Capitulum 3
Numérotation du verset
2Rg. 3,1
Facta est ergo longa concertatio
inter domum David et domum Saul1. David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens quotidie.
1 domum…Saul] Saul et inter domum David
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 3,2
Nati quoque sunt filii David in Hebron.
Fuitque primogenitus eius Amon2
2 Amon] Amnon
Weber
de Achinoem Iezraelite3.
3 Iezraelite] Iezrahelitide
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 3,3
Et post eum Cheleab4 de Abigail uxore Nabal Carmeli. Porro tertius Absolon5 filius Maacha, filie Tholomai regis Gessur.
4 Cheleab
Rusch Clementina
etc.] Chelaab
Weber
|
5 Absolon] Absalom
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 3,4
Quartus autem Adonias filius Agith et quintus Saphatias6 filius Abitha,
6 Saphatias ΨB ΩS etc.] Saphacias
Rusch
, Saphathia
Clementina
, Safathia
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 3,5
sextus quoque Iethraam7 de Egla8 uxore David.
7 Iethraam
Weber
] Gethraham ΩM, Gethraam ΩS, Ihetraam , Hietraan
Rusch
; cf. 1Par. 3, 3.
|
8 de Egla] de Agla
Weber
|
Hi nati sunt David in Hebron.
Numérotation du verset
2Rg. 3,6
Cum ergo esset prelium inter domum David et domum Saul9, Abner filius Ner regebat domum Saul.
9 domum David-domum Saul]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 3,7
Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Achia10. Ingressus est ad eam Abner11. Dixitque Isboseth ad Abner :
10 Achia] Ahia
Weber
|
11 Ingressus…Abner]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 3,8
Quare ingressus es ad concubinam patris mei ?
Qui iratus nimis
propter verba Isboseth ait : Numquid caput canis ego sum
adversum Iuda hodie ? Qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie ?
Numérotation du verset
2Rg. 3,9
Hec faciat Deus Abner et hec addat ei, nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo,
Numérotation du verset
2Rg. 3,10
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israel, et super Iudam a Dan usque Bersabee.
Numérotation du verset
2Rg. 3,11
Et non potuit respondere ei quicquam, quia metuebat illum.
Numérotation du verset
2Rg. 3,12
Misit ergo Abner nuntios ad David in Hebron12 pro se dicentes : Cuius est terra ? Et ut13 loquerentur : Fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israel ?
12 in Hebron]
om. Weber
|
13 ut]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 3,13
Qui ait : Optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me ?
Numérotation du verset
2Rg. 3,14
Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul dicens : Redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum preputiis Philistiim .
Numérotation du verset
2Rg. 3,15
Misit ergo Isboseth14 et tulit eam a viro suo Phaltiel15 filio Lais.
14 Isboseth] Hisboseth
Weber
|
15 Phaltiel ΩM
Rusch Clementina
] Faltihel
Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 3,16
Sequebaturque eam vir suus plorans
usque Baurim16 et dixit ad eum Abner : Vade et17 revertere. Qui reversus est.
16 Baurim
Weber
] Bahurim hic et plerique
Rusch
|
17 et]
om. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 3,17
Sermonem quoque
intulit Abner ad seniores Israel dicens : Tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
Numérotation du verset
2Rg. 3,18
Nunc ergo facite, quoniam Dominus locutus est ad David dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israel de manu Philistiim et omnium inimicorum eius.
Numérotation du verset
2Rg. 3,19
Locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia que placuerant Israel et universo Beniamin.
Numérotation du verset
2Rg. 3,20
Venitque ad David in Hebron cum viginti viris. Et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium.
Numérotation du verset
2Rg. 3,21
Et dixit Abner ad David : Surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israel et ineam tecum fedus, et imperes omnibus sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace,
Numérotation du verset
2Rg. 3,22
statim pueri David et Ioab venerunt cesis latronibus cum preda magna nimis. Abner autem non erat cum David in Hebron, quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace.
Numérotation du verset
2Rg. 3,23
Et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant. Nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace.
Numérotation du verset
2Rg. 3,24
Et ingressus est Ioab ad regem et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te. Quare dimisisti eum et abiit et recessit ?
Numérotation du verset
2Rg. 3,25
Ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis.
Numérotation du verset
2Rg. 3,26
Egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum de18 cisterna Sira ignorante David.
18 de] a
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 3,27
Cumque redisset Abner in Hebron, seorsum abduxit eum Ioab ad medium porte, ut loqueretur ei in dolo et percussit illum
ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asael fratris eius.
Numérotation du verset
2Rg. 3,28
Quod cum audisset David rem iam gestam ait : Mundus ego sum,
et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
Numérotation du verset
2Rg. 3,29
et veniat super caput Ioab
et super omnem domum patris eius,
nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens
et leprosus tenens fusum
et cadens gladio
et indigens pane.
Numérotation du verset
2Rg. 3,30
Igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asael fratrem eorum in Gabaon in prelio.
Numérotation du verset
2Rg. 3,31
Dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
Numérotation du verset
2Rg. 3,32
Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner. Flevit autem19 omnis populus.
19 autem] + et
Weber
Numérotation du verset
2Rg. 3,33
Plangensque rex et lugens20 Abner ait : Nequaquam ut solent mori21 ignavi mortuus est Abner.
20 et lugens]
om. Weber
|
21 solent mori]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
2Rg. 3,34
Manus tue non sunt ligate et pedes tui non sunt compedibus aggravati, sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic22 corruisti. Congeminansque omnis populus flevit super eum.
22 sic]
om. Weber
Numérotation du verset
2Rg. 3,35
Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die, iuravit David dicens : Hec faciat mihi Deus, et hec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam.
Numérotation du verset
2Rg. 3,36
Omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
Numérotation du verset
2Rg. 3,37
Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
Numérotation du verset
2Rg. 3,38
Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps
et maximus cecidit hodie in Israel?
Numérotation du verset
2Rg. 3,39
Ego autem delicatus
adhuc23
23 delicatus adhuc]
inv. Weber
et unctus rex. Porro viri isti filii Sarvie duri mihi sunt. Retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam.
Capitulum 3
Numérotation du verset
2Rg. 3,1
ad litteram
ad litteram
marg.|
marg.| {527}
.1.
Facta est.
Ostensa debilitatione regni Isboseth ex suorum debellatione, hic consequenter hoc idem ostenditur ex Abner cum David federatione. Circa quod premittitur David profectus. secundo ipsius Abner fedus, ibi : Cum ergo esset prelium. Primum autem ostenditur, cum dicitur.
marg.|
.2.
David proficiens. In
potestate et multitudine, quia aliqui de novo sibi iungebantur quotidie.
marg.|
.3.
Et semper.
respectu temporis preteriti : quia semper crescebat eius potestas, crescebat etiam in prole. ideo subditur : Natique. sequitur :
marg.|
.4.
Et post.
Iste autem. 1Par. 2. vocatur Daniel, et hoc fuit nomen eius primum secundum quod dicit hic Rabbi Salomon sed quia tunc erant aliqui derisores dicentes, quod erat filius Nabal, et quod Abigail ipsum conceperit quando David eam accepit uxorem : ideo ad ostendendum hoc esse falsum, mutata est a Deo eius facies, et assimilata est faciei David. Et extunc vocatus est Cheleab, quod nomen sonat in hebreo quasi pater, vel similis patri.
marg.|
.5.
Sextus.
Iste vocatus fuit Nathan secundum Iosephum.
marg.|
.6.
De Egla.
Ista fuit Michol filia Saul, et vocatur Egla id est vitula secundum proprietatem idiomatis Hebrei, et vocatur sic, eo quod fuit ei coniuncta in iuventute, et ei valde dilecta, eo modo loquendi quo dixit Samson Iudic. 14.d. Si non arassetis in vitula mea, etc.
marg.|
marg.| {528}
.7.
Uxore.
Licet enim in veteri testamento viri possent habere plures uxores simul, illa tamen que primo accipiebatur, uxor specialiter vocabatur, propter quod Iacob dixit de Rachel Gn. 44.f. duos genuit mihi uxor mea. Alia autem non sic : quamvis secundum veritatem essent uxores. Michol autem primo fuit coniuncta David, et ideo vocatur specialiter eius uxor.
marg.|
.8.
Cum ergo.
Hic consequenter describitur ipsius Abner cum David fedus, et primo describitur huius confederationis occasio. secundo ipsa confederatio, ibi : Misit ergo. Occasio autem fuit turbatio Abner contra Isboseth occasione cuiusdam mulieris, et hoc notatur cum dicitur.
marg.|
.9.
Fuerat.
id est uxor non primaria, sed prima adiuncta, sic enim nominantur secunde uxores in veteri testamento, ut patet in pluribus locis.
marg.|
.10.
Quare.
Dicunt aliqui, quod Abner ingressus fuit ad eam concubitu matrimoniali, sperans per hoc obtinere regnum, sicut et Adonias petivit Abisac habere uxorem, ut habetur infra 3. lib. 2. capitulo. alii autem dicunt, quod ingressus fuit ad eam fornicarie, quod redundabat in verecundiam Isboseth filii Saul : et ideo si primo modo fuerit, vel secundo, merito displicuit ipsi IsbosEthicorum
marg.|
.11.
Qui iratus nimis propter
etc. Eo quod multa fecerat propter ipsum IsbosEthicorum
marg.|
.12.
Numquid caput canis ego sum
id est vilis et abominabilis sicut canis caput, erga tribum Iuda, de qua erat David. Vel aliter : caput canis id est latrans contra David et tribum Iuda, ne obtineant regnum contra te.
prol.|
{529}
Numérotation du verset
2Rg. 3,ad litteram
marg.|
.1.
Et tu requisisti,
etc. quasi diceret : bene deberes tacere.
marg.|
.2.
Hec faciat Deus,
etc id est tot mala et plura quam alicui misero.
marg.|
.3.
Nisi quomodo iuravit dominus.
Hoc est nisi impleam verbum Domini.
marg.|
.4.
Ut transferatur regnum,
etc. ad David. Regnum tuum.
marg.|
.5.
Et non potuit ei respondere quicquam.
Tum quia Ieboseth non erat homo alicuius valoris : tum quia Abner regebat totam domum illam, et habebat in manu sua totam militiam.
marg.|
.6.
Misit ergo.
Posita occasione confederationis cum David : hic consequenter ponitur ipsa confederatio. et primo per nuntios, secundo per seipsum, ibi : Et abiit. Circa primum dicitur : Misit ergo Abner nuntios, etc. ad videndum qualiter posset, cum eo fedus contrahere.
marg.|
.7.
Dicentes
scilicet ex nomine Abner.
marg.|
.8.
Cuius est terra.
Quasi dicerent, tua de iure, ex quo voluit te Deus in regem eligere. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.9.
Non videbis faciem meam antequam adduxeris mihi Michol.
Volebat enim David, et debebat precavere honori suo. Fuerat enim David uxore sua iniuste spoliatus. Et ideo in primis voluit eam sibi restitui.
marg.|
.10.
Misit autem David nuntios ad Isbos
Ethicorum Quia Abner rescripserat ipsi David, quod non poterat sibi reducere Michol nisi de voluntate Isboseth, cuius erat soror. Et ideo tunc David petivit eam ab ipso IsbosEthicorum
marg.|
.11.
Misit ergo Isbos
Ethicorum
de consilio Abner.
marg.|
marg.| {530}
.12.
Et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
Phaltiel non erat vir suus nisi putativus, quia secundum veritatem erat uxor David : nec poterat simul habere duos viros secundum veritatem, quia numquam fuit licitum mulieri habere plures viros simul.
marg.|
.13.
Sequebaturque eam vir suus plorans.
Dicunt expositores nostri communiter, quod plorabat ex gaudio, eo quod ad virum suum reducebatur absque hoc quod eam tetigisset, sed sicut sororem servasset. Erat enim doctor in lege, et sciebat sibi esse illicitum eam tangere carnaliter ipso David vivente, sicut dictum fuit sup. 1. lib. 25 capitulo Rabbi Salomon dicit quod flebat dolens, eo quod exercitium magne perfectionis ab eo recedebat. Reputabat enim exercitium magne perfectionis talem dominam sic pulchram et nobilem servare sicut sororem absque copula carnali.
marg.|
.14.
Sermonem quoque
etc.
seniores
id est ut adhererent ipsi David sciens, quod alii vulgares istos de facili sequerentur.
marg.|
.15.
Locutus
id est ad illos de tribu Beniamin, istos enim oportebat specialius et efficacius inducere, eo quod in promotione David transferebatur regnum de tribu eorum.
marg.|
.16.
Et abiit ut loqueretur,
etc. Consequenter describitur confederatio Abner per seipsum, quia personaliter venit ad David. Et primo describitur huiusmodi confederatio amicabilis, secundo federis violatio detestabilis, ibi : Nuntiatum est itaque. tertio occisi tumulatio venerabilis. Dixit autem David. Circa primum sciendum quod ista confederatio fuit amicabilis. Tum ex parte Abner venientis, quia ante inclinaverunt corda filiorum Israel ad David ut patet ex predictis, tum ex parte David recipientis, qui eum amicabiliter, et honorifice receperat et hoc notatur, cum dicitur.
Numérotation du verset
2Rg. 3,ad litteram
marg.|
marg.| {531}
.1.
Et fecit David Abner.
Valde solenne in federis signum, similiter ex parte Abner recedentis. ad hoc enim a rege recessit, ut promissum impleret in effectu, quod notatur ibi :
marg.|
.2.
Surgam ut congregem,
etc. Similiter ex parte David eum dimittentis : quia ad ipsum honorandum conduxit eum per aliquod via spatium. ideo subditur :
marg.|
.3.
Cum ergo deduxisset,
etc. Cetera patent in littera.
marg.|
.4.
Nuntiatum est itaque.
Hic consequenter ostenditur federis violatio detestabilis. primo in ipsius Abner falsa diffamatione, cum subditur postea :
marg.|
.5.
Ignoras Abner,
etc. Quod erat falsum, ut patet ex precedentibus, quia venerat ad hoc, ut perficeret regnum eius. Secundo in subdola eius reductione, cum dicitur :
marg.|
.6.
Misit nuntios.
Ad reducendum eum quasi rex haberet cum eo loqui et sibi dicere aliqua que omisisset, quod tamen fuit fictum et absque scitu David, ut patet in littera.
marg.|
.7.
Et reduxit eum.
Sic autem vocabatur locus ille, eo quod cisterna ille erat in quadam via communi eundi versus Syriam, ut dicunt aliqui. In hebreo habetur : A cisterna sapientie. quia ibi erat quedam sapientia notabilis et gratiosa. Tertio ostenditur detestabilis ex dolosa occisione, cum dicitur :
marg.|
.8.
Adduxit eum.
Fingendo quod vellet ei loqui secrete ex parte David, {532}ideo subditur :
marg.|
.9.
Ut loqueretur.
quod patet ex effectu, cum subditur :
marg.|
.10.
Et percussit illum.
Quia in nullo sibi precavebat credens esse in tuto, eo quod iam erat cum rege David confederatus : et per consequens cum omnibus aliis de domo regis. quarto ostenditur detestabilis ex parte cause cum dicitur :
marg.|
.11. In
ultionem.
Que causa erat nulla, eo quod Abner interfecerat eum in bello se defendendo, nec potens aliter manum eius evadere, ut patet ex supra dictis. Aliqui vero dicunt, quod non solum interfecit eum pro ista causa, sed motus invidia : quia timebat ne David faceret Abner principem militie, sicut fuerat cum Saule, et hoc est satis verisimile : quia ex simili inter fecit Amasan, ut habetur infra 20 capitulo et hoc fuit pessimum. propter quod David detestans istud factum, dixit.
marg.|
.12.
Mundus ego sum.
Volebat enim sciri ab omnibus, quod talis proditio non erat facta per eum : tum quia horrebat tale homicidium, tum quia si populus habuisset eum suspectum de hoc facto, merito abhorruisset eius dominium : propter quod imprecabatur facientibus multiplex malum. di.
marg.|
.13.
Veniat super caput Ioab.
scilicet vindicta a Deo pro sanguine Abner effuso. Et imprecatur quinque mala, videlicet fluxum seminis, lepram, et debilitatem, ibi :
marg.|
.14.
Tenens fusum.
Hebrei dicunt appodiamentum et gladium, et famem.
Numérotation du verset
2Rg. 3,ad litteram
marg.|
marg.| {533}
.1.
Dixit autem David.
Hic consequenter describitur ipsius Abner venerabilis tumulatio ex luctu David, et totius populi, et ieiunio, et planctu lugubri, et hoc est quod dicitur : Dixit autem. In hoc ostendens quod male fecerat.
marg.|
.2.
Et ad omnem populum.
Ut solennius fieret negotium.
marg.|
.3.
Scindite vestimenta.
Hec enim fiebant apud Iudeos in signum magne tristitie. Cetera patent usque ibi :
marg.|
.4.
Nequaquam.
Ubi ponitur planctus David in speciali. Nequaquam ut solent id est timidi, et effeminati, qui videntes contra se gladium permittunt se capi, et ligari absque defensione. ideo subditur : Manus tue.
marg.|
.5.
Sed sicut solent cadere.
viri fortes et animosi.
marg.|
.6.
Coram filiis iniquitatis.
quia sub simulatione amicitie, et pacis interficiunt eos dolose, quos non auderent invadere manifeste.
marg.|
.7.
Corruisti.
Tu Abner virorum fortissime.
marg.|
.8.
Congeminansque.
Sicut enim in cantilenis letitie verba precinentis repetuntur ab aliis in chorea existentibus, sic in carmine lugubri Abner, verba David ipsum lugendo repetebantur a populo.
marg.|
.9.
Cumque venisset universa.
post sepulturam ipsius Abner.
prol.|
{534}
marg.|
.10.
Iuravit David.
Ad maiorem declarationem sue innocentie circa mortem Abner.
marg.|
.11.
Hec faciat mihi Deus.
tantum malum sicut Abner et plus.
marg.|
.12.
Si ante occasum solis,
etc. Et patet littera usque ibi :
marg.|
.13.
Ego autem. In
hebreo habetur : Tener et loquitur metaphorice. quia sicut ramusculus tener de novo plantatus, vel insertus, indiget fomento, et nutritione. aliter cito desiccaretur, sic David pro tunc multum indigebat auxilio Abner, ut in regno suo statueretur, et firmaretur. ideo subditur :
marg.|
.14.
Porro viri isti.
Ioab et Abisai cum adherentibus sibi.
marg.|
.15.
Duri sunt.
Quia dictum auxilium mihi necessarium subtraxerunt. Sed queritur hic quare David eos non punivit morte, sicut punivit morte eos, qui occiderunt Isboseth, ut habetur sequen. cap. Dicendum quod David erat in principio regni sui, et sola tribu Iuda tunc erat cum eo, quia alie tribus adhuc non erant sibi confederate. In tribu vero Iuda inter milites Ioab et Abisai erant principales, et trahebant post se totam militiam, propter quod David eos punire non potuit tunc, propter quod eorum punitionem Deo recommendavit, dicens :
marg.|
.16.
Retribuat dominus. In
fine etiam vite sue punitionem huius facti imposuit filio suo Salomoni, ut habetur infra 3. lib. 2. capitulo.
Numérotation du verset
2Rg. 3,moraliter
marg.|
marg.| {527}
.1.
Facta est ergo.
Sequitur : David
proficiens
. Per David qui interpretatur manu fortis. bonus princeps vel prelatus significatur, quia mittit manum suam ad fortia. Per Saul autem, qui interpretatur abutens malus princeps vel prelatus, quoniam abutitur potestate sibi data. Per hoc ergo quod dicitur : David
proficiens significatur processus boni prelati vel principis in se, et in suis subditis de bono in melius, secundum illud Ps. 83.b. Ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deo rum in Sion. Per hoc autem quod dicitur.
marg.|
†
Domus autem.
significatur defectus mali prelati vel principis {528}in se, et in suis subditis, quantum ad bonum virtutis.
marg.|
.10.
Dixit Isboseth ad Abner : Quare ingressus.
Sicut dictum est supra Abner conatus fuit constituere regem Isboseth, et male : quia David in regno ius habebat ex divina electione. Per hoc igitur quod inter ipsos orta fuit discordia, significatur quod inter promoventem indignum et ipsum promotum Dei iudicio frequenter oritur dissensio, ex qua sequitur utriusque ruina, et sic fuit in proposito. Nam occasione huius discordie Abner ivit ad David in Hebron, et ibidem fuit interfectus, et ipso mortuo Isboseth fuit mente prosternatus, ex quo Rechab et Banaa acceperunt audaciam intrandi domum Isboseth, et interficiendi eum, ut habetur cap. sequen.
prol.|
{529}
Numérotation du verset
2Rg. 3,moraliter
marg.|
.6.
Misit ergo Abner nuntios ad David.
ad contrahendum cum eo amicitiam. et quia David Christi figura fuit : ideo Abner in hoc gerit typum peccatoris penitentis et Christo reconciliari querentis. Per nuntios autem eius intelliguntur viri boni et religiosi per quorum orationes penitens sperat, et querit Christo reconciliari exemplo Centurionis, Luc. 7.a. qui misit Iudeos ad Christum, ut per eos servi sui sanationem impetraret.
marg.|
marg. |{530}
.9.
Non videbis.
Que interpretatur aqua ex omnibus, et ideo signat lachrymas vere penitentie, que de peccatis omnibus debet esse. Per hoc autem quod David Abner ad se venientem et Michol adducentem gratiose recepit, et magnum convivium ei fecit significatur quod Christus vere penitentem recipit gratiose, et eum reficit Eucharistie sacramento, in cuius figura dicitur de Christo, Luc. 15.a. Hic peccatores recipit et manducat cum illis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_3)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_3)
Notes :