Capitulum 22

Numérotation du verset Nm. 22,1 

Profectique castrametati sunt in campestribus Moab ubi trans Iordanem Hiericho1 sita est.
1 Hiericho] Iericho Rusch, Hierichus Weber
Numérotation du verset Nm. 22,2 

Videns autem Balach2 filius Sephor3 omnia que fecerat Israel Amorreo
2 Balach] scrips. , Balach Rusch Weber |
3 Sephor Rusch ] Sepphor Weber |
Numérotation du verset Nm. 22,3 

et quod pertimuissent eum Moabite et impetum eius ferre non possent
Numérotation du verset Nm. 22,4 

dixit ad maiores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos
herbas usque ad radices carpere ipse autem4 erat rex eo tempore5 in Moab.
4 autem Rusch] om. Weber |
5 rex - eo tempore] inv. Weber |
Numérotation du verset Nm. 22,5 

Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terre filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Egypto qui operuit superficiem terre sedens contra me
Numérotation du verset Nm. 22,6 

veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris
Numérotation du verset Nm. 22,7 

perrexerunt seniores Moab et maiores natu Madian habentes divinationis
pretium in manibus cumque venissent ad Balaam et narrassent ei omnia verba Balach
Numérotation du verset Nm. 22,8 

ille respondit manete hic nocte et respondebo quicquid mihi dixerit Dominus manentibus illis apud Balaam venit Deus et ait ad eum
Numérotation du verset Nm. 22,9 

quid sibi volunt homines isti apud te
Numérotation du verset Nm. 22,10 

respondit Balach filius Sephor rex Moabitarum misit ad me
Numérotation du verset Nm. 22,11 

dicens ecce populus qui egressus est de Egypto operuit superficiem terre veni et maledic ei si quo modo possim pugnans abicere eum
Numérotation du verset Nm. 22,12 

dixitque Deus ad Balaam noli ire cum eis neque maledicas populo quia benedictus est
Numérotation du verset Nm. 22,13 

qui mane consurgens dixit ad principes ite in terram vestram quia prohibuit me Deus venire vobiscum
Numérotation du verset Nm. 22,14 

reversi principes dixerunt ad Balach noluit Balaam venire nobiscum
Numérotation du verset Nm. 22,15 

rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit
Numérotation du verset Nm. 22,16 

qui cum venissent ad Balaam dixerunt sic dicit Balach filius Sephor ne cuncteris venire ad me
Numérotation du verset Nm. 22,17 

paratum honorare te et quicquid volueris dare veni et maledic populo isti
Numérotation du verset Nm. 22,18 

respondit Balaam:
si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti et auri non potero immutare verbum Domini Dei mei ut vel plus vel minus loquar
Numérotation du verset Nm. 22,19 

obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus
Numérotation du verset Nm. 22,20 

venit ergo Deus ad Balaam nocte et ait ei: si vocare te venerint6 homines isti, surge
6 venerint Rusch ] venerunt Weber
et vade cum eis, ita dumtaxat ut quod tibi precepero facias
Numérotation du verset Nm. 22,21 

surrexit Balaam mane et strata asina profectus est cum eis
Numérotation du verset Nm. 22,22 

et iratus est Deus stetitque angelus Domini
in via contra Balaam qui sedebat asine et duos pueros habebat secum
Numérotation du verset Nm. 22,23 

cernens asina angelum stantem in via evaginato gladio avertit se de itinere et ibat per agrum
quam cum verberaret Balaam et vellet ad semitam reducere
Numérotation du verset Nm. 22,24 

stetit angelus in angustiis duarum maceriarum quibus vinee cingebantur
Numérotation du verset Nm. 22,25 

quem videns asina iunxit se parieti et attrivit sedentis pedem at ille iterum verberabat
Numérotation du verset Nm. 22,26 

et nihilominus angelus ad locum angustum transiens ubi nec ad dexteram nec ad sinistram poterat deviari obvius stetit
Numérotation du verset Nm. 22,27 

cumque vidisset asina stantem angelum concidit sub pedibus sedentis qui iratus vehementius cedebat fuste latera
Numérotation du verset Nm. 22,28 

aperuitque Dominus os asine et locuta est quid feci tibi cur percutis me ecce iam tertio
Numérotation du verset Nm. 22,29 

respondit Balaam quia commeruisti et illusisti mihi utinam haberem gladium ut te percuterem
Numérotation du verset Nm. 22,30 

dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in presentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam
Numérotation du verset Nm. 22,31 

protinus aperuit Dominus oculos Balaam et vidit angelum stantem in via evaginato gladio adoravitque eum pronus in terram
Numérotation du verset Nm. 22,32 

cui angelus cur inquit tertio verberas asinam
tuam ego veni ut adversarer tibi quia perversa est via tua mihique contraria
Numérotation du verset Nm. 22,33 

et nisi asina declinasset a7
7 a Rusch] de Weber
via dans locum resistenti te occidissem et illa viveret
Numérotation du verset Nm. 22,34 

dixit Balaam peccavi nesciens quod tu stares contra me et nunc si displicet tibi ut vadam revertar
Numérotation du verset Nm. 22,35 

ait angelus vade cum istis et cave ne aliud quam precepero tibi loquaris ivit igitur cum principibus
Numérotation du verset Nm. 22,36 

quod cum audisset Balach egressus est in occursum eius in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon
Numérotation du verset Nm. 22,37 

dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo
Numérotation du verset Nm. 22,38 

cui ille respondit ecce assum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo
Numérotation du verset Nm. 22,39 

perrexerunt ergo simul et venerunt in urbem que in extremis regni eius finibus erat
Numérotation du verset Nm. 22,40 

cumque occidisset Balach boves et oves misit ad Balaam et principes qui cum eo erant munera.
Numérotation du verset Nm. 22,41 

Mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi.

Capitulum 22

Numérotation du verset Nm. 22,1 
marg.| {d} Profectique castrametati] etc. Duas mansiones preterit hic Moyses. Tricesima nona enim fuit Dibongad, de qua supra dictum est. De hac profecti sunt in Helmon Deblatham, que fuit quadragesima : inde ad montes Abarim, que fuit mansio quadragesima prima : inde ad campestria Moab, que fuit quadragesima secunda mansio, et ultima.
marg.| {e} Videns autem {1. 142va}   Balach filius Sephor] Qui tunc regnabat in Moab, que fecerant filii Israel Amorrheo, timuit et ascitos seniores Madian, qui proximi, et amici eius erant, consuluit, quid opus facto esset : et consilio eorum misit ad Balaam filium Beor, Ariolum, ut veniret, et malediceret populo Israel : Audierat enim, quod benedictus erat, cui benedicebat ; et maledictus, cui maledicebat. Audierat etiam, quod Israel non vincebat arcu, et gladio, sed oratione fusa ad Deum : Ideo visum est eis commodum, contra orationes eorum etiam exercitationibus dimicare. Cetera de ariolathesi Balaam, et prophetia, et proventu ad Balach, plana sunt. Sed obiicitur. Dicitur enim, quod iste Balach tunc erat Rex Moabitarum : quod videtur falsum : Dictum est enim supra, quod Rex Amorrheorum terram Moabitarum obtinuit bello. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod Rex Amorrheorum non totam terram Moabitarum obtinuit, sed partem ; et in reliqua parte regnabat Balach.
marg.| {a} Natu Madian] Non quod essent subiugati ei ; sed vicini, et amici eius.
marg.| {b} Solet bos] Et ita factum est. Bos enim capit herbam ore, et Israel oratione vicit Moabitas.
marg.| {c} Eo tempore Rex in Moab] Id est in parte Moab ; aliam partem abstulerat Seon, vel forte Moab, sed subiugatus Seon, Regi Amorrheorum.
marg.| {d} Operuit superficiem] Pre multitudine.
marg.| {e} Novi enim, quod benedictus] Glossa Origenis Non credo eum scire, quod quibuscumque benedixisset Balaam, benedicti essent ; sed adulandi gratia hec dicere, ut artem eius extollens, promptiorem sibi faceret. Ars enim magica nescit benedicere, nec Demones. Scit benedicere Isaac, et Iacob, et omnes Sancti ; impiorum nullus benedicere novit.
marg.| {f} Seniores Moab, et maiores] Quia commune periculum imminebat Moabitis, et Mandianitis : ideo communi consilio convenire voluerunt, et remedium adhibere. Et admiratur Origenes Non enim potestatem habebat Balaam, vel artem verborum ad benedicendum : Nullus enim obtemperat Mago.
marg.| {g} Pretium in manibus] Id est munera ferebant, quibus volebant conducere Balaam ad divinandum. Septuaginta dicunt : Habentes divinationes, id est pretium divinationis. Alii habent divinacula in artibus, id est instrumenta divinandi, que humana curiositas composuit.
marg.| {h} Mihi dixerit Dominus] Domini se Prophetam mentiebatur, licet in sacrificando consuleret Demones. Vel forte Demonem, qui sibi loquebatur, vocavit Dominum.
marg.| {i} Venit Deus] GLOSSA Non dicitur, utrum in somnis hoc factum sit, quamvis per noctem esse constet. Postea enim dicit Scriptura : exurgens Balaam, etc. Nota quod hic iterum admiratur Origenes quare voluit Deus ita prevenire Balaam, antequam vocaret Demones ad nocendum populo suo : Nonne convocatis Demonibus, et paratis ad {1. 142vb} nocendum, Deus posset eripere populum suum ? Et dicit Origenes multa sibi occurrere, que dici possent : Hoc unum tamen dicit, Dominum hoc intuitu hoc fecisse : quia Demonibus data est potestas in hoc seculo id exercendum bonos, et puniendum malos : et hanc potestatem sibi datam sciunt usque ad diem iudicii. Unde consilium Domini fuit, nec omnino auferre, nec violenter Demonum proposito obviare ; quia conqueri possent se ante tempus damnari. Unde et Mt. 8.d. dicunt. Quid nobis, et tibi, Iesu fili Dei, venisti huc ante tempus torquere nos ? Et quanto magis abbreviatur tempus suum, tanto crudelior est. Unde Apc. 12.c. Ve terre, et mari, quia descendit ad vos diabolus habens iram magnam, sciens, quia modicum tempus habet. Item Origenes Ideo Diabolum non amavit a Principatibus seculi, quia opera eius necessaria sunt ad perfectionem, eorum qui coronandi sunt. Unde Iob. 1.b. Do tibi potestatem omnium, que habet ; sed ipsum non contingas.
marg.| {k} Quia benedictus est] etc. hinc est, quod Noe noluit maledicere Cham filio suo, qui deriserat eum, quia benedictus fuit a Domino in exitu de arca sed maledixit Chanaan filio Cham.
marg.| {r} Et nobiliores] Et eorum reverentia moveretur Balam. In quo notatur, quod Diabolus similiter multos decipit per potentes, et nobiles.
marg.| {m} Vel minus loquar] in hoc benedixit : tamen cupiditas promissionis intus erat in corde, quod patet per hoc, quod sequitur.
marg.| {n} Obsecro ut hic] etc. Unde AUGUSTINUS, Se victum in cupiditate monstravit Balaam, ubi sibi loqui iterum Dominus de hac re voluit, de qua eius noverat voluntatem. Dominus autem videns cupiditatem eius, et in illa devictum permisit eum ire.
marg.| {o} Rursum respondeat Dominus] GLOSSA Molestus est Deo Balaam, qui et improbe extorquet permitti sibi, ut eat maledicere filiis Israel, et invocet Demones, ad quem iam venerat Deus.
marg.| {p} Si te vocare venerunt] GLOSSA Cedit Deus cupiditati ; dimittit eum in desiderium cordis sui.
marg.| {q} Surge, et vade] etc. permissio est, non imperium, ut patet per <GLOSSA> INTERLINEARIS prenotatam. Hic ponit Origenes GLOSSA Ubi ostendit, quod nomen, quod equivalet huic nomini Deus, vel Dominus, non soli Deo, sed Angelo, vel homini aliquid divinum habenti convenit. Unde dubitari potest, an Deus, vel Angelus loquutus fuerit Balaam. Tamen in Hebreo diversimode scribitur Deus. Quando enim pro vero Deo sumitur, sub certo litterarum signo scribitur, quod apud Hebreos Tetragrammaton dicitur : Quando vero communibus litteris scribitur, incertum est, an de vero Deo, an de quolibet alio dicatur. Item querit Origenes Cum Deus primo prohibuerit Balaam ire, et multis modis insinuaverit, {1. 143ra} se non velle, quod iret, quare postea permisit ire ? Solutio : Dominus non approbavit voluntatem, vel intentionem Balaam : propter hoc prohibuit ; sed quia sciebat inde aliquam utilitatem secuturam : ideo permisit.
marg.| {a} Cernens asina] etc. GLOSSA Magus Demones videns, asina Angelum : non quod sit digna videre, sicut nec loqui ; sed ut confutetur Balaam. Unde mutum animal arguit dementiam Prophete.
marg.| {b} Evaginato gladio] Quasi volens interficere, quod mutaverat propositum, et captus cupiditate promissorum disponebat, quomodo malediceret populo Dei, licet Dominus prohibuisset. IOSEPHUS videtur velle, quod Dominus iratus, quasi ironice dixerat ei, vade cum eis : Quod quia non intellexit Balaam, obstitit ei Angelus, primo in agro, ubi nulla clausura erat. Secundo inter macerias quibus vinee claudebantur.
marg.| {c} Ibat per agrum] GLOSSA qui erat extra macerias vinearum.
marg.| {d} Iunxit se parieti] GLOSSA id est macerie illius vinee, in qua non erat Angelus : quoniam ab alia parte erat in sulcis vinearum, iuxta Sept.
marg.| {e} cecidit] GLOSSA quia lesa non ivit retro : in partem non declinavit, quia non ab alia parte terrebatur, sed in media via in angusto erat Angelus.
marg.| {f} Aperuitque Dominus os] GLOSSA ut arguatur per eam Balaam, et mutue pecudis voce confutetur, qui divinus videbatur, et sapiens.
marg.| {g} Locuta est] Id est Angelus per Asinam locutus est, et non asina : sicut enim Diabolus locutus est per serpentem, et non serpens locutus est ; sic Angelus per asinam locutus est, et non asina. Non enim potentiam loquendi habuit asina. Unde nullum miraculum fuit ibi, sicut nec in serpente seducente Evam. Tamen dicunt quidam, quod asina ad tempus habuit potentiam loquendi, et locuta est proprie, et miraculose.
marg.| {h} Iam tertio] Primo percussit in agro. Secundo inter sulcos, et macerias. Tertio inter macerias in angusto loco.
marg.| {i} Respondit Balaam] AUGUSTINUS. Nihil mirabilius quam quod non est territus Balaam ad vocem asine. Solutio : Assuetus erat monstris : et ideo tam secure respondit. Item GLOSSA Nimirum tanta cupiditate plenus ferebatur, ut nec tanti monstri miraculo terreretur : et responderit quasi ad hominem loquens, cum Deus non {1. 143rb} asine anime in naturam rationalem vertisset ; sed quod illi placuerat, ex illa sonare fecisset, ad illius vesaniam cohibendam, illud forte prefigurans, quia stulta mundi elegit Deus, ut confunderet sapientes pro spiritali, et vero Israel.
marg.| {k} Protinus aperuit] Id est illuminavit, ut Angelum posset videre. Vel forte cum Angelus in forma humana appareret, tenebantur oculi eius, ne eum videret ; sed Dominus aperuit oculos eius.
marg.| {l} Perversa est via tua] Quia cupiditas est causa vie.
marg.| {m} Et nunc si displicet] Displicebat quidem ; sed tamen ire permittit propter bonum, quod inde secuturum erat, scilicet prophetia incarnationis, et instructio Gentium.
marg.| {n} Vade] Permissio est, non imperium.
marg.| {o} Nisi quod Deus posuerit] Origenes Laudabilis ostenditur Balaam, cum verbum Dei in ore eius ponitur, cum Spiritus Dei sit super eum, cum de Christo prophetat, cum Iudeis, et Gentibus de adventu Christi mysteria futura pronunciat, cum pro maledictionibus benedicit, et nomen Israel, super visibilem gloriam mysticis extollit eloquiis. Culpabilis est cum edificat aras, victimas imponit Demoniis, et apparatu magico divina consulta poscit.
marg.| {p} Misit ad Balaam] Dupliciter potest legi. Misit munera ad Balaam, et ad Principes, qui cum eo, id est cum Balaam erant. Vel melius misit Balach munera ad Balaam ; et misit etiam Principes ad eumdem, ut acceptabiliora essent munera.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_22)

Notes :