Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Nm. 4,1 

locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 4,2 

tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas
Numérotation du verset Nm. 4,3 

a tricesimo
anno et supra usque ad quinquagesimum annum omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,4 

hic est cultus filiorum Caath
tabernaculum federis et sanctum sanctorum
Numérotation du verset Nm. 4,5 

ingredientur Aaron et filii eius quando movenda sunt castra et deponent velum quod pendet ante fores involventque eo arcam testimonii
Numérotation du verset Nm. 4,6 

et operient
rursum velamine hyacinthinarum1 pellium extendentque desuper pallium totum hyacinthinum et inducent vectes
1 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,7 

mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio et ponent cum ea thuribula et mortariola cyatos et crateras ad liba fundenda panes semper in ea erunt
Numérotation du verset Nm. 4,8 

extendentque desuper pallium coccineum quod rursum operient velamento hyacinthinarum2 pellium inducentque3 vectes
2 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber |
3 inducentque] et inducent Weber |
Numérotation du verset Nm. 4,9 

Sument et pallium hyacinthinum quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei que ad concinnandas lucernas necessaria sunt
Numérotation du verset Nm. 4,10 

et super omnia ponent operimentum hyacinthinarum4 pellium et inducent vectes
4 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,11 

nec non et altare aureum involvent hyacinthino vestimento et extendent desuper operimentum hyacinthinarum5 pellium inducentque vectes
5 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,12 

omnia vasa quibus ministratur in sanctuario involvent hyacinthino pallio et extendent desuper operimentum hyacinthinarum6 pellium inducentque vectes
6 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,13 

sed et altare mundabunt cinere et involvent illud purpureo vestimento
Numérotation du verset Nm. 4,14 

ponentque cum eo omnia vasa quibus in ministerio eius utuntur id est ignium receptacula fuscinulas ac tridentes uncinos et vatilla cuncta vasa altaris operient simul velamine hyacinthinarum7 pellium et inducent vectes
7 hyacinthinarum Rusch ] ianthinarum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,15 

cumque involverint Aaron et filii eius sanctuarium et omnia vasa eius in commotione castrorum tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta et non tangant vasa sanctuarii ne moriantur ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,16 

super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis ad cuius pertinet curam oleum ad concinnandas lucernas et compositionis incensum et sacrificium quod semper offertur et oleum unctionis et quicquid ad cultum tabernaculi pertinet omniumque vasorum que in sanctuario sunt
Numérotation du verset Nm. 4,17 

locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
Numérotation du verset Nm. 4,18 

nolite perdere populum Caath de medio Levitarum
Numérotation du verset Nm. 4,19 

sed hoc facite eis ut vivant et non moriantur si tetigerint sancta sanctorum Aaron et filii eius intrabunt ipsique disponent opera singulorum et divident quid portare quis debeat
Numérotation du verset Nm. 4,20 

alii nulla curiositate videant que sunt in sanctuario priusquam involvantur alioquin morientur
Numérotation du verset Nm. 4,21 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 4,22 

tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias ac8 cognationes suas
8 ac Rusch ] et Weber
Numérotation du verset Nm. 4,23 

a triginta
annis et supra usque ad annos quinquaginta numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,24 

hoc est officium familie Gersonitarum
Numérotation du verset Nm. 4,25 

ut portent cortinas tabernaculi et tectum federis operimentum aliud et super omnia velamen hyacinthinum9 tentoriumque quod pendet in introitu federis tabernaculi
9 hyacinthinum Rusch ] ianthinum Weber
Numérotation du verset Nm. 4,26 

cortinas atrii et velum in introitu quod est ante tabernaculum omnia que ad altare pertinent funiculos et vasa ministerii
Numérotation du verset Nm. 4,27 

iubente Aaron et filiis eius portabunt filii Gerson et scient singuli cui debeant oneri mancipari
Numérotation du verset Nm. 4,28 

hic est cultus familie Gersonitarum in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 4,29 

filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis
Numérotation du verset Nm. 4,30 

a triginta annis et supra usque ad annos quinquaginta omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum federis testimonii
Numérotation du verset Nm. 4,31 

hec sunt onera eorum portabunt tabulas tabernaculi et vectes eius columnas et bases earum
Numérotation du verset Nm. 4,32 

columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient sicque portabunt
Numérotation du verset Nm. 4,33 

hoc est officium familie Meraritarum et ministerium in tabernaculo federis eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
Numérotation du verset Nm. 4,34 

recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagoge filios Caath per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,35 

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 4,36 

et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta
Numérotation du verset Nm. 4,37 

hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum federis hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi
Numérotation du verset Nm. 4,38 

numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,39 

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 4,40 

et inventi sunt duo millia sexcenti triginta
Numérotation du verset Nm. 4,41 

hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta verbum Domini
Numérotation du verset Nm. 4,42 

numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum
Numérotation du verset Nm. 4,43 

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi federis
Numérotation du verset Nm. 4,44 

et inventi sunt tria millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 4,45 

hic est numerus filiorum Merari quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium
Domini per manum Moysi
Numérotation du verset Nm. 4,46 

omnes qui recensiti sunt de Levitis et quos recenseri10 fecit ad nomen Moyses et Aaron et principes Israel per cognationes et domos patrum suorum
10 recensiri] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 4,47 

a triginta annis et supra usque ad annum quinquagesimum ingredientes ad ministerium tabernaculi et onera portanda
Numérotation du verset Nm. 4,48 

fuerunt simul octo millia quingenti et11 octoginta.
11 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 4,49 

Iuxta verbum Domini recensuit eos Moyses unumquemque iuxta officium suum12 et onera sua sicut preceperat ei Dominus.
12 suum] om. Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset Nm. 4,1 
marg.| Locutusque est] etc. {m}   Tolle summam] etc. In hoc capitulo agit Moyses de etate, et differentia ministrantium in tabernaculo, et est summa, quod Levite, qui erant supra 50. annos erant emeriti, et ad custodiam tabernaculi tantum deputati. Qui vero erant 30. ann. et supra usque ad 50. portabant tabernaculum, et collocabant hoc ordine : Caathite propriis humeris contenta in tabernaculo scilicet arcam, propitiatoriam, duos Cherubim, mensam, candelabrum, altare aureum, id est altare thymiamatis, {1. 129rb} et altare eneum, id est holocaustorum, ut dicunt, cum utensilibus suis. Sed quia non licebat ea, que ultra velum erant, nuda videri, primo intrabant sacerdotes, et involvebant arcam, et Cherubim, et propitiatorium velo, quod pendebat ante, et pallio hyacinthino. Candelabrum vero, et altare aureum, et mensam cum utensilibus suis involvebant aliis palliis, et tunc intrabant Caathite, et propriis humeris hec sic involuta portabant. Gersonite, ut breviter dicamus, deponentes, tectum tabernaculi, omnia mollia ferebant in curribus, scilicet cortinas, saga, pelles rubricatas, et hyacinthinas, tentorium, quod erat ante tabernaculum, cortinas atrii, et funes, et etiam quedam vasa altaris enea, sc. repositoria, quia principalia vasa illius altaris ferebant Caathite proprius humeris. Merarite ferebant omnia dura, tam tabernaculi quam atrii, scilicet tabernaculi bases, vectes, columnas, paxillos in curribus. Unde solet dici : Interiora Caath, Merari durissima, mollia Gerson : Levite vero emeriti non serviebant sicut in opere, sed posito tabernaculo sedebant custodes.
marg.| {n} A tricesimo] Septuaginta habent a 25. unde et Ecclesia numerum istum observat in sacerdotibus ordinandis.
marg.| {o} Ad quinquagesimum] quia fortes, et strenui sunt, ut eo usque ministrent.
marg.| {p} Involvent] GLOSSA ne forte aliqui nudam videant, et moriantur. Unde 1Rg. 6.d. legitur, quod de Bethsamitis percussi sunt mille de plebe, et lxx. viri, quia viderunt arcam nudam.
marg.| {q} Et operient] GLOSSA filii Aaron, id est Sacerdotes, quibus omnia nuda, et aperta videre concessa sunt.
marg.| {r} Vectes] ad portandum ea.
marg.| {1. 129va} a Thuribula] ubi thus comburitur.
marg.| {b} Mortariola] idem est, quod thuribula.
marg.| {c} Cyathos] in quibus vinum libabatur.
marg.| {d} Crateras] vasa viminea, a cratin, quod est connectere.
marg.| {e} Forcipibus] id est extinctoriis.
marg.| {f} Emunctoriis] id est vasis ubi lychnia extinguebantur, ne feterent.
marg.| {g} Altare aureum] id est altare incensi, quod erat aureum, id est auratum.
marg.| {h} Sed et altare] holocaustorum.
marg.| {i} Batilla] quasi vatilla, quibus carbones deferebantur ab altari holocaustorum ad altare incensi.
marg.| {k} Ne moriantur] sicut Oza, qui mortuus est, quod tetigit arcam. 2Rg. 6.b. Tamen dicitur quod ideo occisus est, quia cum deberet arcam portare propriis humeris, portabat in plaustro.
marg.| {l} Ista sunt onera] Inter que numeravit vasa altaris holocausti, de quibus tamen alibi dicit quod ea portabant Gersonite. Sed intelligitur de repositoriis vasorum, que portabant Gersonite, vasa vero portabant Caathite. Vel potest dici, quod tria labia, scilicet labium sacerdotum, labium virorum, labium mulierum, dixit vasa ministerii, que portabant Gersonite.
marg.| {m} Incensum] id est thymiama, quod componitur ex quatuor speciebus odoriferis, id est stacte, galbano, onycha, et thure lucidissimo.
marg.| {n} Quod semper offertur] id est iuge sacrificium.
marg.| {o} Oleum] quo inunguntur Sacerdotes, et vestes eorum, et tabernaculum, et utensilia eius.
marg.| {p} Nolite perdere] Origenes qui ideo exterminandi essent, si Sancta Sanctorum nuda, et patentia contigissent, que nec intueri fas erat, nisi prius a Sacerdote tecta essent. Si quis enim ex his, qui Deo ministrant, dignus est divina capere, et videre potest, que ceteri videre non valent.
marg.| {q} Tolle summam] etc. Sequitur de officio Gersonitarum.
marg.| {r} A triginta annis] etc. Unde hic numerus annorum consecrandis Episcopis prefigitur : Tricenarius enim, qui denario ter multiplicato componitur integritatem fidei, et perfectionem operis significat, sive quibus nemo debet ad divina ministeria dispensanda accedere. Unde Ioseph tricenarius {1. 129vb} Egypti gubernacula suscepit, et David regni regimen, et Christus tricenarius predicationis officium inchoavit, scilicet aperte.
marg.| {s} Usque ad.] etc. quia eousque fortes sunt ad ministrandum. Origenes ponit hic quandam distinctionem operum : cum enim Moyses loquitur de operibus filiorum Israel, non dixit opera operum, sed opera tantum : ubi vero de operibus Levitarum, dixit opera operum. Et huius ratio hec est, quia ubi Moyses intellexit esse quedam opera visibilia, quibus inesset mystica intelligentia, hec non solum opera, sed opera operum dixit, que vero communia, et presentis temporis intellexit : hec tantum opera nominavit. Vel in hoc notavit, quod opera Levitarum debent esse opera excellentiora operibus aliorum. Vel quia debent esse Levitarum exempla operum aliorum.
marg.| {t} Tectum] id est saga cilicina.
marg.| {u} Aliud] scilicet pellium rubricatarum.
marg.| {x} Velamen] quod erat quartum operimentum tabernaculi.
marg.| {y} Ante tabernaculum] id est in introitu atrii, quod erat factum de quatuor coloribus pretiosis, scilicet purpura, cocco bis tincto, bysso retorta, et hyacintho, sicut velum, quod erat ante tabernaculum.
marg.| {a} Pertinent] Ecce hic dicitur de vasis altaris holocaustorum, quod Gersonite ferebant ea, sed altare, et vasa eius similiter erant complicata, ergo Gersonite ferebant altare, si ferebant vasa. Quod concedunt quidam, ad hoc, quod supra videtur contrarium dici, scilicet Caathite ferebant illud, dicunt, quod ibi assignatur, quomodo Aaron, et filii eius disponebant ferenda, sed non dicitur ibi, a quibus portaretur altare, sed postea hic, s. Vel potest dici, quod Caathite ferebant altare, et vasa, in quibus ministrabatur altari : Gersonite vero ferebant vasa, in quibus illa vasa reponebantur, s. repositoria. a   Funiculos] tamen in Ex. non fit mentio de istis funiculis, sed de paxillis tantum, per quos coniicitur funes fuisse in tabernaculo.
marg.| {b} Eruntque] etc. Contra. Sup. 3. in illa GLOSSA Filiorum Levi, dicitur aperte, quod {1. 130ra} Gersonite erant sub cura Eleazari sacerdotis. Preterea Supra 2. ubi agitur de Caathitis, et Gersonitis excubantibus, dicitur quod princeps principum eorum erat Eleazar filius Aaron. Solutio : Revera Gersonite erant sub custodia Ithamar, sicut hic dicitur : Quod autem supra dicuntur sub cura Eleazari verum est, tamquam sub superiori. Eleazar enim maior erat, et futurus summus sacerdos post Aaron. Erant ergo Gersonite sub utroque, sub Ithamar immediate, sub Eleazar mediate. a   Per manum Moysi] Iuxta sermonem Domini factum Moysi, vel scriptum per manum Moysi.
marg.| {b} Quos fecit adunare] Alia littera, quos fecit ad nomen, id est quos nominavit per nomina, et capita.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_4)

Notes :