Hugo de Sancto Caro

Capitulum 25

Numérotation du verset Nm. 25,1 

Morabatur autem eo tempore Israel in Sethim
et fornicatus est populus cum filiabus Moab
Numérotation du verset Nm. 25,2 

que vocaverunt eos ad sacrificia sua at illi comederunt
et adoraverunt deos earum
Numérotation du verset Nm. 25,3 

initiatusque est Israel Beelphegor et iratus Dominus
Numérotation du verset Nm. 25,4 

dixit1 ad Moysen tolle cunctos principes populi et suspende eos contra solem
1 dixit] ait Weber
in patibulis
ut avertatur furor meus ab Israel
Numérotation du verset Nm. 25,5 

dixitque Moyses ad iudices Israel occidat unusquisque proximos suos qui initiati sunt Beelphegor
Numérotation du verset Nm. 25,6 

Et ecce unus de filiis Israel intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitin vidente Moyse et omni turba filiorum Israel qui flebant ante fores tabernaculi
Numérotation du verset Nm. 25,7 

quod cum vidisset Phinees
filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit
de medio multitudinis et arrepto pugione
Numérotation du verset Nm. 25,8 

ingressus est post virum Israelitem
in lupanar et perfodit ambos simul virum scilicet et mulierem
in locis genitalibus
cessavitque plaga a filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 25,9 

et occisi sunt viginti quatuor millia homines
Numérotation du verset Nm. 25,10 

dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 25,11 

Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israel quia zelo meo commotus est contra eos ut non ipse delerem filios Israel in zelo meo
Numérotation du verset Nm. 25,12 

idcirco loquere ad eos ecce do ei pacem federis mei
Numérotation du verset Nm. 25,13 

et erit tam ipsi quam semini illius pactum sacerdotii sempiternum
quia zelatus est pro Deo suo et expiavit scelus filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 25,14 

Erat autem nomen viri Israelite qui occisus est cum Madianitide
Zambri filius Salu
dux de cognatione et tribu Simeonis
Numérotation du verset Nm. 25,15 

porro mulier madianitis que pariter interfecta est vocabatur Cobzi2
2 Cobzi ΩS Rusch ] Cozbi G X ΣM B S Ω JM Rusch Ed1530 , Chozbi Weber
filia Sur
principis nobilissimi Madianitarum
Numérotation du verset Nm. 25,16 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 25,17 

hostes vos sentiant Madianite et percutite eos
Numérotation du verset Nm. 25,18 

quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos et deceperunt3 insidiis per idolum Phogor
3 deceperunt] decepere Weber
et Cobzi4
4 Cobzi ΩS Rusch ] Cozbi G X Σ ΦA S Ω M Rusch Ed1530 Clementina , Chozbi Weber
filiam ducis Madian sororem suam que percussa est in die plage pro sacrilegio Phogor.

Capitulum 25

Numérotation du verset Nm. 25,1 
marg.| Morabatur] etc. SEPTUAGINTA habent, applicuit Israel in Sethim. Nec est mansio, sed pars campestrium Moab, que fuit una mansio. Et hic prosequitur Moyses, quid fecerit Israel post recessum Balaam. Fornicatus est enim cum filiabus Moab.
marg.| {k} Vocaverunt] Postquam allexerant eos ad amorem suum.
marg.| {l} Initiatusque est Beelphegor] id est Israel consecratus est Beelphegor, scilicet idolo Madianitarum, quod Greci Priapum vocant, Latini idolum tentignis. Phegor nomen est idoli ; Beel idem est quod Deus. Unde sensus est Beelphegor, id est Deus dictus Phegor. Origenes Consecratus est hic, scilicet ministeriis idoli, quod apud Madianitas precipue a mulieribus colitur. Et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur, que et qualis sit, vel cuius forme : forte ne auditorem polluat. Cum ergo {1. 145rb} multe sint turpitudinis species, una Beelphegor dicitur. Omnis ergo, qui turpe aliquid committit in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur.
marg.| {m} Tolle cunctos Principes] id est Duces Tribuum, quos suspendi precipit. Forte quia non corripuerat subditos : vel Principes dicit auctores idololatrie. Unde statim sequitur : Dixit Moyses, etc. Alia translatio habet : Tolle Principes, et ostenta eos Domino contra Solem, et auferetur ira animadversionis Domini ab Israel.
marg.| Et dicit Augustinus quod idem est ostentare Domino contra Solem, quod crucifigi palam in exemplum. Unde Grecus habet paradigmatizon, id est ad exemplar. Paradigma enim exemplum dicitur. Aquila dixit, sursum confige. Symmachus dixit, suspende.
marg.| Et querit Augustinus utrum preceptum Domini de suspensione Ducum fuerit adimpletum, aut non. Si non moriatur, quo modo impune contemptum est mandatum Domini. Si sic moriatur, quare Scriptura tacuit. Preterea, si factum est, et tacitum, cur ex eo, quod Phinees transfixit adulteros, dicit Scriptura Dominum placatum fuisse, cum transfixis duobus fuerit placatus. Dixerat enim Dominus : suspende Principes, ut auferatur furor meus ab Israel.
marg.| Ad hoc dicit Augustinus quod dum Moyses iussisset unumquemque interficere proximum suum, idolis consecratum, accidit illud factum Phinees, et sic ira Dei placata fuit. Unde non fuit opus postea crucifigi Principes.
marg.| Nota Glossa Origenis Populus peccat, et Principes ostentantur contra Solem, ad examinandum, ut arguantur a luce. Non enim tantum pro suis arguuntur delictis : Pro populo enim coguntur Principes reddere rationem, ne forte non docuerint, non monuerint, nec solliciti arguerint eos, qui primum peccaverunt, ne contagio dispergeretur in populos. In ipsos enim convertetur ira Dei, et cessabit a populo. Hec si cogitarent homines, principatus non ambirent. Sufficit cuique pro peccatis propriis argui, et reddere rationem. Quid necesse est pro peccatis populi ostentari contra Solem, ante quem nihil potest abscondi, nihil obscurari ?
marg.| Item alia Glossa Origenis dicit : Fortasse referuntur hec ad Angelos, venient enim ad iudicium nobiscum, et stabunt ante Solem iustitie, ne forte aliquid cause ex ipsis fuerit, quod deliquimus, ne forte minus operis expenderint, ut nos a peccatis revocarent. Unde Apc. 2.e. Habeo aliquid adversus te, quia habes ibi tenentes doctrinam Balaam, etc. Illud dicit GLOSSA Ne mireris, si Angeli veniant cum hominibus ad iudicium. Ipse enim Dominus ad iudicium veniet cum Principibus populi sui. Ostentantur ergo Principes : et si in illis culpa est, desinit ira Dei a populo. Debemus ergo magis solliciti esse, scientes, quod non solum pro actibus nostris stabimus ante tribunal Domini, sed et Angeli tamquam Principes, et Duces nostri. Unde : obedite prepositis vestris. Ipsi enim pervigilant tamquam rationem reddituri pro animabus vestris.
marg.| {n} Contra Solem] quem nihil latet, palam scilicet ut omnibus sint in exemplum, Et
marg.| {o} ecce unus de filiis Israel] Vocaverat Moyses duodecim Principes Tribuum, ut eorum consilio suspenderentur autores sceleris : et dum essent in consilio, quidam Israelita coram omnibus intravit ad quandam Madianitidem. Quod videns Phinees filius Eleazari Sacerdotis, secutus est eum, et confodit eos simul, et sic cessavit quassatio, id est strages populi, et ira Domini contra populum. Et hoc est, quod dicit :   Et ecce unus , etc. Tamen Ioseph. dicit quod Zambri Princeps in Tribu Simeon duxerat filiam cuiusdam potentis Madianitarum, que dicebatur Cozbi. Iste Zambri uxore iubente in quadam solemnitate non immolavit Deo cum aliis undecim Ducibus, quamobrem cum Moyses Ecclesiam congregasset, et eos culparet, ille coram omnibus confessus est se alienigenam duxisse, et idola {1. 145va} coluisse nec legibus Moysi se obnoxium esse : et discedens eorum omni turba, que flevit ante fores tabernaculi intravit tabernaculum uxoris. Et resurgens Phinees ingressus post eum invenit eos coeuntes, et confodit eos gladio in locis genitalibus, a   et occisi] etc. Forte a Domino per plagam aliquam precedentem, que tunc cessavit Ioseph. videtur velle, quod plurimi iuvenes zelo Phinees accensi, multa millia populi percusserunt.
marg.| {b} Sempiternum] Unde Eccl. 45.d. Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, et stare in reverentia gentis, in bonitate, et alacritate anime sue placuit Deo Israel ; ideo statuit illi testamentum pacis, et Principem Sanctorum Gentis sue fecit, ut sit illi, et semini eius Sacerdotii dignitas in eternum,
marg.| {c} de cognatione] Hoc satis consonat opinioni Iosephi supra d.
marg.| {d} percutite eos] Hoc factum est postea, cum Moyses misit exercitum, et percussit Madianitas, infr. 31. Et ita, quod hic precipitur, inferius adimpletur. Vel forte statim adimpleverunt filii Israel preceptum Domini, et interfecerunt mulieres, que venerant ad seducendum populum : sed huic opinioni obviat illud, quod dicitur : percutite eos, et non eas
marg.| {e} decepere] quia 1. allexerunt eos ad amorem suum : deinde captos amore suo traxerunt ad idololatriam. Hoc autem precipue fecit Cozbi, que pulchra, et nobilis erat, et ideo de ipsa specialiter fit mentio : et dicitur, quod per ipsam, et per Phegor deceptus fuit Israel.
marg.| {f} Phegor] sive Beelphegor.
marg.| {g} Sororem suam] id est illorum Madianitarum, quia de illis erat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_25)

Notes :