Capitulum 16

Numérotation du verset Nm. 16,1 

Ecce autem Chore filius Isaar filii Caath filii Levi et Dathan atque Abiron1 filii Eliab Hon quoque filius Pheleph2
1 Abiron Rusch ] scrips. hic et ubique , Abiram Weber |
2 Pheleph Rusch ] Pheleth Weber |
de filiis Ruben.
Numérotation du verset Nm. 16,2 

surrexerunt contra Moysen aliique filiorum Israel ducenti quinquaginta viri proceres synagoge et qui tempore concilii per nomina vocabantur
Numérotation du verset Nm. 16,3 

cumque stetissent adversum Moysen et Aaron dixerunt sufficiat vobis quia omnis multitudo sanctorum est et in ipsis est Dominus cur elevamini super populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,4 

quod cum audisset Moyses cecidit pronus in faciem
Numérotation du verset Nm. 16,5 

locutusque est3 ad Chore et ad omnem multitudinem mane inquit notum faciet Dominus qui ad se pertineant et sanctos applicabit sibi et quos elegerit appropinquabunt ei
3 est Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,6 

hoc igitur facite tollat unusquisque thuribulum suum4 tu Chore et omne concilium tuum
4 thuribulu suum Rusch ] thuribula sua Weber
Numérotation du verset Nm. 16,7 

et hausto cras igne ponite desuper thymiama coram Domino et quemcumque elegerit ipse erit sanctus multum erigimini filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,8 

dixitque rursum ad Chore audite filii Levi
Numérotation du verset Nm. 16,9 

num parum vobis est quod separavit vos Deus Israel ab omni populo et iunxit sibi ut serviretis ei in cultu tabernaculi et staretis coram frequentia populi et ministraretis ei
Numérotation du verset Nm. 16,10 

idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi ut vobis etiam sacerdotium vindicetis
Numérotation du verset Nm. 16,11 

et omnis globus tuus stet contra Dominum quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum
Numérotation du verset Nm. 16,12 

Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab qui responderunt: non venimus.
Numérotation du verset Nm. 16,13 

numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra que lacte et melle manabat ut occideres in deserto nisi et dominatus fueris nostri
Numérotation du verset Nm. 16,14 

re vera induxisti nos in terram que fluit rivis lactis et mellis et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum an et oculos nostros vis eruere non venimus
Numérotation du verset Nm. 16,15 

Iratusque Moyses valde ait ad Dominum ne respicias sacrificia eorum tu scis quod nec5 asellum quidem umquam acceperim ab eis nec afflixerim quempiam eorum
5 nec Rusch ] ne Weber
Numérotation du verset Nm. 16,16 

dixitque ad Chore tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim
Numérotation du verset Nm. 16,17 

tollite singuli thuribula vestra et ponite super ea incensum offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula Aaron quoque teneat thuribulum suum
Numérotation du verset Nm. 16,18 

quod cum fecissent stantibus Moysen et Aaron
Numérotation du verset Nm. 16,19 

et coadunassent6 adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi apparuit cunctis gloria Domini
6 coadunassent Rusch ] coacervassent Weber
Numérotation du verset Nm. 16,20 

locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait
Numérotation du verset Nm. 16,21 

separamini de medio congregationis huius ut eos repente disperdam
Numérotation du verset Nm. 16,22 

qui ceciderunt proni in faciem atque dixerunt fortissime Deus spirituum universe carnis num uno peccante contra omnes tua ira deseviet
Numérotation du verset Nm. 16,23 

et ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,24 

precipe universo populo ut separetur a tabernaculis Chore et Dathan et Abiron
Numérotation du verset Nm. 16,25 

surrexitque Moyses et abiit ad Dathan et Abiron et sequentibus eum senioribus Israel
Numérotation du verset Nm. 16,26 

dixit ad turbam: Recedite a tabernaculis hominum impiorum et nolite tangere que ad eos pertinent ne involvamini in peccatis eorum
Numérotation du verset Nm. 16,27 

cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis omnique frequentia
Numérotation du verset Nm. 16,28 

et ait Moyses: in hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa que cernitis et non ex proprio ea corde protulerim
Numérotation du verset Nm. 16,29 

si consueta hominum morte interierint et visitaverit eos plaga qua et ceteri visitari solent non misit me Dominus
Numérotation du verset Nm. 16,30 

sin autem novam rem fecerit Dominus ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia que ad illos pertinent descenderintque viventes in infernum
scietis quod blasphemaverunt7 Dominum
7 blasphamaverunt Rusch ] blasphamaverint Weber
Numérotation du verset Nm. 16,31 

confestim igitur ut cessavit loqui dirupta est terra sub pedibus eorum
Numérotation du verset Nm. 16,32 

et aperiens os suum devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia
Numérotation du verset Nm. 16,33 

descenderuntque vivi in infernum
operti humo et perierunt de medio multitudinis
Numérotation du verset Nm. 16,34 

at vero omnis Israel qui stabat per gyrum fugit a clamore8 pereuntium dicens ne forte et nos terra deglutiat
8 a clamore Rusch ] ad clamorem Weber
Numérotation du verset Nm. 16,35 

sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros qui offerebant incensum
Numérotation du verset Nm. 16,36 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 16,37 

precipe Eleazaro
filio Aaron sacerdotis ut tollat thuribula que iacent in incendio et ignem huc illucque dispergat quoniam sanctificata sunt
Numérotation du verset Nm. 16,38 

in mortibus peccatorum producatque ea in laminas et affigat altari eo quod oblatum sit in eis incensum Domino
et sanctificata sint ut cernant ea pro signo et in monimento9 filii Israel
9 in monimento Rusch ] monumento Weber
Numérotation du verset Nm. 16,39 

tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula enea in quibus obtulerant hii quos incendium devoravit et produxit ea in laminas affigens altari
Numérotation du verset Nm. 16,40 

ut haberent postea filii Israel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino
ne patiatur sicut passus est Chore et omnis multitudo10
10 multitudo Rusch ] congregatio Weber
eius loquente Domino ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 16,41 

murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini
Numérotation du verset Nm. 16,42 

cumque oriretur11 seditio et tumultus incresceret
11 oriretur] oreretur Weber
Numérotation du verset Nm. 16,43 

Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum federis
quod postquam ingressi sunt operuit nubes et apparuit gloria Domini
Numérotation du verset Nm. 16,44 

dixitque Dominus ad Moysen:
Numérotation du verset Nm. 16,45 

Recedite de medio multitudinis huius12 etiam nunc delebo eos cumque iacerent in terra
12 multitudinis huius Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 16,46 

dixit
Moyses
ad Aaron: Tolle thuribulum
et hausto igne
de altari mitte incensum
desuper pergens cito ad populum ut roges pro eis
iam enim egressa est ira a Domino et plaga desevit
Numérotation du verset Nm. 16,47 

quod cum fecisset Aaron
et cucurrisset
ad mediam multitudinem quam iam vastabat incendium obtulit thymiama
Numérotation du verset Nm. 16,48 

et stans
inter mortuos
et13 viventes
13 et Rusch ] ac Weber
pro populo deprecatus est
et plaga
cessavit
Numérotation du verset Nm. 16,49 

fuerunt autem qui percussi sunt quatuordecim millia hominum et septingenti absque his qui perierant in seditione Chore
Numérotation du verset Nm. 16,50 

reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi federis postquam quievit interitus

Capitulum 16

Numérotation du verset Nm. 16,1 
marg.| {k} Ecce autem Chore] Hic agitur de Schismate Chore, quod credimus esse factum ante recessum a monte Sinai. Qui cum vidisset fratrueles suos honoratos, alterum sacerdotio, alterum ducatu populi, invidit, et habuit secum complices de Levitis maioribus, ducentos quinquaginta, quos indignos Sacerdotio Moysi, et Aaron preferebat. Habuit autem complices, Dathan, et Abiron, Rubenitas : quibus propter primogenituram principatum deberi dicebat, quia fuerant de Ruben primogenito. Quibus ait Moyses : Tollat quisque thuribulum suum, et hausto igne, supponat Thymiama, et Aaron similiter : et quem elegerit Dominus, ipse sit Sanctus. Et mane convocata omni multitudine, noluerunt venire Dathan, et Abiron : et oravit Moyses, et absorbuit eos terra vivos. Egressusque est ignis de thuribulis Chore, et consortium, devoravit eos. Eleazar vero filius Aaron, ex precepto Domini, thuribula eorum formavit in laminas, et affixit altari holocaustorum, ad decorem, et ad commonendum filios Israel, ne quis de cetero tale quid presumeret, et similia pateretur.
marg.| {l} Per nomina vocabantur] id est nominati erant inter alios.
marg.| {m} Sufficiat vobis] id est sufficere debet vobis, quod hactenus principatum habuistis.
marg.| {n} Quia omnis multitudo Sanctorum est] id est a sanctis patribus : vel a Deo sanctificata : nec vos estis {1. 138ra} ceteris sanctiores, a   Pronus in faciem] ita cadunt Sancti, non retro, ut Eli. 1Rg. 4.d.
marg.| {b} Ipse erit sanctus] id est sanctus, ceterisque sanctior apparebit, preferturque in Sacerdotium. Tunc fiebat per signa electio, ut patet in Aaron : Et post per sortes, ut in Mathia. Act. 1.d. Loco istarum successit canonica electio, in qua nihil fraudis debet fieri, sicut nec in illa fiebat.
marg.| {c} Vel vindicetis] id est approprietis. Vel vindicetis, id est vobis defendatis. Vindicare enim est vindictam sumere : vel sibi aliquid defendere. Hanc litteram legit CANTOR <PARISIENSIS>. aliam dicit esse falsam, et est ironia. Vel interrogative legitur, et equipollet negationi.
marg.| {d} Globus] id est societas.
marg.| {e} Contra eum] quasi dicat, murmur vestrum non est contra Aaron, sed contra Dominum.
marg.| {f} Non venimus] id est venire noluimus, vel, dedignamur.
marg.| {g} De terra] etc. id est de Egypto, que abundat omni bono.
marg.| {h} Revera induxisti] Ironice dicunt hoc, irridendo eum, quasi dicas, Tu promisisti, quod induceres nos in terram illam : modo apparet, quid fecisti.
marg.| {i} An et oculos] etc. quasi dicat, Ceteris malis, que nobis intulisti, vis addere istud malum, ut eruas nobis oculos. Vel sic : Vis eruere nobis oculos, id est credis tu, quod simus ceci, nec intelligamus, quod nobis vis dominari ?
marg.| {k} Ne respicias] etc. Hoc dixit Moyses amore, sine zelo iustitie, non livore vindicte. Vel predictio est.
marg.| {l} Acceperim ab eis] Beatus ille Prelatus, qui hoc potest dicere vere. Unde Is. 35.c. Qui excutit manus suas ab omni munere, hic in excelsis habitabit. Simile habes, 1Rg. 12.a. de Samuele, qui dixit : Conversatus sum coram vobis ab adolescentia mea, usque ad diem hanc. Ecce presto sum, loquimini de me coram Domino, et coram Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim, aut asinum, si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
marg.| {1. 138rb} {m} Locutusque Dominus] etc. Quia proposuerat Dominus occidere Chore, et complices eius, nolens Iustum eum impio involvi, precepit Moysi, et Aaron, ut secederent de medio malorum, ut ipsi soli punirentur, qui meruerant. Et nota quod Dominus punit malos pena particulari, ut alii, qui non puniuntur, licet sint mali, corrigantur. Et hoc est, quod dicitur Prv. 19.d. Pestilente flagellato, stultus, sapientior erit. Quandoque punit Dominus malos generaliter : et tunc bonos iubet separari a malis, ne involvantur a pena, et ut cautiores fiant, visa pena malorum : Hoc est, quod dicitur Prv. 21.b. Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus.
marg.| {n} Separamini] Noe cum domo sua separatur, ab aliis in diluvio submergendis : Gn. 7.d. Sic Loth cum suis a Sodomis extrahitur ab Angelo, aliis igne, et sulphure perituris : Gn. 19.d. Sic filii Israel ab Egyptiis, marinis fluctibus obruendis : Ex. 14.g. Sic isti modo a Synagoga Chore terre hiatu absorbenda. Sic in fine boni separabuntur a malis igne perpetuo cruciandis : Mt. 25.c. verba sunt Augustini.
marg.| {o} Frequentia] id est familia.
marg.| {p} In hoc scietis] Non ex supercilio Philosophorum, quod sic loquitur Moyses, sed ex magna confidentia ad Deum.
marg.| {q} Aperiens terra os suum] id est hiatum faciens.
marg.| {r} In infernum] id est in inferiores partes terre, ubi corpora remanserunt ; anime vero in locum tormentorum abierunt, ibi perpetuo cruciande. Infernus autem, ut innuit AUGUSTINUS in GLOSSA dicitur inferior pars terre respectu illius superioris partis terre, quam inhabitamus : sicut aer iste caliginosus, in quo Demones, quasi in carcere, sunt retrusi, dicitur infernus respectu celi, ubi Angeli demorantur. Proprie autem dicitur infernus locus tormentorum, ubi anime igne perpetuo cruciantur. Aliquando etiam purgatorium dicitur infernus, sive tartarus, ut in offerenda defunctorum.
marg.| {1. 138va} a Et ignis egressus] Dicto de morte Dathan, et Abiron, breviter dicit de morte Chore, qui periit incendio. Caveant ergo Choronite, et Abironite, qui intruduntur in prelationes, tanto peiores simoniacis, quanto peior est raptor latrone.
marg.| {b} Locutusque est] etc. AUGUSTINUS ponit aliam litteram, scilicet dixit Dominus ad Moysen, et ad Eleazarum filium Aaron Sacerdotis : Tollite thuribula erea de medio exustorum, et ignem alienum, habet semina ibi : Et ponit tres questiones : Prima, quare hoc precepit Dominus Eleazaro, et non Aaron. Secunda, quid est semina ignem : Tertia, quare thuribula ista dicuntur sanctificata, cum potius videatur, quod debeant dici execranda. Ad primam dicit quod iam definitum erat, Aaron possidere summum Sacerdotium, in quo debebat ei Eleazarus succedere : Ad quod designandum, precipitur Eleazaro, et non Aaron. Ad secundam dicit quod seminare ignem, idem est, quod spargere ignem. Ad tertiam dicit quod thuribula illa futura erant causa sanctificationis posteris videntibus laminas inde factas affixas altari, reducentibus in memoriam vindictam Schismatis. Vel sanctificata, id est Domino consecrata, et a malis ablata.
marg.| {c} Et monimento] id est in memoriam huius vindicte.
marg.| {d} Affigens altari] Hic ostendit Origenes opinionem hominum in pluribus esse falsam. Videtur enim hominibus, quod Dominus thuribula Schismaticorum deberet respicere, sicut faciunt homines. Quia si quis est hereticus, statim iudicant scripta sua esse comburenda : Si Schismaticus, altare, in quo celebrat, esse destruendum : Sed thuribula magis ad exemplum, et in figura, quam ad usum tabernaculi sunt reservata.
Numérotation du verset Nm. 16,mystice 
marg.| Mystice autem thuribula Chore, in quibus est ignis alienus, sunt Scriptura Sacra, in qua heretici ponunt pravam expositionem : Sed hereticis mortuis, vel convictis, thuribula sunt altari affixa, et producta in laminas, id est Scriptura prius exposita, luce veritatis declaranda. Vel thuribula sunt scripta hereticorum, que dicuntur erea propter sonum, et ornatum verborum Et dicit Origenes Si qua in ipsis hereticorum verbis ex divine Scripture sensibus inveniantur, non respuantur.
marg.| {e} Murmuravit autem] etc. Chore, et sociis eius extinctis, murmuravit populus contra Moysen, et Aaron, volens eos lapidare, sed ipsi fugerunt, ad tabernaculum ; ignis vero de celo cepit in totum populum debacchari. Previdens autem Moyses in spiritu stragem generalem, iussit Aaron in medio vivorum, et mortuorum stare, quo facto, et ipsis orantibus, cessavit ignis. Et dicit hic Origenes quod maior ostenditur hic misericordia Dei, quam ante. Legitur enim in Gn. 18.c. Quod Dominus orante Abraham, propter decem iustos Pentapoli voluit parcere ; {1. 138vb} nunc vero multo pluribus pepercit, propter duos, id est propter Moysen, et Aaron. Hic patet, quantum valet iusti oratio. Unde Iacob. ult. d. Multum valet iusti deprecatio assidua : Elias homo passibilis similis nobis erat, et orationem oravit, etc.
marg.| {f} Operuit nubes] Tabernaculum.
marg.| {g} Egressa est ira] etc. De hoc Sap. 18.c. dicitur : Commotio in Eremo facta est multitudinis, sed non diu permansit ira tua : Properans enim homo sine querela deprecari pro populo, proferens servitutis sue scutum orationem, et per incensum deprecationem allegans restitit ire, et finem imposuit necessitati.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_16)

Notes :