Capitulum 18
Numérotation du verset
Nm. 18,1
Dixitque Dominus ad Aaron tu et filii tui et domus patris tui tecum portabitis iniquitatem sanctuarii
et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri
Numérotation du verset
Nm. 18,2
sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptrum1 patris tui sume tecum prestoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii
1 sceptrum
Rusch
] sceptro
Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,3
excubabuntque Levite ad precepta tua et ad cuncta opera tabernaculi ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et altare non accedant ne et illi moriantur et vos pereatis simul
Numérotation du verset
Nm. 18,4
sint autem tecum et excubent in custodiis tabernaculi et in omnibus cerimoniis eius alienigena non miscebitur vobis
Numérotation du verset
Nm. 18,5
excubate in custodia sanctuarii et in ministerio altaris ne oriatur indignatio super filios Israel
Numérotation du verset
Nm. 18,6
ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel et tradidi donum Domino ut serviant in ministeriis tabernaculi eius
Numérotation du verset
Nm. 18,7
tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia que ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur
si quis externus accesserit occidetur
Numérotation du verset
Nm. 18,8
locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam
primitiarum mearum
omnia que sanctificantur a filiis Israel
tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali et2 legitima sempiterna.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,9
Hec ergo accipies de his que sanctificantur
et oblata sunt Domino omnis oblatio et sacrificium et quicquid pro peccato atque delicto redditur mihi et cedet in sancta sanctorum tuum erit et filiorum tuorum
Numérotation du verset
Nm. 18,10
in sanctuario comedes illud mares
tantum edent ex eo quia consecratum est Domino3
3 domino
Rusch
] tibi
Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,11
primitias
autem quas voverint et obtulerint filii Israel tibi
dedi et filiis tuis4
4 tuis Rusch] om. Weber
ac filiabus tuis
iure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis
Numérotation du verset
Nm. 18,12
omnem medullam olei et vini ac frumenti quicquid offerunt primitiarum Domino tibi dedi
Numérotation du verset
Nm. 18,13
universa frugum initia que5 gignit humus
5 que
Rusch
] quas
Weber
et Domino deportantur cedent in usus tuos qui mundus est in domo tua vescetur eis
Numérotation du verset
Nm. 18,14
omne quod ex voto reddiderint filii Israel tuum erit
Numérotation du verset
Nm. 18,15
quicquid primum erumpet de6 vulva cuncte carnis
6 de Rusch] e Weber
quam offerunt Domino, sive ex hominibus
sive de pecoribus
fuerit tui iuris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod immundum est redimi facias
Numérotation du verset
Nm. 18,16
cuius redemptio erit post unum mensem siclis argenti quinque pondere sanctuarii siclus viginti obolos habet
Numérotation du verset
Nm. 18,17
primogenitum autem bovis et ovis et capre non facies redimi quia sanctificata sunt Domino sanguinem tantum eorum fundes super altare et adipes adolebis in odorem suavissimum7 Domino
7 odorem suavissimum]
inv. Weber
Numérotation du verset
Nm. 18,18
carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt
Numérotation du verset
Nm. 18,19
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israel
Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis iure perpetuo pactum salis
est sempiternum coram Domino tibi
ac filiis tuis
Numérotation du verset
Nm. 18,20
dixitque Dominus ad Aaron in terra eorum nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos ego pars et hereditas tua
in medio filiorum Israel.
Numérotation du verset
Nm. 18,21
Filiis autem Levi
dedi omnes decimas Israelis
in possessionem pro ministerio quo serviunt mihi in tabernaculo federis
Numérotation du verset
Nm. 18,22
ut non accedant ultra filii Israel ad tabernaculum nec committant peccatum mortiferum
Numérotation du verset
Nm. 18,23
solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus et portantibus peccata populi legitimum sempiternum erit in generationibus vestris nihil aliud possidebunt
Numérotation du verset
Nm. 18,24
decimarum oblatione contenti quas in usus eorum et necessaria separavi
Numérotation du verset
Nm. 18,25
locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset
Nm. 18,26
precipe Levitis atque denuntia cum acceperitis a filiis Israel decimas quas dedi vobis primitias earum offerte Domino id est decimam partem decime
Numérotation du verset
Nm. 18,27
ut reputetur vobis in oblationem primitivorum tam de areis quam de torcularibus
Numérotation du verset
Nm. 18,28
et universis quorum accipitis primitias offerte Domino et date Aaron sacerdoti
Numérotation du verset
Nm. 18,29
omnia que offertis ex decimis et in donaria Domini separatis optima et electa erunt
Numérotation du verset
Nm. 18,30
dicesque ad eos si preclara et meliora queque obtuleritis ex decimis reputabitur vobis quasi de area et torculari dederitis primitias
Numérotation du verset
Nm. 18,31
et comedetis eas in omnibus locis vestris tam vos quam familie vestre quia pretium est pro ministerio quo servitis in tabernaculo testimonii
Numérotation du verset
Nm. 18,32
et non peccabitis super hoc egregia vobis et pinguia reservantes ne polluatis oblationes filiorum Israel et moriamini.
Capitulum 18
Numérotation du verset
Nm. 18,1
marg.|
{f}
Dixitque Dominus ad Aaron]
Definito, quod Sacerdotium ad Aaron, et filios eius pertineat, determinat Dominus, quos redditus iure Sacerdotii debeant habere. Non enim vult Dominus ministros suos sibi frustra servire. Unde in Za. dixit Dominus ad ianitores templi : Numquid frustra servivisti mihi ? quasi dicat, Non 1Cor. 9.b. Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, de his, que in sacrario sunt, edunt. Primo autem determinat, propter quid illos redditus habere debeant : quia scilicet portabunt {1.
139rb} iniquitatem sanctuarii, et ministrabunt in sanctuario, excubantes, et custodientes illud. Propter hec primitias, et oblata, ac sanctificata dedit eis Dominus.
marg.|
{g}
Portabitis iniquitatem]
id est orabitis pro illis, qui offerunt in sanctuario oblationes pro peccatis suis, quas vos habere volo ad sustentationem.
marg.|
Unde Os. 4.b. Sacerdotes peccata populi mei comedent. Vel portabunt iniquitatem, id est penitentiam facient pro peccatis populi, qui offert in sanctuario Gal. 6.a. Alter alterius onera portate. Vel portabunt, id est asportabunt docendo, et predicando, et Sacramenta ministrando.
marg.|
{h}
Sustinebitis]
Nota quod dicit sustinebitis : Multis enim se onerat, qui de oblationibus vivens, offerentibus se obligat. Unde Apostolus 1Cor. 9.c. Cum enim essem liber ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Item in hoc, quod dicit, sustinebitis, notat, quod ipsis oblationibus annexa est cura orationis facienda pro peccatis offerentium. Item firmitas, et stabilitas Sacerdotis. Sacerdotes enim columne Ecclesie sunt. Unde Gal. 2.b. Iacobus, et Cephas, et Ioannes, qui videbantur columne esse, dederunt mihi dexteras, et Barnabe societatis.
marg.|
{i}
Sacerdotii vestri]
Septuaginta dicunt : Sustinebitis peccata Sanctorum, et peccata Sacerdotii. Et querit AUGUSTINUS. Quid est hoc ; Et tandem solvit, quod peccata Sanctorum dicuntur oblata pro peccatis. Et dicuntur Sanctorum neutraliter, quia oblata in Sanctis : Dicuntur etiam peccata Sacerdotii, quia ad Sacerdotem pertinent huiusmodi, sicut Levitici 8a declaratur, Origenis exponit Sanctorum masculine, Sanctos vocans Baptizatos imperfectos. Non enim statim, ut quis Sanctus esse ceperit ; peccare non potest, nec continuo sine peccato est. Scriptum est enim : A Sanctis meis incipite : Ez. 9.c. Si enim sine peccato sunt Sancti, quomodo primi in supplicio peccatorum ponuntur ? Hinc est, quod dicitur 1Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Item aliter exponit Origenes dicens, quod Sacerdotes sustinent peccata Sanctorum, id est suscipiunt oblata pro peccatis penitentium, qui modo sunt Sancti, licet quondam peccata habuerint.
a Lv. 8.
marg.|
{k}
Tu autem]
Aaron, et filiis eius imposuit Dominus iugum peccatorum, et alios Levitas in adiutorium eis concessit : modo determinat, quod erit officium Aaron, et filiorum eius, scilicet ministrare in sanctuario, et sancta tractare, precipue, que erant in Sancta Sanctorum. Determinat etiam, in quo ceteri Levite debent eum iuvare, et filios suos, scilicet in excubiis, et in decernendis his, que pertinebant ad tabernaculum.
marg.|
{l}
Et altare]
Ut immolent.
marg.|
{m}
Ne et illi moriantur]
Quia presumpserunt accedere, cum non sint Sacerdotes : et vos pereatis, quia non docuistis eos.
marg.|
{a}
{1.
139va} a
Custodite Sacerdotium]
id est exercete officium Sacerdotale, quod vobis est iniunctum.
marg.|
{b}
Si quis externus]
GLOSSA Non de Tribu Levi, Ozias enim de Tribu Iuda, quia usurpavit Sacerdotium, lepra percussus est. 2Par. 26.c. et 4Rg. 15.a.
marg.|
{c}
Custodiam. Ergo]
qui habent redditus Ecclesiasticos, non sunt domini, sed custodes tantum.
marg.|
{d}
Sanctificantur]
id est offeruntur in Sanctuario. Nota ergo, quod hic determinat Moyses, quid Aaron, et filius eius debeant accipere a filiis Israel, et quid alii Levite, cum venerint in terram promissionis. Dicit ergo, quod Sacerdotum sunt primitie, sacrificia, primogenita, vota : quibus omnibus vescebantur cum familia sua, munda tamen preter oblata pro peccato : que soli Sacerdotes comedebant, ut dicitur Os. 4.b. Decimas omnium bonorum habebant Levite, quarum etiam decimam dabant summo Sacerdoti, sicut iam sepe dictum est. Tria sunt primitiarum genera. Prime, in Pascha offerebantur grana, scilicet spicarum, manibus confricata. Secunde, in Pentecoste, duo, scilicet panes de novis frugibus. Tertie, in scenopegia, scilicet quadragesima pars omnium bonorum ad maius, vel sexagesima ad minus, vel quidquid inter hec placuisset, ut dicitur Ez. 45. Item nota tria genera decimarum. Prima erat Levitarum, scilicet decima pars omnium bonorum, quam dabant filii Israel Levitis. De hac habes Dt. 14.d. De hac dicitur Eccles. 12.a. Desudet eleemosyna in manu tua, donec invenias, cui des, id est illum, cui debes. Item reliquas novem partes iterum decimabant : Et hec erat secunda decima, quam sibi reservabant : Et ex ea ter in anno, cum ascendebant Hierusalem, in tribus festis precipuis oblationes, et epulas sibi, et domui sue faciebant : Etiam Levitam concellaneum, qui cum eis ascenderat, invitabant. De hac decima habes Dt. 14.d. In eosdem usus reservabant sibi secundum animal post primogenitum, quasi primogenitum. Et similiter post primitias tantundem sibi reservabant, quasi secundas primitias. Qui autem his ampliora volebat expendere in illis tribus magnis festivitatibus, aliqua de bonis suis separabat, et cum predictis reservabat, vovens illa Domino. Hanc secundam decimam precepit Moyses ferri ad locum Sanctuarii, et ibi comedi coram Domino : Tamen remotis a Hierusalem, licebat ista vendere, et pretium ferre secum in Hierusalem, et ibi emere, que volebant, ut legitur Dt. 14.c. He due decime singulis annis fiebant. Tertia decima fiebat de tertio in tertium annum hoc modo : Duabus decimis sublatis, ut diximus, iterum residuum decimabant : Et hanc decimam reponebant apud se, in usus pauperum, et peregrinorum, et viduarum, et pupillorum, et etiam Levitarum, si indigerent : In usus vero proprios, nihil impendebant ex hac decima : De hac dicitur Lc. 6.e. Omni petenti te, tribue.
marg.|
{e}
A filiis Israel]
Hic videtur excludere proselytos, ut dicit Origenes Sed notandum quod proselyti, sive advene dicebantur Gentiles, qui transibant ad Iudaismum. Erant autem diversa genera horum : Nam qui erant Ammonite, vel Moabite, usque {1.
139vb} ad decimam generationem non intrabant Ecclesiam Dei, id est non circumcidebantur, nec introibant atrium interius, sed atrium immundorum, ut legitur Dt. 23.a. Hi non offerebant, que hic offerri iubentur : nec ducebant uxores de filiis Israel, sicut erat statutum a domino in vindictam : quia hi populi Hebreis exeuntibus de Egypto, non occurrerunt cum pane, et aqua, et conduxerunt Balaam contra eos infra 22.b. Advene de aliis nationibus statim circumcidebantur, et intrabant atrium mundorum, sed non offerebant hec, que hic iubentur, nec ducebant uxores de Israel usque in tertiam generationem.
marg.|
{f}
De his, que sanctificantur]
id est in Sanctis offeruntur.
marg.|
{g}
Et cedit in Sancta]
id est fit de numero Sanctorum, id est sanctificatorum, id est oblatorum in Sanctis. Et hic habes, quod oblata pro peccato, soli Sacerdotes comedebant, et in loco sacro, scilicet in atrio.
marg.|
{h}
In Sanctuario comedes]
id est in atrio.
marg.|
{i}
Primitias autem]
etc. De his poterat comedere tota familia Sacerdotum, dummodo munda esset.
marg.|
{k}
Omnem medullam]
id est omne, quod potissimum est in illis, dedi tibi. Et nota quod sicut summo Sacerdoti dabantur decime decimarum ; ita primitie primitiarum. Minores enim Sacerdotes habentes primitias a filiis Israel summo Sacerdoti primitias earum offerebant ; id est quicquid erat potissimum ibi :
marg.|
{l}
Frugum initia]
id est spice toste igni in Pascha, panes novi in Pentecoste.
marg.|
{m}
Quicquid primum]
id est omne primogenitum.
marg.|
{n}
Quam offerunt Domino]
id est quam offerri licet.
marg.|
{o}
Tui iuris erit]
; id est cedet in usus tuos.
marg.|
{p}
Pretium]
scilicet quinque siclos, ut dictum est sup. 3.g.
marg.|
{q}
Redimi facias]
Hoc videtur falsum : quia non omne primogenitum immundum redimebatur, ut patet in primogenito canis, qui non redimebatur, ut dicitur Dt. 23.c. sed occidebatur. Unde sic legenda est littera : Omne animal, quod immundum est, cuius re. etc. id est quod licebat redimi, illud, inquam, redimi facias, cuius redemptio erit post mensem unum, siclis quinque, etc. Et nota quod offerebantur quedam, et non redimebantur, ut primogenita animalis mundi : Quedam non offerebantur, sed redimebantur, ut primogenitum asini : Quedam nec offerebantur, nec redimebantur, ut primogenitum canis. Quedam offerebantur, et redimebantur, ut primogenitum hominis.
marg.|
{r}
Quia sanctificata sunt]
id est Domino separata. Ex quo enim Dominus interfecit primogenita Egyptiorum, voluit sibi offerri omne primogenitum : et ideo primogenita vocantur sanctificata Domino.
marg.|
{s}
Sanguinem tantum]
Quia esus omnis sanguinis prohibitus est : Lv. 7.c.
marg.|
{t}
Armus]
De quibus dictum est Lv. 7.d. quod debet esse Sacerdotum iure perpetuo
marg.|
{u}
Pactum salis]
Dixerat Moyses omnes primitias, et votiva, et oblationes pro peccato Sacerdotum esse : infra dicet decimas esse Levitarum ; decimas vero decimarum esse summi Sacerdotis. Sed antequam dicat, repetit breviter de primitiis, et aliis, que cedunt in partem Sacerdotis, que omnia comprehendit sub pacto salis. Unde Rab. Pactum salis nominat oblationum universitatem, que ad ius, {1.
140ra} vel ministerium Sacerdotum pertinet. Nec mirum, sicut enim nomine panis omnis cibus intelligitur, quia cum omni cibo comeditur : sic nomine salis omne sacrificium, quia cum omni sacrificio offerebatur. Unde. Lv. 2.d. Quicquid obtuleris sacrificii, sale condies : Et hec est ratio, quare dicitur sal federis. Est ergo sensus : Pactum salis est sempiternum, id est omne sacrificium tibi, ac filiis tuis concessum est in usum vestrum iure perpetuo : hoc pacto tamen, quod in divisione terre non habebitis portionem, id est sortem : Et hoc est, quod sequitur :
[Dixitque Dominus]
etc.
marg.|
{a}
Nec habebitis partem]
Id est non per sortem accipietis, cum dividetur, hoc dico : quia nisi habuerunt domos, et urbes ad habitandum tantum, et suburbana ad alendum pecora, ut legitur Iosue. 21.a. Hoc multoties precipit Dominus, ut nihil in terra possideant Sacerdotes, et Levite preter decimas, et oblationes : Modo autem non sic ; sed urbes, et castra, et agros, et vineas possident usque ad terminos loci : quibus tamen dicitur per Is. 5.b. Ve qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci.
marg.|
{b}
Ego pars]
etc. Id est pars mea cedet tibi, et filiis tuis proportione terre : Unde et quando fiunt Clerici dicunt : Dominus pars hereditatis, etc. Et sine dubio nimis avarus est, cui non sufficit pars ista, id est Dominus. Nec potest esse, ut quis et Dominum partem suam habeat, et in terra similiter portionem : Nam ut dicit Ier. Dominus cum istis infimis pars fieri dedignatur. Unde Dominus Mt. 6.c. Non potestis Deo servire, et mammone.
marg.|
{c}
Filiis autem Levi]
Ecce hic dat Dominus decimas reliquis Levitis. Raban. In utroque testamento ministris altaris oblationes, et decime ad necessaria tribuuntur, ne terrenis possessionibus audeant inhiare, nec lucrum de ministerio querere. Unde : Gratis accepistis, gratis date : Nolite possidere aurum, vel argentum. Mt. 10.a.
marg.|
{d}
Mortiferum]
etc. Id est pro quo moriantur, quia si alius, quam de stirpe Levitica ministrare presumeret in tabernaculo, moreretur. Unde Supra 3.b. dicitur : Extraneus, qui ad ministrandum accesserit, moriatur : Ubi dicitur GLOSSA Extraneus non tantum de advenis, sed de alia qualibet Tribu a Levitica.
marg.|
{e}
In usus eorum]
Ergo cum modo multa alia possideant, et preter hec necessaria habeant abundanter, non debent habere decimas : ergo laici non tenentur eis dare decimas : Cui videtur congruere illud Mal. 3.c. Inferte omnem decimam in horreum meum, ut sit cibus in domo mea.
marg.|
{f}
Locutusque est Dominus]
etc. Hic precipit Dominus decimas decimarum a Levitis dari summo Sacerdoti, dicens, quod si de melioribus dederint ei, gratum {1.
140rb} erit ei, ac si de proprio torculari, vel de proprio agro darent.
marg.|
{g}
Primitias earum]
Id est elegantiora, et meliora.
marg.|
{h}
Offerte Domino]
Id est summo Sacerdoti ad honorem Domini, quia ipse est vicarius Domini. Unde Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
marg.|
{i}
Primitivorum]
Id est elegantiorum.
marg.|
{k}
Et comedetis eas]
Id est decimas,
marg.|
{o} Levite. Vel decimas decimarum,
marg.|
{o} Sacerdotes.
marg.|
{l}
Non peccabitis]
Quasi dicat, si vobis non retinetis meliora, sed potius ea summo Sacerdoti pro decima decimarum offeretis, non peccabitis, immo bene facietis, alioquin peccabitis, et polluetis oblationes filiorum Israel, et moriemini.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_18)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_18)
Notes :