Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Ex. 19,1 

Mense tertio
egressionis Israel de terra Egypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Numérotation du verset Ex. 19,2 

Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai
castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Numérotation du verset Ex. 19,3 

Moyses autem ascendit ad Dominum1.
1 Dominum] Deum Weber
Vocavitque eum Dominus de monte et ait: Hec dices domui Iacob
et annuntiabis filiis Israel:
Numérotation du verset Ex. 19,4 

Vos ipsi vidistis que fecerim Egyptiis,
quomodo portaverim vos super alas
aquilarum
et assumpserim mihi.
Numérotation du verset Ex. 19,5 

Si ergo audieritis
vocem meam, et custodieritis
pactum meum,
eritis mihi in peculium de cunctis populis.
Mea est enim omnis terra
Numérotation du verset Ex. 19,6 

et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta.
Hec sunt verba que loqueris ad filios Israel.
Numérotation du verset Ex. 19,7 

Venit Moyses, et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
Numérotation du verset Ex. 19,8 

Responditque universus
populus simul: Cuncta que locutus est Dominus faciemus.
Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
Numérotation du verset Ex. 19,9 

ait ei Dominus: Iam nunc veniam ad te in caligine nubis
ut audiat me populus loquentem ad te
et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
Numérotation du verset Ex. 19,10 

Qui dixit ei: Vade ad populum, et sanctifica illos
hodie et cras,
laventque
vestimenta sua.
Numérotation du verset Ex. 19,11 

Et sint parati
in diem tertium:
die autem2 tertio descendet
2 autem] enim Weber
Dominus
coram omni plebe super montem Sinai.
Numérotation du verset Ex. 19,12 

Constituesque terminos populo
per circuitum et dices: Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius: omnis qui tetigerit
montem
morte
morietur.
Numérotation du verset Ex. 19,13 

Manus non tangent3 eum,
3 tangent] tanget Weber
sed lapidibus opprimetur
aut confodietur iaculis:
sive iumentum sit4
4 sit] fuerit Weber
sive homo
non vivet.
Cum clangere ceperit5 bucina,
5 clangere ceperit] inv. Weber
tunc ascendant in montem.
Numérotation du verset Ex. 19,14 

Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
Numérotation du verset Ex. 19,15 

ait ad eos: Estote parati in diem tertium,
et6 ne appropinquetis uxoribus vestris.
6 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 19,16 

Iamque7 advenerat dies tertius8,
7 iamque] iam Weber |
8 dies tertius] inv. Weber |
et mane inclaruerat et ecce ceperunt audiri tonitrua
ac micare fulgura,
et nubes densissima
operire montem clangorque bucine vehementius perstrepebat timuitque9
9 timuitque] timuit Weber
populus qui erat in castris.
Numérotation du verset Ex. 19,17 

Cumque eduxisset
eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum,
steterunt ad radices montis.
Numérotation du verset Ex. 19,18 

Totus autem mons Sinai fumabat
eo quod descendisset Dominus super eum in igne,
et ascenderet ex eo fumus10 quasi de fornace eratque mons omnis terribilis
10 ex eo - fumus] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 19,19 

et sonitus bucine paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur. Moyses loquebatur,
et Dominus respondebat ei.
Numérotation du verset Ex. 19,20 

Descenditque Dominus
super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen
in cacumen eius. Quo cum ascendisset
Numérotation du verset Ex. 19,21 

dixit ad eum: Descende
et contestare populum ne forte velit11
11 velit] velint Weber
transcendere terminos ad videndum Dominum,
et pereat ex eis
plurima multitudo.
Numérotation du verset Ex. 19,22 

Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur
ne percutiat eos.
Numérotation du verset Ex. 19,23 

Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere
in montem Sinai: tu enim testificatus es et iussisti dicens: Pone terminos
circa montem et sanctifica illum.
Numérotation du verset Ex. 19,24 

Cui ait Dominus: Vade, descende, ascendesque tu et Aaron
tecum. Sacerdotes autem et populus nec12 transeant terminos
12 nec] ne Weber
nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos.
Numérotation du verset Ex. 19,25 

Descendit Moyses ad populum et omnia narravit eis.

Capitulum 19

Numérotation du verset Ex. 19,1 
marg.| Mense tertio egressionis Israel de terra Egypti]
marg.| {k} In die hac] id est prima die Iunii, scilicet 47. die postquam egressi sunt de Egypto. Ita dicit <Glossa> interlinearis {1. 86vb} Quod probat HIERONYMUS sic. Filii Israel fecerunt Phase in Egypto supra 12.c. decimo quarto die Aprilis. Restabant igitur ab illa die, sexdecim dies eiusdem mensis, et triginta secundi, scilicet Maii. In Scriptura enim, ut dicit AUGUSTINUS, pro mense ponuntur triginta dies. Sexdecim autem, et triginta, faciunt quadraginta sex, ergo prima dies tertii mensis, id est Iunii, fuit quadragesima septima. In sequenti die ascendit Moyses in montem, et locutus est ei Dominus quedam, que descendens nuntiavit populo : Qui respondit. Cuncta, que locutus est Dominus, faciemus. Et statim Moyses eadem die reversus est in montem, et dictum est a Domino, ut iret ad populum, et preciperet ei, ut ipsa die, et crastina die sanctificarent se, id est abstinerent ab uxoribus, et lavarent vestimenta sua, et parati essent in diem tertium, ab adventu, scilicet qui est quinquagesimus a Phase. Et ita secundum Hieronymum quarta die Iunii data est lex. Secundum AUGUSTINUM autem, tertia die Iunii data est lex, et tamen quinquagesima die a Phase. Sed AUGUSTINUS computat ipsam diem Phase. HIERONYMUS vero non computat. Sed contra hanc <Glossa> interlinearis videtur haberi super illum locum Os. 3.a. Fodi eam mihi quadraginta quinque argenteis, ibi dicit GLOSSA, quadragesimo quinto die egressionis de Egypto, pervenerunt filii Israel ad montem Sinai. Dupliciter solvitur hoc. Quidam dicunt, quod quadragesimo quinto die venerunt ad montem Sinai, id est prope montem, et quadragesimo septimo die pervenerunt ad montem. Alii dicunt, quod illa GLOSSA subticet primam, et ultimam diem, et sic non sunt nisi quadraginta quinque dies, scilicet quindecim primi mensis, et triginta secundi.
marg.| {k} Mense tertio] id est Iunio. Primus enim secundum Hebreos est Aprilis, secundus Maius, tertius Iunius.
marg.| {l} Ascendit in montem ad Deum] secunda die sui adventus, scilicet secunda die Iunii, ut dicit Magister in Historiis a, qui sequitur hic, HIERONYMUS Tamen CANTOR PARISIENSIS qui sequitur AUGUSTINUS hic, dicit quod prima die ascendit. Nam secundum AUGUSTINUM prima die Iunii fuit quadragesimus septimus a Phase, quia ipse computat in hoc numero ipsum Phase.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {m} Super alas aquilarum] id est velocissime eduxi vos de Egypto, et sine impedimento, sicut aquila sine impedimento volat. Vel   [super alas aquilarum] id est sub protectione Moysi, et {1. 87ra} Aaron, qui Aquilis comparantur propter acumen intelligentie, et altitudinem vite.
marg.| a In regnum Sacerdotale] 1Ptr. 2.b. Genus electum, regale, etc. Et Apc. 1.b. Qui lavit nos in sanguine suo, etc.
marg.| {b} Venit moyses, et convocatis] eadem die, qua ascenderat.
marg.| {c} Responditque universus] etc. Litteralis GLOSSA. Notandum quod lex non incautis, vel nescientibus ingeritur, sed expositis premiis, que debentur, servantibus, datur, etc.
marg.| {d} Cumque retulisset] eadem die.
marg.| {e} Iam nunc veniam] id est me esse presentem ostendam in nube caliginosa.
marg.| {f} Credat tibi in perpetuum] id est quamdiu vixerit. Vel credant tibi in perpetuum, credant verbis Dei tibi dictis esse obtemperandum in perpetuum.
marg.| {g} Vestimenta] id est opera Ecclesie. Eccles. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida.
marg.| {h} Descendet Dominus] ut sciant legem a Deo dari. <Glossa> interlinearis die tertio, mensis tertii, scilicet Augusti, vel tertio ab adventu ad montem.
marg.| {i} Constitues terminos] Prv. 22.d. Ne transgrediaris terminos antiquos, etc. Dt. 19.d. Ne transferas terminos proximi tui, quos fixit.
marg.| {k} Qui tetigerit montem] Prv. 25.d. Perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Ibidem 30.d. Qui nimis emungit, elicit sanguinem.
marg.| {l} Lapidibus opprimetur] <Glossa> interlinearis duris increpationibus Ecclesie.
marg.| {m} Confodietur] verbis sapientum, dicit Inter. Eccl. 12.d. Verba sapientum quasi stimuli.
marg.| {n} Cum clangeret] GLOSSA Rabani : Prius prohibet populum in montem ascendere, mortemque minatur : Nunc iubet, ut clangente buccina ascendant in montem, humanam, scilicet compescens audaciam, et ad obediendum invitans.
marg.| {o} In diem tertium, et ne appropinquetis] etc. ab adventu, secundum Hieronymum, secundum AUGUSTINUM, tertium mensis.
marg.| {p} Micare fulgura, et nubes densissima] etc. Apc. 4.b. De throno procedunt fulgura, et voces, et tonitrua. In fulguribus, claritas miraculorum, vel operum bonorum. Mt. 5. Sic luceant opera vestra, etc. In vocibus, blanditie promissionum. In tonitruis, terrores comminationum. {1. 87rb} In sonitu buccine, instantie exhortationum.
marg.| {q} In occursum Dei de loco castrorum] Occurrit Dominus occurrentibus sibi. Per liberum enim arbitrium ad Deum movemur, sed non promovemur. <Glossa> interlinearis nisi divina misericordia preveniat, et sequatur.
marg.| {r} Fumabat] <Glossa> interlinearis quia lex obscura est infidelibus.
marg.| {s} Paulatim crescebat] Sicut post unam campanam Ecclesie pulsatur alia maior, et post alia maior, deinde classicum, et hoc in signum predicationis, primo predicavit Ioannes, postea Christus, postea Apostoli, deinde primitivi Doctores Ecclesie.
marg.| {t} Moyses loquebatur] <Glossa> interlinearis interrogando.
marg.| {u} Et Dominus respondebat ei] <Glossa> interlinearis docendo.
marg.| {x} Ad videndum Dominum] <Glossa> interlinearis Magna discretione opus est, ne velit quis divinam naturam rimari ultra quam potest.
marg.| {y} Sanctificentur] mente, et corpore.
marg.| {z} Non poterit vulgus ascendere] debilitate intelligentie.
marg.| a Ne forte interficiat illos] sicut Ozam. 2Rg.. 6.b. Et Nadab, et Abiu, Levitic. 10.a. De hac sanctificatione habes Is. 52.d. Recedite, recedite, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_19)

Notes :