Capitulum 33
Numérotation du verset
Ex. 33,1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens1: Vade, ascende de loco isto tu et populus tuus
1 dicens]
om. Weber
quem eduxisti
de terra Egypti
in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob,
dicens: semini tuo dabo eam
Numérotation du verset
Ex. 33,2
et mittam precursorem tui angelum,
ut eiciam Chananeum et Amorreum et Etheum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
Numérotation du verset
Ex. 33,3
et intres in terram fluentem lacte et melle.
non enim ascendam tecum,
quia populus dure cervicis est ne forte disperdam te
in via
Numérotation du verset
Ex. 33,4
audiens populus sermonem hunc pessimum
luxit et nullus ex more indutus est cultu suo.
Numérotation du verset
Ex. 33,5
dixitque Dominus
ad Moysen: Loquere filiis Israel: populus dure cervicis
es, semel ascendam in medio tui, et delebo te.
Iam nunc depone ornatum tuum,
ut sciam quid faciam tibi.
Numérotation du verset
Ex. 33,6
deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb
Numérotation du verset
Ex. 33,7
Moyses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum federis et omnis populus qui habebat questionem aliquam2 egrediebatur ad tabernaculum federis extra castra
2 questionem aliquam]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,8
cumque egrederetur Moyses
ad tabernaculum,
surgebat
universa plebs, et stabat unusquisque in ostio
papilionis
sui, aspiciebantque
tergum Moysi donec ingrederetur tentorium.
Numérotation du verset
Ex. 33,9
ingresso autem illo tabernaculum federis, descendebat columna nubis
et stabat ad ostium
loquebaturque Dominus3 cum Moyse4
3 Dominus]
om. Weber
|
4 Moyse] Moysi
Weber
|
Numérotation du verset
Ex. 33,10
cernentibus universis quod columna nubis staret ante ostium tabernaculi, stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
Numérotation du verset
Ex. 33,11
loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem
sicut loqui solet homo ad amicum suum
cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat
de tabernaculo.
Numérotation du verset
Ex. 33,12
Dixit autem Moyses ad Dominum: Precipis ut educam populum istum, et non indicas mihi quem missurus sis5 mecum presertim cum dixeris: Novi
5 sis] es
Weber
te ex nomine et invenisti gratiam coram me
Numérotation du verset
Ex. 33,13
si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem6 tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos
6 faciem] viam
Weber
respice populum tuum gentem hanc
Numérotation du verset
Ex. 33,14
dixitque Dominus: Facies mea precedet te, et requiem
tibi dabo7.
7 tibi dabo]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,15
et ait Moyses: si non tu ipse precedas8 ne educas nos de loco isto
8 precedas] precedes
Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,16
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
Numérotation du verset
Ex. 33,17
dixit autem Dominus ad Moysen: et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te ipsum novi ex nomine.
Numérotation du verset
Ex. 33,18
qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
Numérotation du verset
Ex. 33,19
Respondit: Ego ostendam omne bonum
tibi,
et vocabo9
9 vocabo] + in
Weber
nomine Domini
coram te,
et miserebor cui voluero,
et clemens ero in quem mihi placuerit.
Numérotation du verset
Ex. 33,20
Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam
non enim videbit me
homo
et vivet.
Numérotation du verset
Ex. 33,21
Et iterum: Ecce, inquit, locus
est10 apud me,
10 locus est]
inv. Weber
et11 stabis
11 et] om. Weber
super petram.
Numérotation du verset
Ex. 33,22
cumque transibit
gloria mea, ponam te in foramine petre,
et protegam
manu12
12 manu] dextera
Weber
mea donec transeam.
Numérotation du verset
Ex. 33,23
Auferamque13
13 auferamque] tollamque
Weber
manum meam, et videbis posteriora mea
faciem autem meam
videre
non poteris.
Capitulum 33
Numérotation du verset
Ex. 33,1
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens1: Vade, ascende de loco isto tu et populus tuus
1 dicens]
om. Weber
interl.|
non meus
quem eduxisti
interl.|
non ego
interl.|
sicut supradictum est
{t. 1: Erfurt, f. 96va; facsim., p. 194a} de terra Egypti
marg.|
VADE
ET
ASCENDE
DE
LOCO
ISTO
TU
ET
POPULUS
TUUS etc. AUGUSTINUS. Deus iratus videtur dicere:
Tu et populus tuus quem eduxisti
, alioquin dixisset: Tu et populus meus quem eduxi; sed quando idolum poposcerunt, ita locuti sunt: Moyses hic homo qui eduxit nos de terra Egypti etc.; liberationem suam in homine constituendo, hoc eis replicatur, cum dicitur:
Tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Egypti
: quod illis crimen est, non Moysi. Volebat enim Moyses ut non in Domino spem ponerent, et in eius misericordia se ab illa servitute liberatos, et cuius tamen inerat tantum {t. 1: Erfurt, f. 96va; facsim., p. 194a} meritum per Dei gratiam ut ei diceret: Sine me ut irascar contra eos. Quod si iubentis sit cum ait: Sine me, aut quasi petentis, utrumque videtur absurdum. Nam si Deus iubebat, famulus inobedienter non parebat, et Deum hoc a servo pro beneficio petere non decebat, qua poterat eos etiam ipso nolente conterere. Significat ergo his verbis Deus plurimum prodesse apud se illi populo, sic ab illo diligi, ut eo modo admoneremur, cum merita nostra gravant ne diligamur a Deo, relevari nos apud eum illorum meritis posse quos vere diligit. Nam cum ab Deo dicitur homini: Sine me, et conteram eos, hoc est: Contererem eos, nisi diligerentur a te, quasi: Noli eos diligere, et conteram eos, quia ne id faciam dilectio tua intercedit. Obtemperandum est Domino dicenti: Noli eos diligere, si hoc iubendo dixisset, et non potius admonendo et exprimendo quid illum ab eorum supplicio revocaret: nec tamen etiam illo intercedente sine flagello discipline populum derelinquit. Nescio enim quomodo ut sic eos diligeret ipse Moyses, Deus eos occultius diligebat, qui manifesta voce terrebat.
in terram quam iuravi Abraham Isaac et Iacob,
interl.|
Hic ostendit se pro patribus hoc facere, non quia illi sunt digni.
dicens: semini tuo dabo eam
Numérotation du verset
Ex. 33,2
et mittam precursorem tui angelum,
interl.|
quem Christum possumus intelligere, qui est angelus magni consilii, qui presentia carnis humanum genus visitavit, et peccata dimisit
marg.|
MITTAM
ANGELUM. AUGUSTINUS. Deus cum iustis est visitando, miserendo, et confortando; cum impiis vero, ulciscendo et puniendo. Et est sensus: Cum his non possum esse propter te ut vindicem et puniam; nec propter eos ut visitem et confortem, mittam angelum meum saltem.
ut eiciam Chananeum et Amorreum et Etheum et Pherezeum et Eveum et Iebuseum
Numérotation du verset
Ex. 33,3
et intres in terram fluentem lacte et melle.
interl.|
Ecclesiam simplici et perfecta doctrina abundantem
non enim ascendam tecum,
interl.|
quia indigni gratia mea et presentie mee consolatione
quia populus dure cervicis est ne forte disperdam te
interl.|
populum tuum
in via
marg.|
VADE
ET
ASCENDE etc. AUGUSTINUS. Continuo tamquam ad ipsum Moysen adhuc loquatur, tamquam occulta conversione, que grece apostrophe dicitur, ait ad populum: Mittam angelum meum ante te etc. Magna et mira sacramenti profunditas, tamquam maiorem misericordiam posset angelus habere, quam Dominus qui populo dure cervicis parceret, et tamen per angelum se quodammodo absente, qui nusquam abesse potest, implere se dicit quod patribus eorum iuravit; tamquam et hic ostendens se hoc facere, quia patribus promisit, non quod isti essent digni. Quid ergo significat, nisi forte ideo se non esse cum eis, qui dure cervicis sunt, quia non eum propicium et salubrem, nisi humilitas et pietas capit? Esse autem Deum cum dure cervicis hominibus, nihil est aliud quam vindicando adesse atque puniendo. Undea: «Averte faciem tuam a peccatis meis», quia si advertit, evertit. Sicut enim fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dominib.
a Ps. 50, 11.
b Ps. 67, 3.
Numérotation du verset
Ex. 33,4
audiens populus sermonem hunc pessimum
interl.|
mestissimum
interl.|
quia Deum offenderat
luxit et nullus ex more indutus est cultu suo.
interl.|
ut habitu quoque penitentiam demonstraret
interl.|
misertus est delicti sui
Numérotation du verset
Ex. 33,5
dixitque Dominus
interl.|
misertus scilicet lugentibus
ad Moysen: Loquere filiis Israel: populus dure cervicis
interl.|
indomite superbie
es, semel ascendam in medio tui, et delebo te.
interl.|
Babyloniam captivitatem vel Romanam, vel ultimi iudicii vindictam minatur.
Iam nunc depone ornatum tuum,
interl.|
manifestam Dei presentiam, qua illi populo per angelum apparebat, vel quod infra castra erat in medio eorum, quo orationis consulendi gratia confluebat populus
ut sciam quid faciam tibi.
interl.|
id est: scire faciam te quantum mali perpetraveris, quo mea presentia et angelica visitatione privaris. Nam ab illo die non ita manifeste apparuit Deus illi populo.
Numérotation du verset
Ex. 33,6
deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb
Numérotation du verset
Ex. 33,7
Moyses quoque tollens tabernaculum tetendit extra castra procul vocavitque nomen eius tabernaculum federis et omnis populus qui habebat questionem aliquam2 egrediebatur ad tabernaculum federis extra castra
2 questionem aliquam]
inv. Weber
marg.|
TOLLENS
TABERNACULUM etc. Hoc per prolepsim accipiendum, si de illo tabernaculo accipitur quod Moysi in monte monstratum est, et fabricatum, precipiente Domino, a Beseleel et Ooliab. Vel aliud tabernaculum fuit ad quod iam conveniebant ad iudicandum.
Numérotation du verset
Ex. 33,8
cumque egrederetur Moyses
interl.|
predicator alta loquendo
{t. 1: Erfurt, f. 96vb; facsim., p. 194b} ad tabernaculum,
interl.|
superne habitationis
surgebat
interl.|
voluntate
universa plebs, et stabat unusquisque in ostio
interl.|
in egressu, id est corporee habitationis
papilionis
interl.|
papilio est tentorium a similitudine volatilis sic dictum
sui, aspiciebantque
interl.|
alias:
respiciebant
tergum Moysi donec ingrederetur tentorium.
interl.|
celestis habitationis
marg.|
CUMQUE
EGREDERETUR etc. GREGORIUS. Hebreus populus de egyptiaca servitute liberatus {t. 1: Erfurt, f. 96vb; facsim., p. 194b}, cum loquente Deo columnam nubis cerneret, unusquisque in tabernaculi sui foribus stabat et adorabat. Unde diciturc: «Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs et stabat unusquisque in ostio tabernaculi sui». Quid est enim populum columnam nubis aspicere, et in tabernaculi sui foribus stare et adorare, nisi quia cum mens humana illa superiora et celestia utcumque in enigmate aspicit, iam claustra corporee habitationis per sublevatam cogitationem exit, et illum humiliter adorat? Cuius si videre non valet, iam tamen eius potentiam per illuminationem spiritus miratur. Et cum Moyses tabernaculum ingreditur, eius terga populus aspicit, et in papilionum suorum hostio consistit, quia predicator cum alta de Deo loquitur, superne habitationis iam utcumque tabernaculum ingreditur: cuius predicationis officium et virtutem si infirmi plene pensare non possunt, tamen velut terga aspiciunt, quia postrema que valent, per intellectum secuntur; sed in ipsis minimis que capere sufficiunt, iam de suis papilionibus quasi exeunt et in hostiis stant, quia habitacula carnis relinquere, et ad illa eterne vite gaudia que audiunt progredi conantur.
c Ex. 33, 8.
marg.|
ASPICIEBANT
ERGO
TERGUM etc. STRABO. Moyses tenet figuram legis. Moysi ergo tergum populus Iudaicus aspiciebat, quia nihil mysticum, nihil spirituale in lege voluit intelligere. Sed superficiem tantum littere. Ideo eius facies abscondita erat, id est vera et mera cognitio. Ingresso illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad hostium. Alia translatio dicit quod Moysi volenti ingredi tabernaculum, opponebat se nubes ante et prohibebat eum. Hic autem dicitur quod illo ingresso loquebatur nubes ante hostium cum eo. Sciendum ergo quod aliquam partem ingrediebatur, atrium scilicet, et tunc antequam intraret in tabernaculum, opponebat se nubes: hoc ergo loco significat eos qui minus sunt perfecti scientia et opere, nec valent intima Scripturarum penetrare. Alibi autem quando medium nebule ingressus est, perfectorum figuram tenuit, scilicet qui mysticorum sensuum arcana investigant.
Numérotation du verset
Ex. 33,9
ingresso autem illo tabernaculum federis, descendebat columna nubis
interl.|
illluminatio Spiritus sancti
et stabat ad ostium
interl.|
quia conspicit populus celestia utcumque in enigmate
loquebaturque Dominus3 cum Moyse4
3 Dominus]
om. Weber
4 Moyse] Moysi
Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,10
cernentibus universis quod columna nubis staret ante ostium tabernaculi, stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum
Numérotation du verset
Ex. 33,11
loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem
interl.|
manifesta visione
sicut loqui solet homo ad amicum suum
marg.|
LOQUEBATUR
AUTEM
DOMINUS
FACIE etc. Secundum opinionem populi loquitur Scriptura, quod putabat Moysen ore ad os loqui cum Deo, cum per subiectam creaturam, id est per angelum et nubem, ei loqueretur et appareret. Nam eius substantiam nec hominum nec angelorum, sicut est, quisquam videre potuit. Unded: «Regi autem seculorum immortali, invisibili,» etc. Et alibie: Lucem habitat inaccessibilem.
d 1Tm. 1, 17.
e 1Tm. 6, 16.
cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat
interl.|
quia si ad necessaria corporis secedebat, statim redibat
interl.|
Christus cum Ecclesia sua est usque ad consummationem seculi, et semper pronuntitaur in lege quamvis occultus.
de tabernaculo.
interl.|
non quod remaneret in tabernaculo, sed in quolibet loco atrii sibi constituto
Numérotation du verset
Ex. 33,12
Dixit autem Moyses ad Dominum: Precipis ut educam populum istum, et non indicas mihi quem missurus sis5 mecum presertim cum dixeris: Novi
5 sis] es
Weber
interl.|
approbavi
te ex nomine et invenisti gratiam coram me
Numérotation du verset
Ex. 33,13
si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem6 tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante {t. 1: Erfurt, f. 97ra; facsim., p. 195a} oculos tuos
6 faciem] viam
Weber
marg.|
SI
ERGO
INVENI
GRATIAM etc. AUGUSTINUS. His verbis ostendit Moyses quod non ita videbat Deum familiari conspectu ut desiderabat, quia omnes ille visiones Dei que mortalium prebebantur aspectibus, et ex quibus fiebat sonus quo mortalis attingeretur {t. 1: Erfurt, f. 97ra; facsim., p. 195a} auditus, sic exhibebantur assumpta, sicut Deus volebat specie quam volebat ut non in eis ipsa nullo sensu corporis sentiretur divina natura, que invisibilis ubique tota est et nullo continetur loco; et quia in duobus preceptis, dilectionis scilicet Dei et proximi, tota Lex pendetf, ideo Moyses in utroque suum desiderium demonstrabat: in dilectione scilicet Dei, ubi ait:
Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi te ipsum
etc. In dilectione autem proximi, ubi ait: Et ut sciam quia populus tuus est gens hec etc.
f Cf. Mt. 22, 40.
marg.|
Premissum est: Invenisti gratiam in conspectu meo; iterum postulat ut gratiam inveniat. Sanctis enim non sufficit una gratia. Est enim gratia que precedit, ut Deum cognoscant et diligant. Est que sequitur ut se mundos et inviolatos custodiant et proficiant.
respice populum tuum gentem hanc
Numérotation du verset
Ex. 33,14
dixitque Dominus: Facies mea precedet te, et requiem
interl.|
vitam eternam
tibi dabo7.
7 tibi dabo]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,15
et ait Moyses: si non tu ipse precedas8 ne educas nos de loco isto
8 precedas] precedes
Weber
Numérotation du verset
Ex. 33,16
in quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo nisi ambulaveris nobiscum ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram
Numérotation du verset
Ex. 33,17
dixit autem Dominus ad Moysen: et verbum istud quod locutus es faciam invenisti enim gratiam coram me et te {t. 1: Erfurt, f. 97rb; facsim., p. 195b} ipsum novi ex nomine.
interl.|
proprie et specialiter placuisti mihi
marg.|
ET
TEIPSUM
NOVI etc. AUGUSTINUS. Quoniam scio te pre omnibus etc. Numquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? An secundum quod in Evangelio dicitur quibusdamg: Non novi vos? Secundum aliam Deus scientiam, qua Deus dicitur scire que illi placent, nescire que displicent, non quia ignorat ea, sed quia non approbat. Sicut ars recte dicitur nescire vitia, cum improbet, et pre omnibus Moysen Deus sciebat, quia Deo pre omnibus Moyses placebat. Notandum est quod ipse Moyses prius dixerat Deo: Dixisti mihi. Scio te pre omnibus, quod illi Deus postea quam hoc ipse dixit legitur dixisse. Ante autem non legitur, ut intelligamus non omnia esse scripta que cum illo Deus locutus est, sed diligentius requirendum est in prioribus Scripture partibus, an vere sit ita.
g Cf. Mt. 25, 12.
Numérotation du verset
Ex. 33,18
qui ait: Ostende mihi gloriam tuam.
Numérotation du verset
Ex. 33,19
Respondit: Ego ostendam omne bonum
interl.|
requiem eternam in qua est omnem bonum in visione Dei, sicut Psalmista aith: «Satiabor cum apparuerit gloria tua».
h Ps. 16, 15.
tibi,
marg.|
EGO
OSTENDAM
. Cum dixisset Moyses ad Dominum:
Ostende mihi gloriam tuam
. Respondit: Ego transibo ante te in gloria mea etc. Cum paulo ante dixisset ipse: Antecedam te, et requiem tibi dabo, quod Moyses videtur sic accepisse: Antecedam te, tamquam non populo in itinere presens futurus esset; et ideo ait: Si non tu ipse veneris nobiscum, ne me educas hinc etc. Deus autem neque hoc ei negavit, dicens: Et hoc tibi verbum quod dixisti faciam. Quomodo ergo cum dixisset ei Moyses:
Ostende mihi gloriam tuam
, item tamquam precessurus et non simul cum eis futurus videtur dicere: Ego transibo ante te, nisi quia hoc aliud est? Ille enim intelligitur dicere: Transibo ante te; de quo dicituri: Cum venisset hora qua transiret Iesus de hoc mundo ad Patrem etc. Qui transitus Pascha dicitur, ipse ante omnes sanctos transit ad Patrem de hoc seculo parare mansiones, quas dabit eis in resurrectione mortuorum, quia transiturus ante omnes primogenitus factus est a mortuisj. Gratiam vero suam valde commendat cum dicit: Et vocabo nomine Domini in conspectu tuo, tamquam in conspectu populi Israel. Moyses cum hec audiret populo significabat. In conspectu enim illius gentis ubique disperse vocatur Dominus Christus in omnibus gentibus.
i Cf. Io. 13, 1.
j Cf. Col. 1, 18.
et vocabo9
9 vocabo] + in
Weber
interl.|
per predicatores et apostolos meos invocabor
marg.|
VOCABO. AUGUSTINUS. «Vocabo» autem dixit, non: Vocabor, activum verbum pro passivo ponens, genere locutionis inusitato in quo forte significare voluit se ipsum hoc facere, id est gratia sua fieri, ut vocetur Dominus in omnibus gentibus.
nomine Domini
interl.|
filii mei cuius incarnationem predicabunt
coram te,
interl.|
o plebs Iudaica
et miserebor cui voluero,
interl.|
Gratuita et spontanea est omnibus Dei misericordia. Cum enim miseretur, gratia est; cum indurari permittit, iustum iudicium est, quamvis occultum.
et clemens ero in quem mihi placuerit.
marg.|
ET
MISEREBOR etc. AUGUSTINUS. Quod addidit:
Et miserebor cui misertus ero, et misericordiam prestabo cuius misericordiam prestitero
, expressius ostendit vocationem qua vocavit nos in regnum suum et gloriam suam, non pro meritis nostris, sed pro misericordia sua. Quoniam enim se gentes introducturum pollicebatur, dicens: Vocabo nomine Domini in conspectu tuo, commendat hec se misericorditer facere. Undek: «Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: gentes autem super» etc. Hoc ergo predictum est:
Miserebor cui misertus ero
etc. Quibus verbis prohibuit hominem velut de propriarum virtutum meritis gloriari, ut «qui gloriatur, in Domino glorietur»l. Non enim ait:
Miserebor
talibus vel talibus, sed
cui misericors fuero,
ut neminem precedentibus operibus vel meritis misericordiam tante vocationis meruisse demonstret. Etenim Christus pro impiis mortuus estm. Sed utrum hoc idem repetere voluerit, cum addidit:
Misericordiam prestabo cui misericordiam prestitero,
vel sicut alii interpretati sunt:
cui misericors fuero,
an aliquid intersit, nescio. Postest enim ista repetitione firmitatem misericordie sue Deus monstrare, sicut dicitur: Amen, Amen; et: Fiat, Fiat; et repetitio somnii {t. 1: Erfurt, f. 97rb; facsim., p. 195b} pharaonis, pluraque similia, aut in utrisque populis, id est Gentibus et Hebreis, sic Deus prenuntiavit misericordiam se esse facturum.
k Rm. 15, 8-9.
l 1Cor. 1, 31; cf. 2Cor. 10, 17.
m Cf. Rm. 5, 6.
Numérotation du verset
Ex. 33,20
Rursumque ait: Non poteris videre faciem meam
interl.|
ipsam vim divine essentieA
A
¶Codd. : Cas264 Rusch
non enim videbit me
interl.|
per incircumscriptam essentiamB
B
¶Codd. : Cas264 Rusch
homo
interl.|
mortali carneC
C
¶Codd. : Rusch ; om. Cas264
et vivet.
interl.|
+ immortali carneD
D
¶Codd. : Cas264; om. Rusch
marg.|
NON
POTERIS
VIDERE etc. AUGUSTINUS. Post misericordie sue commendationem, respondet ad hoc quod ei dictum fueratn: Ostende mihi gloriam tuam, vel Ostende mihi te ipsum.
Non poteris,
inquit
, videre faciem meam. Non enim videbit homo faciem meam, et vivet,
ostendens huic vite corruptibilis carnis Deum sicuti est apparere non posse; id est sicuti est videri. In illa enim vita potest, ubi ut vivatur, huic vite moriendum est.
n Ex. 8, 34.
marg.|
NON
ENIM
VIDEBIT etc. GREGORIUS. Ioannes quoque aito: «Deum nemo vidit umquam». Quamdiu enim hic mortaliter vivitur, videri per quasdam imagines Deus potest, sed per ipsam nature sue speciem non potest. Hinc est quod Moyses, qui cum Deo facie ad faciem loquebatur, sicut loqui solet homo cum amico suo, dicit: Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi te ipsum manifeste. Si enim Deus non esset cum quo loquebatur, ‘ostende mihi Deum’ diceret, et non ‘ostende te ipsum’. Si autem Deus erat, cur petebat videre quem videbat? Sed eum sitiebat per incircumscripte nature claritatem cernere, quem iam ceperat per quasdam imagines videre. Viderunt ergo patres Veteris Testamenti Deum, et tamen «Deum nemo vidit umquam»p, quia in hac carne viventibus videri potuit per quasdam circumscriptas imagines, et videri non potuit per incircumscriptum lumen eternitatis. Sin vero quibusdam potest in hac carne viventibus, sed inestimabili virtute crescentibus, contemplationis acumine potest eterni Dei claritas videri. Non tamen videbit eum homo, et vivet, quia qui sapientiam que Deus est videt, huic vite funditus moritur, ne eius amore teneatur."Fuerunt autem qui dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate sua Deum conspici, sed in natura non videri"q. Ipse autem promittit dilectoribus suis, dicensr: «Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum». Quasi: Qui in vestra natura me cernitis, restat ut in mea natura me videatis. Et alibis: «Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt». Hinc Paulus aitt: «Videmus nunc per speculum in enigmate: tunc autem facie ad faciem» etc. Sed quia Petrus aitu: «In quem desiderant angeli prospicere», sunt qui nec angelos, Deum videre suspicantur, cum Dominus dixitv: Angeli eorum vident semper faciem Patris mei, sed angeli Deum vident et videre desiderant. Si enim sic videre desiderant, ut desiderio non perfruantur, desiderium sine fructu anxietatem habet, et anxietas penam. Sed angeli ab omni pena alieni sunt, quia numquam pena et beatitudo conveniunt. Rursus cum eos dicimus Dei visione satiari, secundum illudw: «Satiabor cum apparuerit gloria tua». Considerandum est quia satietatem solet fastidium sequi. Sed ne sit in desiderio anxietas, desiderantes satiantur; ne autem in satietate fastidium, satiati desiderant, ergo sine labore, quia desiderium satietas comitatur et satiantur sine fastidio, quia satietas ex desiderio semper accenditur.
o Io. 1, 18; 1Io. 4, 12.
p Io. 1, 18; 1Io. 4, 12.
q
¶Fons : Cf.
Gregorius Magnus
, Moralia in Iob, lib. 18, § 54, CCSL 143A, lin. 94 sqq: « Sciendum uero est quod fuere nonnulli qui deum dicerent etiam in illa regione beatitudinis in claritate quidem sua conspici, sed in natura minime uideri. Quos nimirum minor inquisitionis subtilitas fefellit. Neque enim illi simplici et incommutabili essentiae aliud est claritas, aliud natura, sed ipsa ei natura sua claritas, ipsa claritas natura est ». >>
Alulfus sancti Martini Tornacensis,
L
iber gregorialis, pars III (Novum Testamentum: Io.), c. 35, PL 73, 1256.29 sqq.
r Io. 14, 21.
s Mt. 5, 8.
t 1Cor. 13, 12.
u 1Pt. 1, 12.
v Cf. Mt. 18, 10.
w Ps. 16, 15.
Numérotation du verset
Ex. 33,21
Et iterum: Ecce, inquit, locus
interl.|
Ecclesia
est10 apud me,
10 locus est]
inv. Weber
interl.|
quia ex sola catholica Ecclesia veritas conspicitur, apud se dicit esse locum de quo videatur.
et11 stabis
11 et] om. Weber
interl.|
firmiter
super petram.
interl.|
me ipsum scilicet
marg.|
ECCE, INQUIT, LOCUS etc. AUGUSTINUS. Item interposito articulo dicente Scriptura, et ait Dominus, sequitur: Ecce locus penes me. Quis locus qui non penes Deum est, qui nusquam abest? Sed Ecclesiam significans tamquam templum suum commendans:
Et stabit
, inquit,
super petram
. Quia supra hanc
petram
, ait Dominusx, edificabo Ecclesiam meam, statim ut transiet gloria mea;
stabis
scilicet
supra petram
, quia post transitum Christi, id est passionem et resurrectionem,
stetit
populus fidelis
supra petram
.
x Mt. 16, 18.
marg.|
GREGORIUS.
Est locus apud me
etc.
Locus
Ecclesia,
petra
Dominus, Moyses Iudaica plebs, que Domino predicante in terra non credidit. Ipsa ergo in petra stetit terga Domini transeuntis aspiciens, quia scilicet post passionem ascensionemque Domini intra Ecclesiam deducta per fidem Christum percipere meruit, et cuius presentiam non vidit, eius posteriora cognovit.
marg.|
GREGORIUS. Est locus apud me etc. Ecclesia scilicet de qua sola veritas conspicitur {t. 1: Erfurt, f. 97va; facsim., p. 196a} sacrificium accipitur, sola pro errantibus intercedit. Unde de agni hostia precepitury: In una domo comedite, nec efferetis de carnibus eius foras, quia in una catholica Ecclesia vera hostia Redemptoris immolatur, nec canibus sanctum daturz. Sola est in qua opus bonum fructuose agitur. Unde et mercedem denarii soli qui intra vineam laboraverunt acceperunt. Sola est que intra se positos valida caritatis compage custodit. Unde aqua diluvii arcam quidem ad sublimiora sustulit. Omnes autem quos extra arcam invenit extinxit.
y Ex. 12, 46.
z Cf. Mt. 7, 6.
marg.|
In petra Moyses ponitur, ut faciem Dei contempletur. Qui enim non tenet soliditatem fidei, divinam presentiam non agnoscit. De qua soliditate dicituraa: «Super hanc petram edificabo Ecclesiam meam».
aa Mt. 16, 18.
Numérotation du verset
Ex. 33,22
cumque transibit
interl.|
de mundo ad patrem
{t. 1: Erfurt, f. 97va; facsim., p. 196a} gloria mea, ponam te in foramine petre,
interl.|
et ponam te in caverna petre. Munimen firmissimum significat.
interl.|
In fidem passionis filii solidabo te.
interl.|
firmissimo munimine
et protegam
interl.|
«Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua»ab etc.
ab Ps. 31, 4.
manu12
12 manu] dextera
Weber
interl.|
alias:
dextera
mea donec transeam.
interl.|
ad celos ascendam
interl.|
postquam transiero
Numérotation du verset
Ex. 33,23
Auferamque13
13 auferamque] tollamque
Weber
interl.|
alias:
tollam
interl.|
auferam velamen a corde tuo
manum meam, et videbis posteriora mea
interl.|
incarnationem scilicet credes
faciem autem meam
interl.|
presentiam in carne
videre
interl.|
superposita cecitate
non poteris.
marg.|
ET
PROTEGAM
MANU. AUGUSTINUS. Et tegam manu mea super te donec transeam, et
auferam manum meam
et tunc melius
videbis posteriora mea
;
facies autem mea non videbitur tib
i. Cum dixisset: Stabis supra petram statim ut transiet gloria mea, ubi intelligitur post transitum suis promisisse supra petram stabilitatem, quomodo accipiendum est quod ait: Ponam te in caverna petre, et tegam manu mea super te, donec transeam, et auferam manum et tunc
videbis posteriora mea
, quasi iam illo in petra constituto, tegat manu sua super eum, et deinde transeat, cum esse in petra non possit, nisi post eius transitum? Sed recapitulatio intelligenda est rei pretermisse, qua sepe utitur Scriptura. Postea enim dixit quod ordine temporis prius est quod ita se habet: Tegam manu mea super te donec transeam, et tunc videbis posteriora mea. Nam facies mea non videbitur tibi, et stabis super petram,statim ut transeat gloria mea, et ponam te in caverna petre. Hoc enim factum est in eis quos tunc significat Moyses, id est in Israelitis qui in Christum postea crediderunt, id est statim ut transiit eius gloria eius, quia cum resurrexit a mortuis, et ascendit in celum, misso Spiritu cum linguis omnibus Apostoli loquerentur, compuncti sunt ex eis multi qui Christum crucifixerunt. Cecitas enim ex parte facta est in Israelac, sicut dictum erat: Tegam manu mea super te, donec transeam. Undead: Gravata est super me manus tua die, scilicet quando Christus divina miracula faciebat; nocte quando sicut homo moriebatur. Postea vero compuncti corde dixerunt: Quid faciemus?ae Et iussi sunt ab Apostolis facere iustitiam, et agere penitentiam: ante vero excecati erant, ut non cognoscerent. «Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent»af. Hanc etiam prophetiam fuisse ipsa res indicat, quia {t. 1: Erfurt, f. 97vb; facsim., p. 196b} de petra vel caverna eius, de manus superpositione et posteriorum visione, nihil visibili opere subsecutum legitur. Mox enim adiungit Scriptura: Et dixit Dominus ad Moysen, cum etiam supra dicta loqueretur, deinde contexit quid postea Dominus dicat: Excide tibi duas tabulas lapideas etc.
ac Cf. Rm. 11, 25.
ad Ps. 31, 4.
ae Cf. Ac. 2, 37.
af 1Cor. 2, 8.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_33)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 33), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_33)
Notes :