Capitulum 21

Numérotation du verset Nm. 21,1 

quod cum audisset Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem venisse scilicet Israel per exploratorum viam pugnavit contra illum et victor existens duxit ex eo predam
Numérotation du verset Nm. 21,2 

at Israel voto se Domino obligans ait si tradideris populum istum in manu mea delebo urbes eius
Numérotation du verset Nm. 21,3 

exaudivitque Dominus preces Israel et tradidit Chananeum quem ille interfecit subversis urbibus eius et vocavit nomen loci illius Horma, id est anathema.
Numérotation du verset Nm. 21,4 

Profecti sunt autem et de monte Or per viam que ducit ad mare Rubrum ut circuirent terram Edom et tedere cepit populum itineris ac laboris.
Numérotation du verset Nm. 21,5 

Locutusque est contra Dominum1 et Moysen ait:cur eduxisti nos de Egypto ut moreremur in solitudine? Deest panis, non sunt aque, anima nostra iam nauseat2 super cibo isto levissimo.
1 est... Dominum] contra Deum Weber |
2 nauseat] nausiat Weber |
Numérotation du verset Nm. 21,6 

Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum
Numérotation du verset Nm. 21,7 

venerunt ad Moysen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moyses pro populo
Numérotation du verset Nm. 21,8 

et locutus est Dominus ad eum fac serpentem eneum3 et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet
3 eneum G Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 21,9 

fecit ergo Moyses serpentem eneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur
Numérotation du verset Nm. 21,10 

profectique filii Israel castrametati sunt in Oboth
Numérotation du verset Nm. 21,11 

unde egressi fixere tentoria in Hieabarim in solitudine que respicit Moab contra orientalem plagam
Numérotation du verset Nm. 21,12 

et inde moventes venerunt ad torrentem Zareth4
4 Zareth] Zared hic et ubique Weber
Numérotation du verset Nm. 21,13 

quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon
que est in deserto et prominet in finibus Amorrei siquidem Arnon terminus est Moab dividens Moabitas et Amorreos
Numérotation du verset Nm. 21,14 

unde dicitur in libro bellorum Domini sicut fecit in mari Rubro sic faciet in torrentibus Arnon
Numérotation du verset Nm. 21,15 

scopuli torrentium inclinati sunt ut requiescerent in Ar et recumberent in finibus Moabitarum
Numérotation du verset Nm. 21,16 

ex eo loco apparuit puteus super quo locutus est Dominus ad Moysen congrega populum et dabo ei aquam
Numérotation du verset Nm. 21,17 

tunc cecinit Israel carmen istud ascendat puteus
concinebant
Numérotation du verset Nm. 21,18 

puteus quem foderunt principes
et paraverunt duces multitudinis in datore legis et in baculis suis de solitudine Mathana .
Numérotation du verset Nm. 21,19 

de Mathana in5 Nahaliel
5 in] om. Weber
de Nahaliel in Bamoth
Numérotation du verset Nm. 21,20 

Bamoth6 vallis est in regione Moab in vertice Phasga quod7 respicit contra desertum
6 Bamoth] de praemittit Weber |
7 quod Rusch ] et quod Weber |
Numérotation du verset Nm. 21,21 

Misit autem Israel
nuntios ad Seon regem Amorreorum
dicens
Numérotation du verset Nm. 21,22 

obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam non declinabimus in agros et vineas, non bibemus aquas
ex puteis via regia gradiemur donec transeamus terminos tuos
Numérotation du verset Nm. 21,23 

qui concedere noluit ut transiret Israel per fines suos quin potius exercitu congregato
egressus est obviam in desertum et venit in Iasa et pugnavit8 contra eum
8 et pugnavit Rusch ] pugnavitque Weber
Numérotation du verset Nm. 21,24 

a quo percussus est in ore gladii et possessa est terra eius ab Arnon
usque Iebboc et filios Ammon quia forti presidio tenebantur termini Ammonitarum9
9 Ammonitarum ΨBD Ω (Amonitarum Ω M) Clementina Rusch ] Ammanitarum Weber
Numérotation du verset Nm. 21,25 

tulit ergo Israel omnes civitates eius et habitavit in urbibus Amorrei in Esebon scilicet et viculis eius
Numérotation du verset Nm. 21,26 

urbs Esebon
fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab
et tulit omnem terram que dicionis illius fuerat usque ad10 Arnon
10 ad Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 21,27 

idcirco dicitur in proverbio venite in Esebon edificetur et construatur civitas Seon
Numérotation du verset Nm. 21,28 

ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon
Numérotation du verset Nm. 21,29 

ve tibi Moab peristi popule
Chamos dedit filios eius in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon
Numérotation du verset Nm. 21,30 

iugum ipsorum disperiit ab Esebon usque Dibon
lassi pervenerunt in Iophe11 Nophe
11 Iophe] Nophe Weber
et usque Medaba
Numérotation du verset Nm. 21,31 

habitavit itaque Israel in terra Amorrei
Numérotation du verset Nm. 21,32 

misitque Moyses
qui explorarent
Iazer cuius ceperunt viculos
et possederunt habitatores
Numérotation du verset Nm. 21,33 

verteruntque se et ascenderunt per viam Basan
et occurrit eis Og
rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai
Numérotation du verset Nm. 21,34 

dixitque Dominus ad Moysen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram eius faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon
Numérotation du verset Nm. 21,35 

Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum eius usque ad internicionem et possederunt terram illius.

Capitulum 21

Numérotation du verset Nm. 21,1 
marg.| {1. 141va} Quod cum audisset Chananeus] Chananeus hic accipitur large, non pro septimo populo terre promissionis, sed pro habitatoribus Chanaan.
marg.| {b} Per exploratorum viam] Id est per quam adscenderant exploratores supra 13. vel per viam, per quam solent exploratores venire ad explorandum.
marg.| {c} Victor existens] Scilicet, Chananeus.
marg.| {d} Ex eo predam] Id est ex Israel.
marg.| {e} Profecti sunt autem] Nota : de monte, ubi mortuus est Aaron, venerunt in Salmana, que fuit tricesimaquinta mansio. Ibi murmuravit populus contra Dominum, et contra Moysen : propter, quod misit Dominus in eos serpentes ignitos, sic dictos, quia subtiles, et agiles super arbores saliebant, et quasi scintille iaculabantur se, et homines interficiebant. Vel ideo dicuntur igniti, quia quos pungebant, ex natura veneni usque ad tumorem rubeum, et quasi ignitum inflammabant : Tunc rogaverunt Moysen, ut oraret pro eis, cui oranti dixit Dominus : ut faceret serpentem eneum, et poneret in palo : quem cum inspiceret percussus, protinus sanaretur : et factum est ita. Hunc serpentem postea semper habuerunt secum filii Israel, et magnifice repositum est in Hierusalem. Tandem ob cultum superstitionis, quem ei populus exhibebat, comminuit eum in pulverem Ezechias Rex Iuda 4Rg. 18.a. De hac mansione, id est Salmana, venit populus in Phinam, que fuit tricesimasexta mansio : Sed has duas preterit hic Moyses : Sed Isidorus in quadam GLOSSA ponit eas et infra 83. habebitur de ipsis.
marg.| {f} Ad mare rubrum] Non quod modo reversi sint ; sed mare multos habet sinus.
marg.| {g} Terram Edom] Nolentes pugnare contra ipsum, quia Dominus preceperat eis. Dt. 2.a. Non pugnabis adversus fratres tuos.
marg.| {h} Atque dixerunt] Hoc est, quod dixit Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt.
marg.| {i} in Oboth] Vel   [Obath] Hec fuit tricesimaseptima mansio.
marg.| {k} Ieabarim] Tricesimaoctava mansio.
marg.| {l} Que respicit Moab] Non quod statim exirent terram Idumeorum ; sed in illa parte fuerunt, que respicit Moab.
marg.| {m} Ad torrentem Zared] HIERONYMUS dicit in GLOSSA Tricesimanona mansio fuit in Dibongad, sicut in serie mansionum scriptum est infra 33. Sed pro hac in ordine historie dicitur, quod de Ieabarim venerunt ad torrentem Zared. Alia translatio habet : Venerunt in Dibongad. Hunc torrentem transierunt filii Israel siccis pedibus, sicut mare rubrum.
marg.| {n} Contra Arnon] Arnon, ut dicit IOSEPHUS, fluvius est a montibus Arabie descendens, et per circuitum fluens, in stagnum Asphaltum erumpit, de quo legitur Gn. 19.e. ubi sunt quinque civitates. Et est Arnon terminus Moab, dividens Moabitas, et Amorrheos. Quidam dicunt, quod Arnon civitas est in fine deserti, et prominet in finibus Amorrhei. Quod videtur per hoc, quod sequitur, relativum feminini generis.
marg.| {1. 141vb}
marg.| {o} Unde] id est de quo fluvio, sive, de qua civitate.
marg.| {p} In libro bellorum Domini] Quis, vel cuius auctoris fuerit liber iste, non determinatur. AUGUSTINUS dicit forte fuisse aliquem librum sic dictum apud Chaldeos, unde Abraham egressus est : vel apud Egyptios, apud quos Moyses didicerat sapientiam. In quo libro de hoc transitu filiorum Israel fuerat prophetizatum, ut veritas Hebraica habet, sicut dicitur in relatione bellorum Domini, id est quando Historiographi, vel aliqui alii retractabunt gloriosa bella Domini, id est ea, que facta sunt in populo Deo referent ; quod filii Israel sicco pede transierunt Arnon, sicut mare rubrum : et secundum hoc legitur, dicitur, pro dicetur. Alii dicunt totam historiam de filiis Israel dici librum bellorum Domini, in qua sepe dicitur Dominus pro eis pugnasse : Et est sensus : Unde, id est de Arnon, dicitur id est dicetur, id est fiet memoria in libro bellorum Domini, id est in historia ista, cum legetur a posteris : Tunc, inquam, fiet mentio talis de Arnon, sicut fecit Dominus in mari rubro, perdendo, scilicet Egyptios ; sic faciet in torrentibus Arnon perdendo Amorrheos.
marg.| {q} Scopuli] Nota : Dicunt Hebrei innumeram multitudinem Amorrheorum in convallibus torrentium, et scopulorum Arnon latuisse in insidiis, ut filios Israel transeuntes ex improviso perimerent ; sed Dominus latentes oppressit scopulis rupium, hinc inde inclinatis : ita ut labentia scopulorum extenderentur in Arnon, ibique quiescerent, id est finirentur. Et hoc est, quod dicitur. Scopuli torrentium inclinati, etc. Alii dicunt, quod per ista verba describitur situs Arnon : quia in deserto illo sunt scopuli prerupti, et altissimi, sed paulatim inclinantur humiliando, donec quiescant, id est finiantur iuxta Arnon. Alii dicunt, quod scopuli montium inclinati sunt coram filiis Israel, ut facilius pertransirent, quod forte predixerat Iacob in benedictione Ioseph. Gn. 49.d. ubi dicitur, Donec veniret desiderium collium eternorum, supple, durabit benedictio ista, id est donec colles eterni, id est duri, et fortes quasi ex desiderio applaudant adventui filiorum Israel. Et hec expositio videtur haberi ex alia littera : Scopuli torrentium gestierunt. Et Ps. 113. Montes exultaverunt, ut arietes, etc.
marg.| {r} Ex eo loco] Hucusque sunt verba illius libri ignoti.
marg.| {s} Apparuit puteus] Non quod ex eo loco viderent puteum, prospicientes a longe, sed ex eo loco egressi venerunt ad alium locum, ubi monstrante Domino foderunt alium puteum, quem forte alii foderant, sed repletus erat terra.
marg.| {t} Super quo] Id est de quo faciendo.
marg.| {u} Tunc cecinit] Scilicet puteo fosso, vel eruderato. Et legitur in Hebreo, quod ascendit aqua de puteo sic fosso, donec supra redundaret, forte in signum, quod sic supergrederentur hostes, et obruerent : quo viso, cecinit Israel carmen, quod sequitur.
marg.| {x} Ascendat puteus] Vel ascende putee. Ita, inquam, cecinerant, quia in redundatione aque cognoverant victoriam suam de hostibus secuturam. {1. 142ra} Et quasi quis quereret : quis est iste puteus ? Respondetur.
marg.| {a} Puteus, quem foderunt Principes, et paraverunt Duces multitudinis in datore legis] Id est datoris legis cooperatione hoc fecerunt, scilicet Dei, vel Moysi.
marg.| {b} In baculis suis] Id est in peregrinatione sua. Simile Gn. 32.c. In baculo meo transivi Iordanem istum. Vel in baculis, id est potestate : Principes enim adduxerunt, subditos ut foderent puteum.
marg.| {c} Profectique sunt] Dictum est, quod filii Israel fosso, vel eruderato puteo, carmen cantaverunt Domino in quo prophetaverunt de transitu futuro : nunc dicit quod profecti ab illo puteo venerunt in Matthana inde, et in Nahaliel, inde in Bamoth. Nec sunt hec nomina mansionum, sed locorum, per quem transierunt. Et est Bamoth vallis iuxta montem Phasga, vel forte in ipso monte. Mons enim ille adeo est magnus, quod in vertice habet colles, et valles. Inde misit Moyses nuntios ad Seon Regem Amorrheorum, ut ei, et populo transitum per terram suam concederet, vel saltem iuxta terram suam, sicut fecit Esau, et Moab, ut legitur Dt. 2.a. Qui noluit, sed egressus obviam cum exercitu suo, pugnavit contra eum, et victus est Seon.
marg.| {d} Et venit] Israel.
marg.| {e} A quo] Scilicet Israel.
marg.| {f} In ore gladii] Id est in instantia vel devoratione, vel manifestatione, et dicit IOSEPHUS plurimos siti periisse, alios ruentes ad fluvium, iaculis terre confixos, fugientes ad menia fundibulariis preventos. In illo etiam conflictu Seon occisus est.
marg.| {g} Usque Ieboc, et filios Ammon] quasi dicat totam terram cepit ; sed non filios Ammon : Et quia posset aliquis querere, quare specialiter fiat mentio de filiis Ammon potius quam de aliis : ipse subiungit rationem.
marg.| {h} Quia forti] etc. quasi dicat terra eorum fortis erat, et munita. Nota quod Arnon, et Ieboc civitates sunt ; quarum altera, scilicet Arnon est initium regni Seon ; altera, id est Ieboc, finis. Principalior civitas illius regni est Hesebon. Et dicit IOSEPHUS hoc regnum inter tria flumina situm, quasi naturam insule habens, et valde opulentum. Fluit Arnon a Meridie ; et Ieboc a Septentrione, de quo Gn. 321: Et descendit in Iordanem, et Iordanis fluit ab Occidente.
1 Gn.] corr., Geneseos 32 Ed1703
marg.| {i} Tulit ergo] etc. Glossa Augustini Hic possedit Israel civitates Amorrheorum, quas bello superavit : quia non eas anathematizavit. Si enim anathematizasset, possidere non posset.
marg.| {h} Urbs Hesebon] dixerat Moyses, quod Israel tulit civitates Amorrheorum, et habitavit in eis : inter quas principalior fuit Hesebon : sed quoniam Hesebon prius fuerat Moabitarum, determinat hic Moyses, quomodo eam habuerit Seon Rex Amorrheorum. Ad cuius evidentiam : Notandum quod totam terram illam prius possedit Rex Ammonitarum. {1. 142rb} Secundo obtinuit eam Rex Moabitarum in bello. Tertio Rex Amorrheorum incendit Hesebon, et alias civitates usque ad Arnon, et postea reedificavit, et possedit : De qua destructione, et reedificatione, Histriones, quos Origenes vocat enigmatistas, quia parabolice loquebantur, fecerunt cantilenam in laudem Seon Regis Amorrheorum, que incipit ibi : Venite in Hesebon. etc. Quarto obtinuit eam Israel.
marg.| {l} In proverbio] Id est in cantilena, que incipit hic.
marg.| {m} Venite in Esebon] Et est sensus : capta, et succensa est Hesebon, et alie civitates. Venite, etc. ad comburendam eam, et postea, scilicet Edificetur, et construatur civitas   [Seon] id est Hesebon, qui prius erat Moab.
marg.| {o} Ignis egressus est] Id est Seon quasi ignis de Hesebon ad alias civitates comburendas.
marg.| {p} De oppido Seon] supple egressa est, id est ipse Seon, et exercitus eius quasi flamma.
marg.| {q} Arnon] civitatem scilicet.
marg.| {r} Excelsorum Arnon] scilicet oppidorum, que pertinent ad Arnon.
marg.| {s} Popule Chamos] qui scilicet colis Chamos, scilicet Moabitarum idolum.
marg.| {t} Dedit Dominus] scilicet et mutatur persona, quasi dicat, propter idolum, quod adorabant ut Deum, dati sunt in fugam, et captivitatem a Domino, cuius voluntate hoc factum est.
marg.| {u} Iugum ipsorum] Supple Moabitarum.
marg.| {x} Lassi] Ipsi Moabite fugientes Seon, vel captivi ducti.
marg.| {y} Habitavit itaque] Hic finitur cantilena.
marg.| {z} Viculos] Id est villulas ad Iazar pertinentes.
marg.| {a} Vertensque] Transeuntes fluvium Iacob :
marg.| {b} Og Rex Basan] Ad istum Regem non misit Moyses nuntios sicut fecerat ad Regem Edom, et ad Regem Amorrheorum. Sed quare ? Forte ideo quia presumebat, ut faceret sicut alii. Unde Origenes Ad Og Regem Basan Legatos mittere de dignantur, et petere ab eo, ut transeant per terram eius ; sed statim cum eo pugnant, et superant eum. Vel forte quia exierat contra eos ad pugnandum,
marg.| {c} Terram illius] Hec terra non fuit de terra promissionis : quod patet, quia Moyses hanc intravit. Hanc terram habuerunt Ruben, et Gad, et dimidia Tribus Manasse, ut dicitur infra 32.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_21)

Notes :