Capitulum 17
Numérotation du verset
Nm. 17,1
Et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 17,2
loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virge sue
Numérotation du verset
Nm. 17,3
nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
Numérotation du verset
Nm. 17,4
ponesque eas in tabernaculo federis coram testimonio ubi loquar ad te
Numérotation du verset
Nm. 17,5
quem ex his elegero germinabit virga eius
et cohibebo a me querimonias filiorum Israel quibus contra vos murmurant
Numérotation du verset
Nm. 17,6
locutusque est Moyses ad filios Israel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virge duodecim absque virga Aaron
Numérotation du verset
Nm. 17,7
quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset
Nm. 17,8
sequenti die regressus invenit germinasse virgam
Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatati1 in amigdalas deformati sunt
1 dilatati
Rusch
] dilatatis
Weber
Numérotation du verset
Nm. 17,9
protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel videruntque et receperunt singuli virgas suas
Numérotation du verset
Nm. 17,10
dixitque Dominus ad Moysen: Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel2 et quiescant querele eorum a me ne moriantur
2 Israel plerique codd.
Rusch
]
om.
O S
Weber
Numérotation du verset
Nm. 17,11
fecitque Moyses sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset
Nm. 17,12
dixerunt autem filii Israel ad Moysen ecce consumpti sumus omnes peribimus3
3 peribimus
Rusch
] perivimus
Weber
Numérotation du verset
Nm. 17,13
quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus
Capitulum 17
Numérotation du verset
Nm. 17,1
marg.|
{h}
Et locutus est Dominus]
Mortuis Chore, et Dathan, et Abiron, ac sociis eorum, multisque de populo igne consumptis, nondum tamen cessavit populi tumultus super sacrificiis Aaron : Dicebant enim, etsi Dominus predictos Levitas non elegit ; potest tamen esse, quod aliqui de aliqua Tribuum reliquarum digni essent Sacerdotio : Vel forte de omnibus Tribubus vellet Dominus aliquem esse Sacerdotem, vel aliquos, ne tanti mysterii dignitas uni Domui, et tam paucis ministris crederetur : Ideo Moyses ex precepto Domini, tulit duodecim virgas duodecim Principum, et scripsit in unaquaque nomen sue Tribus, vel potius nomen Principis : Tulit et tertiam decimam pro Levi, in qua scripsit nomen Aaron : Preter has virgas sumpsit, et aliam virgam, scilicet decimam quartam, in qua scripsit omnia nomina duodecim Tribuum : Quod ideo factum est, ut si contingeret miraculum in virga communi, constaret, quod Deus de qualibet Tribu aliquem, vel aliquos elegerat Sacerdotes, si in una sola, tantum de illa elegerat Sacerdotes : si in duabus, de illis, et sic deinceps. Aliqui tamen dicunt, quod non fuerunt ibi nisi tredecim virge : una communis, et duodecim pro duodecim Tribubus sigillatim. Nam pro Tribu Manasse, et pro Tribu Ephraim, non est posita, nisi una virga : quia ille due fuerunt de uno filio Iacob, id est Ioseph. Sed IOSEPHUS videtur velle, quod quatuordecim virge fuerunt, ut predictum est. Has igitur virgas cum posuissent in tabernaculo coram Domino, sequenti die regressus Moyses invenit germinasse virgam Aaron, et foliis dilatatis Amygdala protulisse : Et ita iam tertio signo confirmatum est Sacerdotium Aaron. Primum fuit in morte Chore, Dathan, et Abiron, et eorum complicum. Secundum fuit in morte quatuordecim millium. Tertium in floritione virge. Nomen autem Aaron erat in Tribu Levi, id est in virga Levi, que fuit tertia decima, iuxta primam opinionem, vel una de duodecim, iuxta aliam opinionem : Cui {1.
139ra} videtur Magister in Historiis
a consentire.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{a}
Et una virga cunctas]
Communis, scilicet 14. vel 13. secundum diversas opiniones.
marg.|
{b}
Absque virga Aaron]
id est absque virga communi. Ita exponit prior opinio. Secundum aliam opinionem simpliciter verum est.
marg.|
{c}
In domo Levi]
id est que posita fuit pro domo Levi.
marg.|
{d}
In Amygdalas deformati sunt]
id est formati, vel transformati. Hic dicit Origenes quod Deus promisit germen virge, et plura dedit. Unum promisit, scilicet germen ; et quatuor dedit, scilicet germen, flores, frondes, fructus. Unde solet dici : Plus dat, quam tollat, aut spondeat, atque petatur. Iob Salomone, Deus virga florente probatur.
Numérotation du verset
Nm. 17,mystice
marg.|
Mystice :] Virga, vel Amygdalum, est Sacra Scriptura, cortex, littera, testa, allegoria, nucleus, moralitas. Vel cortex amarus, comminatio pene eterne, testa dura, lamenta, penitentia, nucleus dulcis, promissio vite eterne. Ista tria sunt in sacra Scriptura. Unde et in volumine Ezechiel scripta erat lamenta, carmen, et ve : Lamenta penitentium, carmen Electorum, ve reproborum. Plura non sunt in sacra Scriptura, nec plures sunt in Ecclesia. Item vel Amygdalum est Crux ; cortex amaritudo passionis ; testa, fortitudo patientis ; nucleus, dulcedo glorificationis. Item Amygdalum, Christus ; cortex, caro eius, testa, anima ; nucleus Divinitas. Hec virga fronduit in nativitate, floruit in resurrectione, fructificavit in patrum de limbo liberatione, in Spiritus sancti missione, in Apostolorum predicatione. Item virga, vel Amygdalum est beata Virgo, cortex amaritudo de morte filii, testa fortitudo fidei, nucleus gaudium, sive spes resurrectionis. Item dicit Origenes quod virga est Christianus, qui germinat in Catechismo, frondescit in Baptismo, florescit in bona conversatione, fructificat in predicatione. Item per ista quatuor, germinavit, fronduit, floruit, fructificavit : significantur, quatuor dotes corporis, sicut Io. 5. et 6. per hoc, quod dicitur ibi quater Resuscitabo.
marg.|
{e}
Num usque ad]
etc. Hoc dicunt isti, non ex superbia, sed ex timore, et ideo non puniuntur, sicut alii, qui mortui sunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_17)
Notes :