Capitulum 29

Numérotation du verset Nm. 29,1 

Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum.
Numérotation du verset Nm. 29,2 

Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 29,3 

et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 29,4 

unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem
Numérotation du verset Nm. 29,5 

et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi
Numérotation du verset Nm. 29,6 

preter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis et sacrificium1
1 sacrificium Rusch ( hapax )] holocaustum Weber
sempiternum cum libationibus solitis. Hisdem2 cerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
2 Hisdem] eisdem Φ ΨB²DM ΩS Ω M Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Nm. 29,7 

Decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et affligetis animas vestras. Omne opus servile non facietis in ea.
Numérotation du verset Nm. 29,8 

Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 29,9 

et in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos3 duas decimas per arietem,
3 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,10 

decimam decime per agnos singulos qui sunt simul septem agni
Numérotation du verset Nm. 29,11 

et hircum pro peccato absque his que offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum.
Numérotation du verset Nm. 29,12 

Quinta decima vero die mensis septimi que vobis erit sancta atque venerabilis. Omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem
Domino septem diebus
Numérotation du verset Nm. 29,13 

offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim4
4 i. q.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,14 

et in libamentis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos5 qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus
5 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,15 

et decimam decime agnis singulis qui sunt simul agni quatuordecim
Numérotation du verset Nm. 29,16 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius.
Numérotation du verset Nm. 29,17 

In die altero offeretis6 vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
6 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,18 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis7
7 celebrabitis Cava (celebravitis) ΛH ΠCD² B* ΦAV S P ΨFM Ω Rusch Ed1530 Clementina ] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,19 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque et libamine eius8.
8 libamine – eius] inv. Weber
Numérotation du verset Nm. 29,20 

Die tertio offeretis9 vitulos undecim arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
9 offeretis] offeres Weber
Numérotation du verset Nm. 29,21 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis10
10 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,22 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque11 et libamine eius.
11 sacrificioque] et sacrificio Weber
Numérotation du verset Nm. 29,23 

Die quarto offeretis12 vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
12 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,24 

et sacrificia13 eorum14 et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis15
13 et sacrificia] sacrificiaque Weber |
14 eorum] om. ΛH Ω Clementina |
15 celebrabitis ΠC (celebravitis) ΛH ΠD ΣT B* ΨB²FM ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] celebrabis Weber |
Numérotation du verset Nm. 29,25 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,26 

Die quinto offeretis16 vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
16 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,27 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis17
17 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,28 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,29 

Die sexto offeretis18 vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim
18 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,30 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis19
19 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,31 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,32 

Die septimo offeretis20 vitulos septem et21 arietes duos agnos anniculos immaculatos quatuordecim
20 offeretis] offerentes Weber |
21 et] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 29,33 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis22
22 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,34 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,35 

Die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis
Numérotation du verset Nm. 29,36 

offeretis23 holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos immaculatos septem
23 offeretis] offerentes Weber
Numérotation du verset Nm. 29,37 

sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabitis24
24 celebrabitis] celebrabis Weber
Numérotation du verset Nm. 29,38 

et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine.
Numérotation du verset Nm. 29,39 

Hec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris preter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis.

Capitulum 29

Numérotation du verset Nm. 29,1 
marg.| {1.147va} {a} Mensis etiam septimi] Hic incipit Moyses de festivitatibus Septembris, qui fere totus festivus est. Prima die erat festum clangoris, sive tubarum, in qua cordibus pecuinis clangebant in memoriam liberationis Isaac, Ariete pro ipso oblato. Et nota quod illa die erat duplex festum, scilicet Neomenia, et festum clangoris. Item notandum quod hec dies solebat dici festum cereorum, quia tunc accendebant cereos ; sed a modernis Iudeis translati sunt cerei ad decimum diem eiusdem mensis, que est pro mortuis.
marg.| {b} Calendarum] id est Neomenie.
marg.| {c} Cum sacrificiis suis] id est libamentis.
marg.| {d} Holocaustum sempiternum] id est iuge.
marg.| {e} Decima quoque dies] Hic agit de sexto festo, id est propitiationis : quia illa die rediit Moyses de monte ad populum, referens Dominum placatum super offensa vituli conflatilis. Ex. 35. Item dicebatur dies afflictionis : quia ieiunabant homines, et iumenta, et etiam, pueri septennes a vespera usque ad vesperam pro memoria mortuorum. Item dicebatur dies expiationis : quia eadem die sanguine vitule expiabatur tabernaculum, et altare, et fiebat cinis ex ea ad expiationem immundorum per totum annum, ut dictum est Supra 19.b. et Lv. 16.f.
marg.| {f} Et in sacrificiis eorum] id est libaminibus.
marg.| {g} Decimam decime] Expone, ut sup. 28.d.
marg.| {h} Quinta-decima vero die] Hic agit de septimo festo, id est de Scenopegia, que sic dicitur, id est fixio tabernaculorum : in {1.147vb} hoc festo per septem dies continuos habitabant filii Israel sub umbraculis in memoriam quadraginta annorum, quibus in deserto fuerunt sub tabernaculis. Unde et festum tabernaculorum dici solet. Protelatur autem septem diebus, quarum prima, et ultima solemnes erant : octava etiam solemnis erat, non quod esset de festo Scenopegie : sed quia ea die conveniebant ad faciendam collectam in usus pauperum, vel in usus communes. In octo his diebus, ut dicit IOSEPHUS ferebant ramos Myrrhe, et salicis, et summitates palmarum, et virgulas mali Persici in manibus, et fiebat oblatio de cunctis frugibus, et fructibus terre in gratiarum actione. In prima die offerebantur in holocaustum vituli 13. arietes duo, agni anniculi 14. hircus pro peccato cum libamentis suis : eadem oblatio fiebat per singulos dies sequentes. Sed de numero vitulorum unus quotidie subtrahebatur, ita ut in summa fierent vituli septuaginta in memoriam, quod in tot animabus intraverunt Egyptum, Gn. 46.c.
marg.| {i} Vitulos] singulos.
marg.| {k} Absque holocausto sempiterno] id est preter holocaustum iuge.
marg.| {l} Sacrificio, et libamine] Et pro, id est.
marg.| {m} In die altero] id est secundo, scilicet decima sexta Luna.
marg.| {n} Die octavo, qui est celeberrimus] sed non est de Scenopegia.
marg.| {o} Hec offeretis Domino] que dicta sunt, Conclusio est duorum precedentium capitulorum, scilicet 28. et 29. in quibus dictum est, que, et quot offerenda sunt in festis precipuis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_29)

Notes :