Capitulum 11
Numérotation du verset
Iob. 11,1
1 Respondens autem Sophar Naamathites dixit :
1
Hic incip. cap. 11
Numérotation du verset
Iob. 11,2
Numquid qui multa loquitur non et audiet,
aut vir verbosus iustificabitur ?
Numérotation du verset
Iob. 11,3
Tibi soli tacebunt homines, et cum ceteris2 irriseris a nullo confutaberis.
2 ceteris] ceteros
Weber
Numérotation du verset
Iob. 11,4
Dixisti enim : Purus est sermo meus et mundus in conspectu tuo sum3.
3 in conspectu tuo-sum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Iob. 11,5
Atque utinam Deus loqueretur tecum,
et aperiret labia sua tibi,
Numérotation du verset
Iob. 11,6
ut ostenderet tibi secreta sapientie
et quod multiplex esset lex eius,
et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo4 quam meretur iniquitas tua.
4 ab eo] a Deo
Weber
Numérotation du verset
Iob. 11,7
Forsitan
vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem reperies,
Numérotation du verset
Iob. 11,8
excelsior celo est et quid facies ?
Profundior inferno et unde cognosces ?
Numérotation du verset
Iob. 11,9
Longior terre mensura eius et latior mari.
Numérotation du verset
Iob. 11,10
Si subverterit
omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei, vel quis ei dicere potest cur ita facis ?5
5 vel quis…ita facis]
om. Weber
Numérotation du verset
Iob. 11,11
Ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat ?
Numérotation du verset
Iob. 11,12
Vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri
se liberum natum putat.
Numérotation du verset
Iob. 11,13
Tu autem firmasti cor tuum
et expandisti
ad eum manus tuas,
Numérotation du verset
Iob. 11,14
si iniquitatem quod est in manu tua
abstuleris a te,
et non manserit in tabernaculo tuo
iniustitia,
Numérotation du verset
Iob. 11,15
tunc6 levare poteris faciem tuam
6 tunc] tum
Weber
absque macula
et eris stabilis et non timebis.
Numérotation du verset
Iob. 11,16
Miserie
quoque oblivisceris
et quasi aquarum que preterierunt7 non8 recordaberis,
7 preterierunt] preterierint
Weber
|
8 non] om.
Weber
|
Numérotation du verset
Iob. 11,17
et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam.
Et cum te consumptum putaveris
orieris ut Lucifer
Numérotation du verset
Iob. 11,18
et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormiens9,
9 dormiens] dormies
Weber
Numérotation du verset
Iob. 11,19
requiesces
et non erit qui te exterreat
et deprecabuntur faciem tuam plurimi
Numérotation du verset
Iob. 11,20
oculi
autem impiorum deficient
et effugium peribit ab eis
et spes eorum abominatio anime
Capitulum 11
Numérotation du verset
Iob. 11,ad litteram
marg.|
{3.141} .1.
Respondens autem Sophar Naamathites.
Hic ponitur obiectio ipsius Sophar contra ipsum Iob, et secundo ponitur ipsius Iob responsio sequenti cap. Circa primum Sophar primo arguit Iob de stultiloquio, et secundo nititur eum ostendere iuste punitum, et citra condignum pro peccato suo, ibi : Atque utinam. Tertio admonet eum de remedio, ibi : Si iniquitatem. Circa primum dicitur.
marg.|
.2.
Numquid qui multa loquitur.
Reputabat enim Iob ex impetu passionis superflua, et irrationabilia loqui.
marg.|
.3.
Non et audiet.
quasi dicat tu es ita loquax, quod semper vis loqui, et nihil audire. Et causam huius loquacitatis subiungit.
marg.|
.4.
Aut vir verbosus iustificabitur.
quasi dicat per loquacitatem vis falso pretendere iustitiam tuam, sicut in disputationibus, litigiosi, et loquaces volunt obtinere clamoribus.
marg.|
.5.
Tibi soli tacebunt homines.
quasi dicat non est rationabile, cum non sis tante auctoritatis, nec sapientie.
marg.|
.6.
Et cum ceteros irriseris.
Quia supra dixerat : Quare detraxistis sermonibus veritatis, etc.
marg.|
.7.
A nullo confutaberis.
Quasi dicat immo ego ostendam stultitiam tuam.
marg.|
.8.
Dixisti enim purus est sermo.
Hoc accepit ex hoc quod supra 6.c. dixerat Iob : Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, etc.
marg.|
.9.
Atque utinam.
Hic arguit Iob propter peccata sua punitum, et per consequens coram Deo immundum. Ad cuius intellectum sciendum, {3.142} quod peccatum est transgressio legis divine, et celestium inobedientia mandatorum, ut dicit Augus. Lex autem divina differt a lege humana, quia lex humana est tantum universalis : applicatio autem in factis particularibus committitur iudicibus in his que sunt inter hominem, et proximum, et aliis hominibus in his que sunt ad seipsum ; et hoc est, quia legislator non potuit considerare omnes particulares casus, et circunstantias : Deus autem certitudinaliter considerat omnia opera humana etiam quantum ad minima : et ideo lex eius, prout est in mente ipsius, se extendit ad omnia, etiam particularia, et inde est quod in legibus humanis aliquis aliquando peccat in causa particulari, et tamen non facit contra legem humanam ; universalia enim non se extendunt ad illud particulare ; sed peccans qualitercumque, facit contra legem divinam, prout accipitur modo predicto ; verumtamen quia homo non habet cognitionem huius legis in omnibus particularibus, frequenter contingit, quod facit contra legem divinam, et non advertit, et ex hoc concludit Sophar, quod nullus potest se secure iustificare, secundum quod dicit Apostolus 1. Corinth. 4.a. Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. In hac autem deductione sic procedit Sophar, quia primo ostendit profunditatem divine sapientie, et multiplicitatem sue legis ad omnia se extendentis ; propter quod est ab homine incomprehensibilis. Secundo ostendit, quod Deus facta hominum usque ad minima considerat, et sic iuste condemnat, quamvis homini condemnato non videatur. Secundum prosequitur, ibi ; Ipse enim. Circa primum dicit Sophar ; Atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, secreta sua revelando.
marg.|
.10.
Et quod multiplex.
Ad omnia quantumcumque minima se extendendo.
Numérotation du verset
Iob. 11,ad litteram
marg.|
{3.143} .1.
Et intelligeres.
Per istam revelationem.
marg.|
.2.
Quod multo minora.
Id est minus puniaris debito.
marg.|
.3.
Forsitan vestigia Dei comprehendes.
Hoc dicit negative ; vestigia autem Dei sunt creature ex quarum conditionibus investigantur conditiones creatoris ; et iste creature non possunt ad plenum comprehendi ab homine secundum illud Eccles. 1.b. Cuncte res difficiles, nec potest eas homo explicare sermone, sicut patet de modico folio arboris de quo non possunt ad plenum investigari omnes proprietates, ut quare sit tante quantitatis, vel talis figure, aut virtutis, et dato quod possent totaliter comprehendi ab homine, tamen per hoc non cognosceretur creator perfecte, quia nullus effectus Dei, nec etiam omnes simul adequant virtutem Dei infinitam, et ideo subdit.
marg.|
.4.
Et usque ad perfectum omnipotentem reperies ?
quasi dicat hoc manifeste est impossibile.
marg.|
.5.
Excelsior celo est,
etc. Non est per ista intelligendum, quod aliqua dimensio quantitativa sit in Deo ; sed quia virtus eius incomparabiliter {3.144} excedit ista que inter corporalia videntur maxima, significans per hoc quod non possit attingere ad sapientiam, et virtutem Dei cognoscendam, nisi valde modicum, et a longe, similiter nec eius potentiam. Ideo subdit.
marg.|
.6.
Si subverterit omnia.
In nihilum redigendo, sicut de nihilo fecit.
marg.|
.7.
Vel in unum coarctaverit.
Redigens ad unam confusionem, sicut ab aliquibus dicitur quod omnia corporalia a principio fuerunt creata sub una forma corporeitatis indeterminata ad aliquam speciem determinatam.
marg.|
.8.
Quis contradicet ei ?
quasi dicat nullus.
marg.|
.9. Vel quis ei dicere potest cur ita facis ? Corrigendo facta eius.
marg.|
.10.
Ipse enim novit.
Hic consequenter ostendit quod Deus usque ad minima cognoscit hominum peccata, etiam eis incognita ; et sic iuste punit ; et hoc est quod dicit ; Ipse enim novit hominum vanitatem. Per quam avertuntur a stabilitate virtutis.
marg.|
.11.
Et videns iniquitatem.
Nonne considerat puniendo, quasi diceret sic. Dicitur enim iudex non considerare malefacta, quando non punit, et advertere, seu considerare quando punit.
Numérotation du verset
Iob. 11,ad litteram
marg.|
{3.145} .1.
Vir vanus.
Qui declinat a subtilitate virtutis.
marg.|
.2.
In superbiam.
Quia licet primo peccet per ignorantiam seu passionem, tamen ex consuetudine peccandi pervenit ad hoc quod peccat per certam scientiam, et malitiam, que est manifesta superbia contra Deum. .3.
Et tanquam.
A iugo et onere legis divine. Onager enim est asinus sylvestris qui nascitur in campo, et sic non nascitur operibus, alias oneribus portandis. Ille autem qui nascitur in domo patris familias ad hoc nascitur, ut eius operibus applicetur. Et quod dixerat ad Iob applicat dicens :
marg.|
.4.
Tu autem.
In malitia perseverando, et eam defendendo.
marg.|
.5.
Et expandisti.
quasi dicat hoc est frustra, quia efficaciam orationis impedit malitia tua.
marg.|
.6.
Si iniquitatem.
Hic consequenter admonet Iob de remedio, secundo respondet cuidam eius dicto, ibi : Et habebis. Remedium ostendit dicens : Si iniquitatem. te perfecte et veraciter corrigendo.
marg.|
.7.
Et non manserit.
Id est in familia tua quam debes regere.
marg.|
{3.146} .8.
Iniustitia.
Que tibi esset imputanda pro defectu eius regiminis.
marg.|
.9.
Tunc levare.
Ipsum deprecando.
marg.|
.10.
Absque macula.
Idest, amoto impedimento efficacia orationis tue.
marg.|
.11.
Et eris stabilis.
In prosperitate presentis vite, Deo hoc faciente.
marg.|
.12.
Et non timebis.
A supervenientibus malis.
marg.|
.13.
Miserie quoque.
In qua nunc es.
marg.|
.14.
Oblivisceris.
Propter abundantiam prosperitatis supervenientis. Per talem modum loquitur salvator, Ioam. 16.a. Mulier cum parit, tristitiam habet : cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium.
marg.|
.15.
Et quasi meridianus.
Hoc dicit contra illud quod Iob supra dixerat, quasi nihil reputas prosperitatem temporalem sibi de cetero affuturam, eo quod esset senex et prope mortem, quasi diceret, licet fuerit in vesper a senectutis, tamen tanta posteritas adveniet tibi, quod reputabis te esse in meridie, idest in potissimo statu vite tue, ideo sequitur :
marg.|
.16.
Et cum te consumptum putaveris.
Per afflictionem et senectutem.
Numérotation du verset
Iob. 11,ad litteram
marg.|
{3.147} .1.
Orieris ut Lucifer.
Per prosperitatis abundantiam. quasi dicat quod tibi de prosperitate subtrahetur ex brevitate temporis, supplebitur ex intentione et super abundantia prosperitatis.
marg.|
.2.
Et habebis fiduciam.
Hic respondet dicto Iob quo supra dixerat nullum bonum sibi remanere post mortem secundum amicorum suorum errorem, ostendens quod imo, scilicet memoria bona remaneat inter homines et veneratio : et hoc est quod dicit. Et habebis fiduciam. de futuro bono post mortem.
marg.|
.3.
Proposita tibi spe.
Et certa expectatione illius boni : quid sit illud bonum, subdit :
marg.|
.4.
Et defossus.
Idest sepultus et tumulatus.
marg.|
.5.
Securus dormies.
Quia nullus murmurabit aut detrahet de tua vita preterita. .6.
Requiesces et non erit.
Quia nullus audebit sepulturam tuam frangere seu vituperare, vel imaginem te representantem, sicut fiebat antiquitus valentibus personis : ut post mortem {3.148} venerarentur in imaginibus suis, et propter talem gloriam post mortem habendam, multi Gentiles exposuerunt se pro republica morti et periculis ideo, subditur :
marg.|
.7.
Et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
Te in sepultura vel imagine tua venerando, consequenter ostendit contrarium evenire malis hominibus in sua malitia permanentibus dicens :
marg.|
.8.
Oculi autem impiorum.
Quia non obtinebunt bonum, quod assequi intendebant.
marg.|
.9.
Et effugium peribit.
Quia non poterunt liberari de malo eis superveniente.
marg.|
.10.
Et spes illorum abominatio anime.
Quia post mortem non habebunt honorem quem sperabant : sed omnes abominabuntur vitam eorum preteritam, sepulturam, et memoriam. Quod autem aliquando vocavi disputantes contra Iob eius amicos, aliquando adversarios, nulla est repugnantia, quia sicut dictum fuit supra 2.c. Venerunt ad ipsum amici, ad eum consolandum : sed per procurationem Sathan conversi sunt ut inimici, ad increpandum.
Numérotation du verset
Iob. 11,moraliter
marg.|
{3.141} .1.
Respondens autem Sophar.
Iste contra Iob arguit notans eum de superflua loquacitate, falso tamen. Et ideo licet verba Sophar contra Iob non valeant, sunt tamen efficacia contra loquacem, et vanum doctorem, seu predicatorem ; et sic presens capitulum exponetur.
marg.|
.2.
Numquid qui multa loquitur non et audiet.
quasi dicat predicator vanus semper vult loqui de aliorum defectibus : et si modicum tangatur, statim ad impatientiam provocatur.
marg.|
.4.
Aut vir verbosus iustificabitur.
quasi dicat non, quia in multiloquio non deerit peccatum.
marg.|
.5.
Tibi soli tacebunt homines.
Hoc enim vanus predicator querit ; sed sic non erit, ideo subditur.
marg.|
.6.
Et cum ceteros irriseris.
Eos acriter, et publice pungendo.
marg.|
.7.
A nullo confutaberis.
quasi dicat immo scilicet a Deo, et predicatoribus {3.142} veris, sicut Simon Magus a Beato Petro fuit confutatus.
marg.|
.8.
Dixisti enim : Purus est sermo meus.
Vanus enim predicator de bona doctrina se iactat, atque vita, cum tamen in utraque multa sint arguenda, ideo sequitur.
marg.|
.9.
Atque utinam Deus loqueretur tecum.
Ostendendo tibi tue vite, et doctrine defectum.
marg.|
.10.
Et quod multiplex sit lex eius.
Id est difficilis ad intelligendum, quod vani predicatores non reputant, intantum quod sine studio sacre scripture presumptuose se ingerunt ad predicandum. Hieronymus in epistola ad Paulinum. Taceo de mei similibus, qui si forte ad scripturas sanctas post seculares litteras venerint, et sermone composito aures populi mulserint, quicquid dixerint hoc legem Dei putant : nec scire dignantur quid prophete, quid Apostoli senserint ; sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia, quasi grande sit, et non vitiosissimum dicendi genus depravare sententias, et ad suam voluntatem sacram scripturam trahere {3.143} repugnantem. Et quoniam tales presumptuosi, a suis superioribus aliquando puniuntur graviter, sed ipsi portant impatienter, ideo sequitur.
Numérotation du verset
Iob. 11,moraliter
marg.|
.1. Et intelligeres quod multo minora exigaris. Id est minus debite puniaris.
marg.|
.3.
Forsitan vestigia Dei comprehendes.
Hoc dicitur contra illos qui secularibus litteris instructi, per hoc volunt de secretis divinis loqui, cum tamen minime creature non possint rationes comprehendere. Quod si facerent, per hoc tamen Deum non comprehenderent : nam omnes suos effectus excedit in {3.144} infinitum : propter quod subditur.
marg.|
.5. Excelsior celo est, et quid facies ? etc. Si omnia subverterit. In nihilum redigendo.
marg.|
.7.
Vel in unum coarctaverit.
Ad informem materiam reducendo.
marg.|
.8.
Quis contradicet ei ?
Quasi diceret : hec omnia potest, quam vis non intellexerint philosophi.
marg.|
.10.
Ipse enim novit hominum vanitatem.
Qui credunt mirabilia scire, et valere.
marg.|
.11.
Et videns iniquitatem nonne considerat.
scilicet ad puniendum, quasi dicat sic : quia dedecus culpe non remanet sine decore iustitie.
Numérotation du verset
Iob. 11,moraliter
marg.|
{3.145} .1.
Vir vanus.
Ut ramus arboris fructu vacuus sursum elevatur.
marg.|
.3.
Et tanquam pullum onagri.
Ad faciendum et dicendum quicquid cogitat. Et tali dicitur :
marg.|
.4.
Tu autem firmasti.
Contra Deum.
marg.|
.5.
Et expandisti ad eum manus.
Deprecando, quasi diceret, hoc est pro nihilo.
marg.|
.6.
Si iniquitatem que in manu tua est, abstuleris.
Veraciter penitendo, tunc levare poteris faciem tuam, ipsum fiducialiter deprecando {3.146} 1. Ioannis 3.d. Si eor nostrum non reprehendit nos, fiduciam habemus ad Deum, ut quicquid petierimus, accipiamus ab eo.
marg.|
.12.
Et non timebis.
Timore servili.
marg.|
.13.
Miserie quoque oblivisceris.
Idest culpe preterite non recordaberis ad ipsam reiterandam.
marg.|
.15.
Et quasi meridianum fulgor consurget.
Idest purgabit te a tenebra contracta per culpam.
marg.|
.16.
Et cum te consumptum.
Propter peccatorum gravitatem.
Numérotation du verset
Iob. 11,moraliter
marg.|
{3.147} .1.
Orieris ut Lucifer.
Per divine gratie consolationem.
marg.|
.4.
Et defossus securus.
Quia sepulto corpore spiritus erit in requie.
marg.|
.5.
Et non erit.
Quia tunc omnis tentatio cessat.
marg.|
.7.
Et deprecabuntur.
Quia sanctorum suffragia postulant vivi :
marg.|
{3.148} .8.
Oculi autem impiorum.
A spe beatitudinis.
marg.|
.9.
Et effugium peribit ab eis.
Quia fugere non poterunt de manu demonis.
marg.|
.10.
Et spes eorum abominatio anime.
Abominantur enim iusti, que mali sperant in vita presenti.
Numérotation du verset
Iob. 11,additio
marg.|
{3.147} In capitulo 13. ubi dicitur in postilla et multiplex sit lex eius, etc. Ubi translatio nostra habet : et quod multiplex sit lex eius. Hebraica littera habet : Et quod duplex sit lex eius. Que quidem littera non potest bene exponi, ex hoc quod lex divina ad omnia quantumcumque minima se extendit : nam propter hoc non diceretur lex duplex, unde ad veritatem littere Hebraice proprie exponendam, aliter videtur dicendum. Pro quo sciendum, quod lex divina apud Iob et socios eius non est accipienda pro lege Mosaica, que apud eos non erat divulgata, nec etiam pro lege evangelica, que nondum erat, sed apud eos potest lex divina dupliciter accipi. Uno modo pro lege eterna que secundum Augustinum in libro de libero arbitrio est summa ratio, cui semper obtemperandum est cuius quidem eterne legis notio secundum eundem Augustinum ibidem nobis impressa est. Nam licet secundum sanctum Thomam 1.2.q.93. artic. 3. respondendo ad questionem, nullus legem eternam cognoscat secundum quod in seipsa est, nisi solum beati, qui ipsam Dei essentiam vident, omnis tamen creatura rationabilis ipsam cognoscit secundum aliquam irradiationem et participationem legis eterne, que est veritas incommutabilis. Imprimitur etiam rationali creature lex eterna inquantum inest ei naturalis inclinatio ad id quod est consonum legi eterne. Unde 2. Ethicorum Sumus inclinati ad habendum virtutes, que quidem impressio in malis est corrupta, inquantum in ipsis naturalis cognitio boni per passiones et vitia obtenebratur, similiter et inclinatio eorum naturalis ad virtutem depravatur per habitum vitiosum. Secundo modo accipitur lex divina pro lege naturali que secundum Augustinum 2. confes. scripta est in cordibus hominum, et sic quod eam nulla delet iniquitas. Quod intelligitur quantum ad principia prima et communia legis naturalis, unde de istis duabus legibus proprie potest intelligi istud verbum, scilicet quod duplex sit lex eius, quarum legum prima scilicet eterna est altissima, {3.148} et abscondita a nobis, ideo de ipsa dicit Sophar : ut ostenderet tibi secreta sapientie, et sequitur quod duplex sit lex eius, quasi dicat non solum lex naturalis que communiter est hominibus nota quo ad prima principia eius, est lex Dei, sed etiam lex eterna, que est secreta sapientie Dei, secundum quam ex convenientissimis rationibus nobis ignotis, punit et premiat, et ideo secundum illam legem tibi ignotam si tibi revelaretur, intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua. Consequenter ostendit quod iudicia Dei secundum huiusmodi legis eterne considerationem sunt nobis incomprehensibilia, unde subdit : Forsitan vestigia Dei comprehendes. Consequenter dicit quod huiusmodi sapientia Dei abscondita, que est lex Dei eterna, est altissima, et profundissima, et longissima, et latissima. De primo dicit : Excelsior est celo. de secundo : Profundior inferno. de tertio : Longior terre. de quarto : Latior mari. que omnia ponit ad designandum ipsius legis eterne incomprehensibilitatem. Ex quibus concludit, quod quicquid Deus agat secundum huiusmodi legem eternam, sicut nec potest impediri, de quo dicit : Si subverteret omnia, etc. quis contradicet ei, sic nec reprehendi de quo dicit : Quis ei dicere potest, cur ita facis ? Quod ad gubernationem hominis applicat dicens : Ipse enim novit hominum vanitatem quasi dicat Si secundum iudicium sue legis eterne hominem subvertit, vel vehementer punit, quis ei dicere potest cur ita facis ? ipse enim novit hominum vanitatem.
Numérotation du verset
Iob. 11,replica
prol.|
REPLICA. In capitulo ubi translatio nostra habet de multiplici lege. Burgens. fortasse prout consuevit, fingit quod in Hebreo habetur duplex, ubi nos multiplex habemus quod dico ad hoc fictum, quia id quod applicat, modici ponderis est : etiam non oportuit eum facere tantam vim de uno termino, cum etiam Hebraica littera quam pretendit, cum translatione nostra coincidat. Cum enim secundum omnes unum et multa opponuntur, et binarius non est unitas, est igitur pluralitas : si igitur {3.149} dualitas est multitudo, duplex potest dici multiplex ; et sic est coincidentia. Sed ad rem de distinctione Burgensis quam ponit de lege eterna, et naturali, illa distinctio non videtur ad propositum littere ; nam littera prosequitur de eterna lege hominum incomprehensibili ; ut patet per totum processum capituli huius ; qualiter non est de lege nature, cuius principia sunt cordibus hominum indelebiliter inserta ; et secundum iudicium recte rationis ad particularia applicata, que non possunt dici incomprehensibilia secundum que etiam potest bene dici, cur ita {3.150} facis, etc. prout in littera. Sed non est sic de lege eterna que duplex est, immo multiplex quo ad effectus ; una tamen in se, sicut spiritus multiformis, tamen unus in se, dividens singulis, prout vult. Et videtur Burgensis intrare id pelagus in proposito volens cum Beato August. de doctrina Christiana lib. 1. quod illa lex eterna, quam Beatus Augustinus vocat lucem, sit intellectui creato ratio cognoscendi veritates incommutabiles ; in quo tamen Beatus Augustinus communiter non tenetur a modernis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_11)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Iob. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=25&chapitre=25_11)
Notes :