Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Nm. 19,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 19,2 

ista est religio victime quam constituit Dominus precipe filiis Israel ut adducant ad te vaccam rufam etatis integre
in qua nulla sit macula nec portaverit iugum
Numérotation du verset Nm. 19,3 

tradetisque eam Eleazaro sacerdoti
qui eductam extra castra immolabit
in conspectu omnium
Numérotation du verset Nm. 19,4 

et tingens digitum in sanguine eius
asperget contra fores tabernaculi
septem vicibus
Numérotation du verset Nm. 19,5 

comburetque eam cunctis videntibus
tam pelle et carnibus eius quam sanguine et fimo flamme traditis
Numérotation du verset Nm. 19,6 

lignum
quoque cedrinum et hyssopum coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam que vaccam vorat
Numérotation du verset Nm. 19,7 

et tunc demum lotis vestibus
et corpore suo
ingredietur
in castra
commaculatusque erit usque ad vesperam
Numérotation du verset Nm. 19,8 

sed et ille qui combusserit eam,
lavabit vestimenta sua
et corpus
immundusque1 erit usque ad vesperam
1 immundusque] et immundus Weber
Numérotation du verset Nm. 19,9 

colliget
autem vir mundus
cineres vacce
et effundet eos extra castra in loco purissimo
ut sint multitudini filiorum Israel in custodiam et in aquam aspersionis quia pro peccato vacca combusta est
Numérotation du verset Nm. 19,10 

cumque laverit qui vacce portaverat cineres vestimenta sua
immundus erit usque ad vesperum
habebunt hoc filii Israel et advene
qui habitant inter eos
sanctum iure perpetuo
Numérotation du verset Nm. 19,11 

qui tetigerit cadaver hominis et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
Numérotation du verset Nm. 19,12 

aspergetur ex hac aqua die tertio
et septimo et sic mundabitur si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
Numérotation du verset Nm. 19,13 

Omnis qui tetigerit humane anime morticinum et aspersus hac commixtione
non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israel
quia aqua expiationis non est aspersus immundus erit et manebit spurcitia eius super eum
Numérotation du verset Nm. 19,14 

ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo omnes qui ingrediuntur tentorium illius et universa vasa que ibi sunt polluta erunt septem diebus
Numérotation du verset Nm. 19,15 

vas
quod non habuerit operculum
nec ligaturam
desuper immundum erit
Numérotation du verset Nm. 19,16 

si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulcrum immundus erit septem diebus
Numérotation du verset Nm. 19,17 

tollentque2
2 tollentque Rusch ] tollent Weber
de cineribus combustionis atque peccati et mittent aquas vivas super eos in vas
Numérotation du verset Nm. 19,18 

in quibus cum homo mundus
tinxerit hyssopum
asperget ea3
3 ea] eo Weber
omne tentorium et cunctam supellectilem et homines huiuscemodi contagione pollutos
Numérotation du verset Nm. 19,19 

atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die expiatusque die septimo lavabit et se et vestimenta sua et immundus4 erit ad vesperam
4 immundus Σ Φ Rusch Clementina ] mundus Weber
Numérotation du verset Nm. 19,20 

si quis hoc ritu non fuerit expiatus peribit anima illius de medio ecclesie quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus
Numérotation du verset Nm. 19,21 

erit hoc preceptum legitimum sempiternum ipse quoque qui aspergit aquas lavabit vestimenta sua omnis qui tetigerit aquas expiationis immundus erit usque ad vesperam
Numérotation du verset Nm. 19,22 

quicquid tetigerit immundus immundum faciet et anima que horum quippiam tetigerit immunda erit usque ad vesperum.

Capitulum 19

Numérotation du verset Nm. 19,1 
marg.| {m} Locutusque est Dominus] etc. Hic agitur de famoso sacrificio, id est de sacrificio vitule rufe, quod fiebat decima die Septembris ut dictum est supra Lv. 16. ubi de hoc sacrificio sufficienter dictum est : Unde hic breviter pertransimus. Que hic dicitur vacca, ibi dicitur vitulus. Sed sciendum, quod tantum vacca erat in genere feminino, quia pro peccatis fragilitatis offerebatur. Erat autem trima, immaculata, que iugum non traxerat, quam Sacerdos de proprio comparabat, de cuius sanguine inferebatur in Sanctuario, et etiam in Sancta Sanctorum : Unde et de illa nihil erat Sacerdotis ; sed tota, id est carnes cum fimo, et corio extra castra comburebantur, de quibus cineribus fiebat aqua aspersionis, qua per totum annum immundi septem dierum aspergebantur tertio die, et septimo : et sic offerentes postea mundabantur.
marg.| {n} Constituit Dominus] Quasi specialiter.
marg.| {o} Etatis integre] Id est trium annorum, ut dicit IOSEPHUS. Alii dicunt unius anni.
marg.| {p} Macula] Corporis. Macula velleris non impedit hostiam, sed corporis.
marg.| {q} Tradetisque eam Eleazaro] Et querit AUGUSTINUS in GLOSSA cur non Aaron ? Et respondet : Forte prefiguratum est, non ad tempus, quod tunc erat, sed ad posteros huius Sacerdotii, passionem Domini perventuram.
marg.| {r} Digitum] Pollicem, scilicet et sic redibat ad tabernaculum cum sanguine, quo faciebat aspersionem, ut dictum est Lv. 16.c.
marg.| {s} Comburetque] Id est comburi faciet ab aliquo Sacerdote, qui erit immundus usque ad vesperam.
marg.| {t} Mittet in flammam] Scilicet, magnus Sacerdos, qui resumptis propriis vestibus redibat in castra.
marg.| {u} Sed et ille, qui combusserit] Relictus a Sacerdote ibi, ut faceret vaccam consumi usque ad favillam.
marg.| {x} Vir mundus] Tertius Sacerdos, qui similiter immundus erat usque ad vesperam, neque intrabat castra, nisi prius lotus.
marg.| {1. 140va} a In custodiam] Id est ut custodiantur ad hoc, ut expietur omnis multitudo Israel.
marg.| {b} Et in aquam] Id est et ut ex eis fiat aqua lustrationis, qua populus expietur.
marg.| {c} Qui vacce portaverat cineres] Id est collegit. Nota : tres fuerunt in sacrificio, immolans, comburens, cineres colligens, et omnes erant immundi usque ad vesperam, nec intrabant neque tabernaculum, neque castra nisi prius loti.
marg.| {d} Inter eos sanctum] Id est venerabile, vel firmum, vel sanctificans.
marg.| {d} Iure perpetuo] Dicit propter significatum, non sacrificium vitule, quod fuit temporale.
marg.| {e} Qui tetigerit] Determinat, ad quid sit utilis aqua facta de cineribus vitule rufe, scilicet ad purificandum immundos septem dierum : Immundus enim unius diei per aquam simplicem mundabatur.
marg.| {f} Die tertio] Propter tres vires anime, vel fidem Trinitatis.
marg.| {g} Et septimo] die, qui est quartus a tertio propter quatuor humores corporis : et sic mundatio totius hominis innuitur : hoc ita exponit AUGUSTINUS Si quis autem non sic mundabatur, peribat de medio Ecclesie, et ab ingressu sancti loci arcebatur ; Ille vero, qui mundabat immundum aqua huiusmodi, immundus erat usque ad vesperum, quia tetigerat cineres, et ideo lavabat vestimenta sua.
marg.| {h} Anime morticinum] Id est hominem mortuum.
marg.| {i} Polluet tabernaculum] Id est reus erit sanctificationum tabernaculi.
marg.| {k} Ex Israel] id est dignus erit separari a populo Israel.
marg.| {l} Qui moritur in tabernaculo] id est in papilione suo.
marg.| {m} Combustionis atque peccati] Id est hostie pro peccato.
marg.| {n} Ipse quoque] etc. Sed queritur, cum isti cineres fierent ad purificandum homines immundos, cur illi, qui tangebant eos, immundi erant ? Ad hoc dixit quidam Iudeus conversus sic : Aaron peccavit in conflatione vituli, nec tamen fuit punitus : ideo voluit Dominus ei hanc penam infligere, ut illud, quod alios mundabat ; eum, et posteros eius immundos faceret : Vel forte propter reverentiam Sacramenti immundos reputabant se, qui tetigerant cineres illos. Similiter Sacerdos evangelicus post tractationem Eucharistie lavat manus propter reverentiam Sacramenti tanti, quo se indignum reputat, et timet, ne indigne tractaverit illud : et non audet alia tangere, nisi prius lotis manibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_19)

Notes :