
Numérotation du verset
2Rg. 19,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 42r
b
Numérotation du verset
2Rg. 19,ad litteram
marg.|
{631}.1.
Nuntiatum.
Hic consequenter ostenditur qualiter David in regnum suum rediit, ubi primo describitur ipsius David consolatio, secundo consolati revocatio, ibi : Omnis quoque populus. tertio revocati reductio, ibi : Miseruntque ad regem. quarto reducentium concertatio, ibi : Omnis autem populus Iuda. Circa primum dicitur : Nuntiatum est. ab illis qui formidabant redire ad domum regis propter eius luctum. unde subditur :
marg.|
.2.
Et declinavit.
Et ideo imminebat periculum, ne populus indignatus contra David faceret sibi alium regem, quod advertens Ioab reprehendit eum acriter, dicens.
marg.|
.3.
Confudisti.
Cum tamen deberes eos honorare, et congaudere de victoria, in qua exposuerunt se periculo pro te.
marg.|
.4.
Diligis odientes te
id est tu ostendis hoc per signum lugendo Absalom adversarium tuum.
marg.|
.5.
Nunc igitur surge.
De luctu.
marg.|
.6.
Et procede.
Ad recipiendum debellatores tuos honorifice.
marg.|
.7.
Et alloquens satisfac.
Promittendo eis honores, et premia pro victoria.
marg.|
.8.
Iuro enim tibi per Dominum.
Quasi de re certa.
marg.|
.9.
Quod si non exieris.
Ad satisfaciendum eis modo predicto.
marg.|
.10.
Ne unus.
Quia illi qui pugnaverunt pro te contra. Absalom recedent a te, et iungentur aliis ad faciendum regem super totum populum, et tu remanebis solus ab omnibus derelictus.
marg.|
.11.
Surrexit ergo.
De luctu, acquiescens rationabili reprehensioni.
marg.|
.12.
Et sedit in porta. In
loco patenti, et communi, ut posset omnes venientes amicabiliter recipere, et gratiose alloqui, et sic recollegit populum.
prol.|
{632}
marg.|
.13.
Israel autem.
scilicet illi qui erant cum Absalom.
marg.|
.14.
Omnis quoque.
Hic consequenter describitur ipsius David revocatio, quia populus qui fuerat cum Absalom videbat se deceptum. ideo dicebant.
marg.|
.15.
Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum
scilicet David, qui populum Israel de inimicis suis existentibus per circuitum liberavit, ut patet ex supradictis 8. cap.
marg.|
.16.
Et nunc fugit de terra propter Absalom
id est de urbe regia propter Absalon, cuius mala reducebant ad memoriam in fedatione patris, et eius persecutione, quasi dicat, indignum est, quod pro ipso fugiat.
marg.|
.17.
Usquequo siletis.
A recognitione culpe, et petitione venie.
marg.|
.18.
Et non reducitis regem.
Ad locum suum honorifice.
marg.|
.19.
Et consilium totius Israel venit ad regem.
Quia per nuntios certos, et solennes significata fuerunt sibi ista, quibus auditis rex misit ad viros Iuda qui fuerant cum Absalom, ut essent de primis ad ipsum reducendum. Ex hoc enim quod erant de tribu David verecundabantur apparere in conspectu eius, quia plus sibi forte fecerant quam extranei, et ideo David hoc advertens mandavit pro eis, ut venirent secure, quia paratus erat remittere, cuius rationem tangit.
marg.|
.20.
Os meum, et caro.
Quasi diceret, non possem vos odire, quia hoc esset contra me.
marg.|
.21.
Et Amase.
Iste inter omnes plus peccaverat contra David, quia fuit princeps exercitus Absalom, ut habetur supra 17. cap. cum tamen esset nepos David, et ideo ipsum specialiter nominavit. Sicut et Christus post resurrectionem suam per Angelum expressit specialiter Petrum, dicens : Dicite discipulis suis, et Petro. Mar. 16.b. Quia propter Christi negationem non fuisset ausus inter discipulos comparere, nisi fuisset specialiter nominatus.
prol.|
{633}
Numérotation du verset
2Rg. 19,ad litteram
marg.|
.1.
Hec faciat mihi Deus.
id est maiora mala, quam sustinuerim in persecutione Absalom.
marg.|
.2.
Si non magister militie,
Aliqui libri habent, post Ioab id est sub Ioab, dictio enim Hebraica tachath, que ibi ponitur aliquando significat, pro, aliquando sub, tamen est eadem sententia, quia David non in tendebat amovere Ioab de suo officio, sed quod iste suppleret vices eius pro tempore, et loco, ubi videretur expedire.
marg.|
.3.
Et inclinavit
ad se per suum benignum mandatum.
marg.|
.4.
Miseruntque.
Hic consequenter describitur ipsius revocati reductio ubi interponitur benignitas David in Semei obviatione, secundo eius in equalitas in hereditatis Miphiboseth divisione, ibi : Miphiboseth quoque. tertio eius curialitas in Berzellai licentiatione, ibi : Berzellai quoque. circa primum dicitur, Miseruntque ad regem scilicet viri Iuda.
marg.|
.5.
Et omnis
id est tribus Iuda, ut occurreret regi, et traduceret eum Iordanem in navibus ad hoc paratis ab ipsis, ut dicunt aliqui. Alii autem dicunt, quod ista traductio intelligitur, per hoc quod viri Iuda transierunt Iordanem ante regem in equis : ad explorandum ubi aqua esset bene vadabilis.
marg.|
.6.
Festinavit,
ut apud David inveniret misericordiam.
marg.|
.7.
Et irrumpentes.
transeuntes ad ripam oppositam in qua adhuc erat David, ut sibi servirent in transitu. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.8.
Numquid pro quasi d<icat>
magnum malum esset si vivus evaderet, quia incurrerat crimen lese maiestatis.
marg.|
.9.
Cur efficimini mihi hodie.
quia si David eum statim occidi permisisset, alii qui cum Absalom fuerant in persequendo David timuissent sibi, et illi {634}qui nondum venerant retrocessissent, et forte aliqui qui iam venerant occulte recessissent, et sic eius occisio potuisset esse occasio magne scissionis, et magni mali contra David.
marg.|
.10.
Non morieris. Iuravitque ei.
Sed videtur quod David istud iuramentum fregerit, quia iniunxit filio suo Salomoni de morte eius, ut habetur infra 3. lib. 2. cap. Dicendum quod David non iuravit nisi quod non moreretur tunc, et pro illa causa tantum, sed quia erat homo seditiosus, monuit David filium suum, ut contra hoc poneret cautelam, dicens. Vir autem sapiens es, ut scias que facies ei, ut ibidem habetur : propter quod Salomon inhibuit ei sub pena mortis, ne exiret Ierusalem precludendo sibi viam faciendi colligationes, et propter transgressionem huius precepti fuit mortuus. David etiam bene cogitabat, quod cautelam sibi impositam non servaret, et sic mortem de novo incurreret.
marg.|
.11.
Miphibos
Ethicorum Hic ostenditur inequalitas David in hereditatis Miphiboseth divisione, cum dicitur. Miphiboseth quoque filius id est ne pos. Alii libri habent filius Saul. Sed veritas Hebraica, et libri correcti non habent, David enim non fuit tunc recordatus amicitie Ionathan patris MiphibosEthicorum Si enim fuisset recordatus, medietatem hereditatis sue servo suo non dedisset.
marg.|
.12. In
tonsa. In
hebreo habetur : Incomposita barba. Quia illo tempore non tondebant barbam filii Israel, prout habetur sup. 10c. de nuntiis David.
marg.|
.13.
Vestesque. In
signum tristitie propter fugam David. Ex quo patet verum quod dictum est sup. 16.c scilicet quod Siba servus suus falso diffamaverat eum apud David, Cetera patent usque ibi :
prol.|
{635}
Numérotation du verset
2Rg. 19,ad litteram
marg.|
.1.
Quid ultra quasi d<icat>
pro nihilo, quia dictum meum non re tractabo totaliter, retractavit tamen in parte dicens.
marg.|
.2.
Tu et Siba. In
iuste concedens servo suo medietatem hereditatis sue, propter quod regnum eius fuit postea divisum tempore Roboam ne potis sui, prout dicetur plenius infra lib. tertio capitulo 12. Hic autem advertendum quantum adulatores, et detractores sunt periculosi principibus quia David tam sanctus, et iustus verbis Sibe adulatoris, et detractoris, ut patet ex predictis, fuit ita captus, et involutus, quod hereditatem Miphiboseth Domini sui ei concessit in absentia Miphiboseth, et eo non audito, et quod peius est postquam audivit Miphiboseth se vere excusantem, ut patet per predicta, non retractavit dictum suum iniustum totaliter, sed servum suum pessimum fecit equalem Domino, quem tamen debuisset suspendisse propter falsam accusationem Domini sui de crimine lese maiestatis.
marg.|
.3.
Berzellai.
Hic consequenter ostenditur gratitudo David erga Berzellai, qui sibi necessaria pro parte ministraverat, ut patet ex predictis et eum usque ad Iordanem conduxerat, cui David obtulit premia, et honores si vellet ire Ierusalem secum : sed excusavit se propter senectutem dicens.
marg.|
.4.
Quot quasi d<icat>
tempus est quod ego cogitem de morte, non de honoribus aut divitiis. Quod est contra senes se ingerentes curiis magnatorum. Misit tamen filium suum cum David, dicens.
marg.|
.5.
Est autem.
ita quod debet scribi per, m, in medio, et in fine.
prol.|
{636}
marg.|
.6.
Ipse vadat.
Ipse est enim iuvenis, et poterit addiscere que sunt virtutis et honoris. Notandum est hic, quod in curia David erant cantores, et cantatrices instrumentis, et vocibus humanis, talibus n. licitum est uti moderate, quia sicut membra corporis indigent quiete, et recreatione, ita et vires animales, ad quod multum facit melodia.
marg.|
.7.
Et osculatus est. In
signum magne amicitie.
marg.|
.8.
Et benedixit ei.
Imprecans ei bona vite presentis, et future.
marg.|
.9.
Omnis.
Supra posita est ipsius regis reductio, hic consequenter post interpositionem predictorum describitur reducentium concertatio, cuius causa exprimitur cum dicitur, omnis autem, etc. Iordanem fluvium modo supradicto.
marg.|
.10.
Et media.
Et ideo in hoc reputabant se dehonoratos, tum quia plures erant, tum quia primo nuntios miserant ad David pro eius reversione, ut predictum est, propter quod dixerunt regi.
marg.|
.11.
Quare te quasi d<icat>
id clanculo factum est antequam veniremus in contemptum nostrum.
marg.|
.12. Et respondit omnis vir Iuda ad viros Israel, superbe.
marg.|
.13.
Quia mihi propior est rex
id est de tribu, et cognatione mea.
marg.|
.14.
Decem partibus quasi d<icat>
licet non sit de tribu nostra, tamen multo plus valemus sibi in subsidium temporale, et adiutorium contra adversarios.
marg.|
.15.
Durius.
tum quia erant viri bellicosi, et animosi, tum quia erant homines de tribu regia, ex quo pre aliis in superbiam erigebantur.
Numérotation du verset
2Rg. 19,moraliter
marg.|
marg.| {631}
.1.
Nuntiatum est autem Ioab quod rex.
Per David lugentem mortem filii sui, significatur bonus prelatus lugens mortem {632}culpe subditi, maxime quando probabiliter estimatur, quod comitetur mors inferni, sicut David probabiliter estimabat de filio qui mortuus fuerat in persecutione patris actuali.
marg.|
.17.
Usquequo.
Per reditum David ad regnum suum, de quo fuerat {633}expulsus per Absalom propter Urie peccatum, sicut dixerat sibi Dominus per Nathan Prophetam, supra 12 capitulo Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, significatur peccator vere penitens, et ad bonum regimen vite sue rediens, et sic est in via vite per quam venitur ad regnum celeste. Ipsum autem comitatur Berzellai valde senex, per quem significatur sapientia, de qua dicitur Prv. 8 capitulo Ab eterno ordinata sum, et ex antiquis.
Numérotation du verset
2Rg. 19,moraliter
marg.|
marg.| {
634
}
.5.
Usque Iordanem
id est usque ad mortem, que per Iordane significatur, eo quod Iordanis iudicii rivus interpretatur, et in morte est hominis iudicium particulare. Eccl. 38 capitulo Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum, mihi heri, et tibi hodie. Per hoc autem quod in transitu Iordanis occurrerunt David viri Iuda, et Israel, significatur quod bene morienti occurrunt Angeli sancti, qui dicuntur viri Israel, quia vident Deum clare : et viri Iuda, quia laudant eum continue. Ps. 83.a. Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_19)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_19)
Notes :