Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Nm. 14,1 

igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa
Numérotation du verset Nm. 14,2 

et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel dicentes
Numérotation du verset Nm. 14,3 

utinam mortui essemus in Egypto et non in hac vasta solitudine utinam pereamus et non inducat nos Dominus in terram istam ne cadamus gladio et uxores ac liberi nostri ducantur captivi nonne melius est reverti in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,4 

dixeruntque alter ad alterum constituamus nobis ducem et revertamur in Egyptum
Numérotation du verset Nm. 14,5 

quo audito Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 14,6 

at vero Iosue filius Nun et Caleb
filius Iephone qui et ipsi lustraverant terram sciderunt vestimenta sua
Numérotation du verset Nm. 14,7 

et ad omnem multitudinem filiorum Israel locuti sunt terram1 quam circuivimus valde bona est
1 terra T M Φ Rusch Clementina ] terram Weber
Numérotation du verset Nm. 14,8 

si propitius fuerit Dominus inducet nos in eam et tradet humum lacte et melle manantem
Numérotation du verset Nm. 14,9 

nolite rebelles esse contra Dominum neque timeatis populum terre huius quia sicut panem ita possumus eos2 devorare recessit ab illis omne presidium Dominus nobiscum est nolite metuere
2 possumus eos] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,10 

cumque clamaret omnis multitudo et lapidibus vellet eos3 opprimere apparuit gloria Domini super tectum
3 vellet eos Rusch ] inv. Weber
federis cunctis videntibus4 filiis Israel
4 videntibus Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 14,11 

et dixit Dominus ad Moysen usquequo detrahet mihi populus iste quousque non credent mihi in omnibus signis que feci coram eis
Numérotation du verset Nm. 14,12 

feriam igitur eos pestilentia atque consumam te autem faciam principem super gentem magnam et fortiorem quam hec est
Numérotation du verset Nm. 14,13 

et ait Moyses ad Dominum ut audiant Egyptii de quorum medio eduxisti populum istum
Numérotation du verset Nm. 14,14 

et habitatores terre huius qui audierunt quod tu Domine in populo isto sis et facie videaris ad faciem et nubes tua protegat illos et in columna nubis precedas eos per diem et in columna ignis per noctem
Numérotation du verset Nm. 14,15 

quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem et dicant
Numérotation du verset Nm. 14,16 

non poterat introducere populum in terram pro qua iuraverat idcirco occidit eos in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,17 

magnificetur ergo fortitudo Domini sicut iurasti5:
5 iurasti Rusch ] iurasti dicens Weber
Numérotation du verset Nm. 14,18 

Domine6 patiens
6 domine Rusch ] dominus Weber
et multe misericordie auferens iniquitatem et scelera nullumque innoxium derelinquens qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem
Numérotation du verset Nm. 14,19 

dimitte obsecro peccatum populi tui huius secundum magnitudinem misericordie tue sicut propitius fuisti egredientibus de Egypto usque ad locum istum
Numérotation du verset Nm. 14,20 

dixitque Dominus dimisi iuxta verbum tuum
Numérotation du verset Nm. 14,21 

vivo ego et implebitur gloria Domini universa terra
Numérotation du verset Nm. 14,22 

attamen omnes homines qui viderunt maiestatem meam
et signa que feci in Egypto et in solitudine et temptaverunt me iam per decem vices
nec obedierunt voci mee
Numérotation du verset Nm. 14,23 

non videbunt terram pro qua iuravi patribus eorum nec quisquam ex illis qui detraxit mihi intuebitur eam
Numérotation du verset Nm. 14,24 

servum meum Caleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam
Numérotation du verset Nm. 14,25 

quoniam Amalechites et Chananeus habitant in vallibus cras movete castra et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri
Numérotation du verset Nm. 14,26 

locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens
Numérotation du verset Nm. 14,27 

usquequo multitudo hec pessima murmurat contra me querelas filiorum Israel audivi
Numérotation du verset Nm. 14,28 

dic ergo eis vivo ego ait Dominus sicut locuti estis audiente me sic faciam vobis
Numérotation du verset Nm. 14,29 

in solitudine hac iacebunt cadavera vestra omnes qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me
Numérotation du verset Nm. 14,30 

non intrabitis terram super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem preter Caleb filium Iephone et Iosue filium Nun
Numérotation du verset Nm. 14,31 

parvulos
autem vestros de quibus dixistis quod prede hostibus forent introducam ut videant terram que vobis displicuit
Numérotation du verset Nm. 14,32 

vestra cadavera iacebunt in solitudine
Numérotation du verset Nm. 14,33 

filii vestri vagi erunt7 in deserto annis quadraginta et portabunt fornicationem vestram
7 vagi erunt Rusch ] inv. Weber
donec consumantur cadavera patrum in deserto
Numérotation du verset Nm. 14,34 

iuxta numerum quadraginta dierum
quibus considerastis terram annus pro die imputabitur et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras et scietis ultionem meam
Numérotation du verset Nm. 14,35 

quoniam sicut locutus sum ita faciam omni multitudini huic pessime que consurrexit adversum me in solitudine hac deficiet et morietur
Numérotation du verset Nm. 14,36 

igitur omnes viri quos miserat Moyses ad contemplandam terram et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem detrahentes terre quod esset mala
Numérotation du verset Nm. 14,37 

mortui sunt atque percussi in conspectu Domini
Numérotation du verset Nm. 14,38 

Iosue autem filius Nun et Caleb filius Iephone vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram
Numérotation du verset Nm. 14,39 

locutusque est Moyses universa verba hec ad omnes filios Israel et luxit populus nimis
Numérotation du verset Nm. 14,40 

et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis atque dixerunt parati sumus ascendere ad locum de quo Dominus locutus est quia peccavimus
Numérotation du verset Nm. 14,41 

quibus Moyses cur inquit transgredimini verbum Domini quod vobis non cedet in prosperum
Numérotation du verset Nm. 14,42 

nolite ascendere non enim est Dominus vobiscum ne corruatis coram inimicis vestris
Numérotation du verset Nm. 14,43 

Amalechites
et Chananeus
ante vos sunt quorum gladio
corruetis eo quod nolueritis acquiescere Domino nec erit Dominus vobiscum
Numérotation du verset Nm. 14,44 

at illi contenebrati
ascenderunt in verticem montis
arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris
Numérotation du verset Nm. 14,45 

descenditque Amalechites et Chananeus qui habitabant in montibusa
0 montibus Rusch] monte Weber
et percutiens eos atque concidens persecutus est usque Horma.

Capitulum 14

Numérotation du verset Nm. 14,1 
marg.| {g} Igitur vociferans omnis, etc.   Caleb] GLOSSA Qui de Tribu Iuda.
marg.| {h} Vestimenta sua] Mos erat Iudeorum in dolore scindere vestimenta.
marg.| {i} Omne presidium] AUGUSTINUS ponit hanc litteram, Abscessit enim tempus ab eis ; Dominus autem in nobis, ne timueritis eos. Et est sensus. Tempus, id est prosperitas, recessit ab eis, non Dominus, quia numquam habuerunt ipsum ; sed nobiscum est.
marg.| {k} Feriam igitur] GLOSSA Comminatio hec non est iracundia, sed prophetia. Assumendus enim erat populus nationum, sed non per Moysen. Excusavit ergo se Moyses : Sciebat enim, quod Gens, que promittitur, non per se vocanda erat ; sed per Iesum : nec Mosaicus, sed Christianus populus erat appellandus : ideo pluries exorat pro populo suo.
marg.| {l} Te autem faciam Principem] Ad litteram. Moysi promittitur, quod in omni Gente erunt imitatores eius, in cultu unius Dei.
marg.| {m} Ut audiant Egyptii] Ut ponitur hic pro, ne, sicut
marg.| {e} converso sepe fit. Et est Aposiopesis, id est defectiva locutio. Et est sensus. Oro, Domine, ne facias, quod minaris ; ut, id est ne audiant Egyptii, et insultent tibi, quasi impotenti solvere, quod promisisti populo. Vel sic. Oro, Domine, ne facias, quod minaris, quod si feceris, accidet, ut audiant Egyptii, etc. Sic tenetur proprie. Vel sic supple. Domine, minaris populo, et ita vis facere, ut audiant, etc.
marg.| {n} Magnificetur ergo] quasi dicat et si propter ipsos, qui perire meruerunt. non parcis populo : tamen propter complendam veritatis tue promissionem, et ut non insultent tibi, et detrahant inimici tui, parce eis.
marg.| {o} Qui visitas] etc. Hoc multis modis exponitur. Primo sic, qui visitas, puniendo peccata patrum in filios, id est peccata filiorum, quibus imitantur {1. 136va} patres. Vel sic. Qui punis patres in filiis imitantibus peccata eorum. Pena enim filiorum, pena patrum est.
marg.| {a} In tertiam, et quartam] etc. dicit, quia tantum solent vivere patres. Vel sic. Qui visitas, corrigendo. Flagellas hic homines pro peccatis, quibus Demones imitantur, et non ipsos Demones. Hanc expositionem ultimam ponit quedam <Glossa> interlinearis super Ex. 20.a.
marg.| {b} Vivo ego] Modus ergo iurandi est, et habetur similis Gn. 41.f. Ego sum Pharao. Quasi dicat Dominus. Iuro tibi pro certo, quod modo parcam eis. Nec intelligitur hoc de dimissione reatus, sed pene. Ille enim paucis dimissus est, scilicet tantum contritis corde, et penitentibus.
marg.| {c} Gloria Domini] id est tam mira faciet, quod scietur ubique, id est ab omnibus glorificabitur. Unde cantat Ecclesia Ps. 32. Misericordia Domini plena est terra. Vel sic. Implebitur universa terra gloria Domini, id est populus, licet in aliis personis intrabit in terram promissionis, et dilatabitur gloria Domini.
marg.| {d} Per decem vices] id est multoties. Finitum pro infinito. Simile Gn. 31.a. ubi loquitur Iacob uxoribus suis. Circumvenit me pater vester, et mutavit mercedem meam decem vicibus, id est sepe. Vel ad litteram, fuit hoc, quod decies tentavit populus Dominum in deserto. Septem tentationes habes in Ex. tres in Nm. Prima in Ex. fuit post exitum de Egypto ante ingressum maris. Ex. 14.c. ubi dixerunt. Forsitan non erant sepulchra in Egypto ; et ideo tulisti nos, ut moreremur in solitudine. Secunda fuit in deserto Sur, post transitum maris ad aquas Marath Ex. 15. ubi dicitur. Murmuravit populus contra Moysen, dicens : quid bibemus, etc. Tertia in deserto Sin, quando defecit farina, quam tulerant de Egypto. Ex. 16.a. ubi dicitur. Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti, quando sedebamus super ollas carnium. Quarta fuit, quando datum est manna. Ex. 16.f. ubi contra preceptum Moysi, egressi sunt Sabbato, ut colligerent manna. Unde Moyses dixit eis : Quousque non vultis custodire mandata mea ? Quinta eodem d. quando reservaverunt sibi manna contra mandatum Moysi. Unde Moyses iratus est contra eos. Sexta in Raphidim, propter defectum aque. Ex. 17.a. Septima in vitulo conflatili. Ex. 32.a. Octava Sup. 11.a. pro labore itineris. Nona eod. b. quando murmuraverunt propter carnes, memores piscium, et peponum, et huiusmodi, que comederant in Egypto. Decima ad aquas contradictionis. Infr. 20.a.
marg.| {e} Nec quisquam ex illis] etc. Sed quid est hoc ? Nonne dimiserat eis propter Moysen ? Solutio : Quidam dicunt, dimiserat culpam, sed non iniuriam. Et hoc Moyses rogaverat, dicens : Obsecro, dimitte peccatum populi tui huius. Alii dicunt. quod dimisit penam id est ad tempus distulit. Et hoc videtur per hoc, quod dicitur. Sicut propitius fuisti, etc. Alii dicunt, quod dimisit penam, quam meruerunt tunc. Et terram promissionis non dedit eis, quia murmuraverunt. Vel secundum regulam Tyconii quibusdam pepercit, id est omnibus infra viginti annos, et Levitis, et omnes alii mortui sunt in deserto preter Caleb, et Iosue.
marg.| {f} Intuebitur eam] Nisi forte a longe, ut Moyses. Infra 27.c. Dt. 32.g.
marg.| {g} Alio spiritu] id est ad aliud, scilicet ad non diffidendum. Et quoad hoc, plenius fuit Spiritus S. in {1. 136vb} Caleb, quam in Moyse. Vel plenius alio spiritu, quam alii decem exploratores, id est alia voluntate, et alia virtute.
marg.| {h} Inducam in terram] De Iosue tacet hic ; sed postea associabit eum ei.
marg.| {i} Quoniam Amalechites] Quasi dicat. Licet offensus sim, tamen modo parcam. Ite ergo per aliam viam, ne incidatis in hostes. Quoniam Amalechites, etc. Vel sic construe. Revertimini per viam maris rubri, id est iuxta mare rubrum, non per eam, qua venerant, quoniam Amalechites, etc.
marg.| {k} Locutusque] etc. Supra eod. comminatus fuerat Dominus populo, Moyse tantum presente : nunc eamdem comminationem recapitulat, Moyse, et Aaron presentibus, addens etiam multa.
marg.| {l} Contra me] qui sum Dominus eorum, qui tot beneficia contuli.
marg.| {m} Audiente me faciam] quem nihil latet. Vel sic. Faciam, id est iuxta mensuram murmurationis vestre puniam vos. Unde Is. 27.b. In mensura contra mensuram, cum adiecta fuerit, iudicabit eam. Mt. 7.a. Eadem mensura, qua mensi fueritis, remetietur, et vobis. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit ; tantum date ei tormentum, et luctum. Dt. 25.a. Pro mensura peccati, erit et plagarum modus. Contra. Universe vie Domini misericordia, et veritas. Item dicunt Sancti, quod Dominus semper remunerat super condignum, et punit citra. Solutio. Dominus semper punit citra meritum peccatoris, et tamen iuxta debitum, id est quantum debet, et quantum previdit. Tantum enim debet punire, quantum previdit se puniturum.
marg.| {n} Super quam levavi] Levare manum, iurantium est, et pugnantium. Est igitur sensus. Levavi manum, id est iuravi, ut darem vobis, et pugnavi pro vobis eiiciendo hostes vestros ex ea.
marg.| {o} Introducam, ut videant] Quia ipsi non peccaverunt murmurando contra Dominum, quod patet ex alia littera, quam ponit Origenes que talis est : Sed filii eorum, qui sunt hic mecum ; quique ignorant bonum, vel malum.
marg.| {p} Annis quadraginta] Intellige ab exitu de Egypto. quasi dicat Quadraginta annos in deserto vagi complebitis. Iam unum compleverant, et de secundo partem.
marg.| {q} Et portabunt fornicationem vestram] id est penam corporalem pro fornicatione corporali, vel spirituali. Argumentum, quod filius punitur ad minus temporaliter pro peccato patris. Cui consonat illud, quod dicitur Ex. 20.a. Ego sum Deus zelotes, etc. Contra Dt. 24.c. Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus. Ez. 18.e. Filius non portabit iniquitatem patris. Sed iste due auctoritates de pena, vel morte eterna, et sensibili ; priores vero de temporali. Sed que ratio est, ut etiam temporaliter puniatur filius pro peccato patris, si filius non peccavit, sed displicet ei peccatum patris ? Dicimus, quando filius pro peccato patris punitur : hoc est, quia patrem imitatus est, et sic iuste punitur. Aut ne imitetur patrem : et sic non punitur ; sed ne peccet, cavetur.
marg.| {r} Annus pro die] In penitente
marg.| {e} converso dies pro anno. Ez. 4.b. Assumes tibi iniquitates domus Iuda quadraginta diebus. Diem pro anno, diem, inquam ; pro anno dedi tibi. Diem penitentie pro anno culpe. Item ibi dicit Glossa Origenis. Timeo hoc mysterium discutere : Video enim, quod in hoc comprehenditur ratio peccatorum, et penarum. Si enim cuique peccatori annus ascribitur ad penam {1. 137ra} pro unius diei peccato, et secundum rationem dierum, quibus peccatur, totidem annorum numerus in suppliciis consumitur : vereor, ne forte nobis, qui quotidie peccamus, nec ipsa forte secula seculorum sufficere possint ad penas luendas.
marg.| {a} Detrahentes terre] quando dixerunt eam devorare habitatores suos, nihilominus tamen ante dixerant bona de ipsa, vocantes eam terram lacte, et melle fluentem.
marg.| {b} Locutusque] etc. Comminatus est Dominus supra populo, Moyse, et Aaron presentibus, sed Moyse orante, temperavit Dominus sententiam, et excepit parvulos, qui nondum attigerant vigesimum annum : quo facto exponit hic Moyses iram Domini contra eos. Unde ipsi territi, in crastino mane venientes ad Moysen dixerunt se esse paratos ascendere in terram promissionis : quod tunc Moyses prohibuit eis ; tamen ipsi, illo prohibente, ascenderunt in montem ; unde multi ex eis corruerunt. Amalechita, et Chananeo contra eos pugnantibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_14)

Notes :