Capitulum 36

Numérotation du verset Nm. 36,1 

Accesserunt autem et principes familiarum Galaad
filii Machir
filii Manasse
de stirpe filiorum Ioseph
locutique sunt Moysi coram principibus Israel atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 36,2 

tibi domino nostro precepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israel et ut filiabus Salphaat
fratris nostri dares possessionem debitam patri
Numérotation du verset Nm. 36,3 

quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur
Numérotation du verset Nm. 36,4 

atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat
Numérotation du verset Nm. 36,5 

respondit Moyses filiis Israel et Domino precipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est
Numérotation du verset Nm. 36,6 

et hec lex super filiabus Salphaat a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut sue tribus hominibus
Numérotation du verset Nm. 36,7 

ne commisceatur possessio filiorum Israel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua
Numérotation du verset Nm. 36,8 

et cuncte femine maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis
Numérotation du verset Nm. 36,9 

nec sibi misceantur tribus sed ita maneant
Numérotation du verset Nm. 36,10 

ut a Domino separate sunt feceruntque filie Salphaat ut fuerat imperatum
Numérotation du verset Nm. 36,11 

et nupserunt Maala
et Thersa
et Egla
et Melcha
et Noa
filiis patrui sui
Numérotation du verset Nm. 36,12 

de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio
que illis fuerat attributa mansit in tribu et familia patris earum
Numérotation du verset Nm. 36,13 

Hec sunt mandata atque iudicia que precepit Dominus per manum Moysi ad filios Israel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho1.
1 Hiericho] + Explicit Liber Vaiedabber id est Numeri Weber

Capitulum 36

Numérotation du verset Nm. 36,1 
marg.| {s} Accesserunt] etc. hic agitur de filiabus Saphaad, quibus, ut dictum est sup. 27. a mortuo patre earum absque filiis iubente Domino cessit hereditas, quarum occasione ibidem data est lex de successione hereditatis ; ut si non sit etiam filius, filia succedat patri in hereditate ; quod si nec filia, frater, quod si nec frater patruus ; quod si non patruus, propinquior genere. Ne vero in iubileo confunderentur sortes, et Tribus, precipit hic Dominus, quod mulier patri succedens, nulli coniungatur, nisi viro de Tribu sua. Aliis vero mulieribus, que locum primogeniti non tenebant, id est que patri in hereditate non succedebant, licitum erat contrahere cum viris alterius Tribus. Unde lex ista tantum de primogenitis, id est succedentibus patribus in hereditate intelligitur. Unde patet, quod beata Virgo cum esset primogenita, et heres paterne hereditatis, erat de Tribu Iuda, et Ioseph vir eius erat de Tribu Iuda.
Numérotation du verset Nm. 36,2 
marg.| {t} Precepit] supra 25. et ut filiabus Salphaad, supra 22.
prol.| [reliqua sine glossa]



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_36)

Notes :