Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset Nm. 3,1 

He1 sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai
1 He] Hec Weber
Numérotation du verset Nm. 3,2 

et hec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar
Numérotation du verset Nm. 3,3 

hec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum replete et consecrate manus ut sacerdotio fungerentur
Numérotation du verset Nm. 3,4 

mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo
Numérotation du verset Nm. 3,5 

locutus est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 3,6 

Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent
Numérotation du verset Nm. 3,7 

et observent quicquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii
APPLICA TRIBUM. AUGUSTINUS. Accipe tribum Levi, et statue eos in conspectu Aaron sacerdotis, et ministrabunt ei, et custodiant custodias eius, et custodias filiorum Israel, ante tabernaculum testimonii. Quas philacas Grecus dixit, nostri custodias et excubias interpretati sunt. Sed nimirum vigilie melius dicuntur que solent in castris ternarum horarum observationem habere. Unde: Quarta vigilia noctis venit ad eos, ambulans supra mare, id est post nonam horam noctis, post tres scilicet vigilias. Et in multis locis Scripturarum nostri vigilias interpretati sunt, quas Greci philacas dicunt, ubi nulla dubitatio est spacia nocturni temporis significari. Quod puto et hic accipiendum. Quomodo enim Levite iubentur observare custodias Aaron, et custodias filiorum Israel, id est philacas? Nisi forte dictum est, ne putarent ab observandis vigiliis, que proprie observari in castris solent propter honorem quo serviebant tabernaculo, immunes se esse debere, cum et ipsos oporteret propter opera tabernaculi non minus vicissim observare vigilias que observarentur in aliis circumquaque castris filiorum Israel.|
Numérotation du verset Nm. 3,8 

et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius
Numérotation du verset Nm. 3,9 

dabisque dono Levitas
Numérotation du verset Nm. 3,10 

Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur
Numérotation du verset Nm. 3,11 

locutusque est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 3,12 

ego tuli Levitas a filiis Israel
pro omni primogenito
qui aperit vulvam in filiis Israel eruntque Levite mei
Numérotation du verset Nm. 3,13 

meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Egypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus
Numérotation du verset Nm. 3,14 

Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:
Numérotation du verset Nm. 3,15 

Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra
Numérotation du verset Nm. 3,16 

numeravit Moyses ut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 3,17 

et inventi sunt filii Levi
per nomina sua Gerson et Caath et Merari
Numérotation du verset Nm. 3,18 

filii Gerson Lobni2
2 lobni Rusch ] lebni Weber
et Semei
Numérotation du verset Nm. 3,19 

filii Caath Amram et Iessaar Hebron et Oziel
Numérotation du verset Nm. 3,20 

filii Merari Mooli et Musi
Numérotation du verset Nm. 3,21 

de Gerson fuere familie due lobnitica3 et semeitica
3 lobnitica] lebnitica Weber
Numérotation du verset Nm. 3,22 

quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem millia quingentorum
Numérotation du verset Nm. 3,23 

hii post tabernaculum metabuntur ad occidentem
Numérotation du verset Nm. 3,24 

sub principe Eliasaphat4
4 eliasaphat Rusch ] eliasaph Weber
filio Lael
Numérotation du verset Nm. 3,25 

et habebunt excubias in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 3,26 

ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti federis et cortinas atrii tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius
Numérotation du verset Nm. 3,27 

cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozielitas he sunt familie Caathitarum recensite per nomina sua
Numérotation du verset Nm. 3,28 

omnes generis masculini ab uno mense et supra octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,29 

et castrametabuntur ad meridianam plagam
Numérotation du verset Nm. 3,30 

princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel
Numérotation du verset Nm. 3,31 

et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem
Numérotation du verset Nm. 3,32 

princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodie sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,33 

at vero de Merari erunt populi Moolite et Musite recensiti per nomina sua
Numérotation du verset Nm. 3,34 

omnes generis masculini ab uno mense et supra sex millia ducenti
Numérotation du verset Nm. 3,35 

princeps eorum Suriel filius Abiahel5
5 abiahel Rusch ] abiahiel Weber
in plaga septentrionali castrametabuntur
Numérotation du verset Nm. 3,36 

erunt sub custodia eorum tabule tabernaculi et vectes et columne ac bases earum et omnia que ad cultum huiuscemodi pertinent
Numérotation du verset Nm. 3,37 

columneque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus
Numérotation du verset Nm. 3,38 

castrametabuntur ante tabernaculum federis id est ad orientalem plagam Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel
quisquis alienus accesserit morietur
Numérotation du verset Nm. 3,39 

omnes Levite quos numeraverunt Moyses et Aaron iuxta preceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo millia
Numérotation du verset Nm. 3,40 

et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israel a mense uno et supra et habebis summam eorum
Numérotation du verset Nm. 3,41 

tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,42 

recensuit Moyses sicut preceperat Dominus primogenitos filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,43 

et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo millia ducenti septuaginta tres
Numérotation du verset Nm. 3,44 

locutusque est Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 3,45 

tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levite mei ego sum Dominus
Numérotation du verset Nm. 3,46 

in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 3,47 

accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti
Numérotation du verset Nm. 3,48 

dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum qui supra sunt
Numérotation du verset Nm. 3,49 

tulit ergo6 Moyses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos
6 ergo Rusch ] igitur Weber
redemerant a Levitis
Numérotation du verset Nm. 3,50 

pro primogenitis filiorum Israel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii
Numérotation du verset Nm. 3,51 

et dedit eam Aaroni et filiis eius iuxta verbum quod preceperat sibi Dominus

Capitulum 3

Numérotation du verset Nm. 3,1 
marg.| {f} He sunt generationes] etc. Supra capitulo 2.a. dixit Dominus ad Moysen : Noli numerare Tribum Levi : neque ponas summam eorum cum filiis Israel : sed constitues eos super tabernaculum testimonii, quasi dicat seorsum numerabis Levitas : et seorsum alios filios Israel. Posito igitur numero filiorum Israel bellare valentium, ponit numerum Levitarum, ut eos sibi attitulet pro primogenitis Israel, qui tunc erant sui tam de hominibus, quam de pecoribus : eo quod reservaverat eos quando interfecit primogenita Egyptiorum. Ex. 12.d. Fecit ergo Dominus commutationem cum populo, ut omnes Levitas pro primogenitis aliorum haberet : et iumenta Levitarum pro primogenitis iumentorum aliarum Tribuum. Sed ne duodenarius numerus Tribuum minueretur : pro Levitis Manasses pro Ioseph, Ephraim successit : Item ne maior videretur numerus Levitarum quam primogenitorum : et ita iniqua esset commutatio precepit Dominus omnes masculos Levitici generis numerari ab uno mense, et supra : et inventi sunt viginti duo millia, ut dicitur in littera. Tamen si diligenter attendas per familias, invenies viginti duo millia, et ccc. De Gerson : 7. millia quingentos, de Caath. 8. millia 600. de Merari 6. millia ducentos. Sed dicunt Hebrei, quod trecenti in eis erant primogeniti, et ita iam erant Domini, {1. 128va} quare omisit eos Moyses numerare : Postea fecit Dominus numerari omnes primogenitos masculos aliarum Tribuum, et inventi sunt viginti duo millia, ducenti septuaginta tres, et ita numerus primogenitorum duodecim. Tributum superavit numerum Levitarum ducenti septuaginta tres. Pro quibus per singula capita tulit Moyses quinque siclos ad mensuram sanctuarii, et dedit eos Aaron, et filiis eius iuxta Domini preceptum. Et ab illo tempore omnes primogeniti filiorum Israel redimuntur quinque siclis, exceptis primogenitis Levitarum, qui non redimuntur, sed perpetuo remanent servitio tabernaculi deputati. a   Et Moysi] Tamen generationes Moyses non prosequitur hic, sed infr.
marg.| {b} In die] etc. Et quas generationes habebat tunc scilicet prima die secundi anni egressionis de Egypto.
marg.| {c} Qui uncti sunt] non tantum unctione olei, sed sapientia, ratione, opere, et doctrina. Tales enim debent esse sacerdotes, qui loco Christi sunt in terra, ut a barba eorum fluat unguentum in oram vestimenti eorum.
marg.| {d} Replete] oblationibus forte. Vel replete, id est inuncte ad repletionem oblationum, et munerum recipiendam. Vel replete aliquo signo. Alicubi enim quando sacerdotes inunguntur, datur in manibus eorum aliquod lignum, vel calix, vel aliquid huiusmodi, quod in aliis contractibus vocatur manualis, vel investitura, et hoc dicitur repletio. Vel replete, bonis operibus.
marg.| {e} Mortui sunt Nadab] etc. Lv. 10.a.
marg.| {f} Absque liberis] Utinam sic morerentur omnes, qui per Nadab, et Abiu designantur, id est Heretici ambitiosi, absque liberis, id est sine imitatoribus.
marg.| {g} Locutusque est Dominus] etc. Ne immunes viderentur esse Levite ab excubiis tabernaculorum, quia supra cum aliis non fuerunt nominati, et ita essent otiosi, precipit hic Dominus, ut cum aliis excubent circa tabernaculum, locantes tabernacula sua inter alios, et tabernaculum Domini.
marg.| {h} Stare in conspectu] etc. ut ad eius arbitrium serviant. Et nota quod Levite iubentur excubare circa tabernaculum propter fures in signum, quod prelati circa gregem suum debent iugiter excubare. Unde Is. 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes tota die, et tota nocte in perpetuum non tacebunt.
marg.| {i} Quicquid ad cultum] id est officium.
marg.| {k} Dabisque dono Levitas] qui similiter datus est Domino ad cultum Dei, et tabernaculi.
marg.| {l} Super cultum] quasi superiores.
marg.| {m} Externus] id est de aliena Tribu.
marg.| {n} Morietur] Queritur, cum in Levitico dictum sit : Qui tetigerit tabernaculum, sanctificabitur, quomodo hic dicatur. Externus, qui tetigerit, morietur : Et solvit GLOSSA quia in Levitico loquitur Moyses de Levitis, qui poterant accedere, et intrare tabernaculum : Hic autem de allophylis, id est hominibus aliarum Tribuum. Vel hic loquitur de tactu officiali, id est in ministrando, quando solis Levitis concessum est, ibi de tactu communiter.
marg.| {o} Ego tuli Levitas] Origenes ponit aliam litteram scilicet. Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito. Et querit hic AUGUSTINUS Quare primogenitos filios Israel, qui excedebant {1. 128vb} Levitas, fecit redimi Dominus, quemlibet. 5. siclis, et non similiter primogenita pecorum Israel, que excedebant pecora Levitarum, fecit redimi ? Et non solvit : Sed potest dici, quod Dominus pro modico reputavit damnum pecorum : In quo etiam exemplum dedit sacerdotibus, ut salvis spiritualibus vilipenderent damna rerum temporalium.
Numérotation du verset Nm. 3,moraliter 
marg.| Moraliter. {p} Vulvam] Nota quod est vulva iniquitatis : qua concipitur quilibet filius ire. Hec est prava concupiscentia, de qua Iacob. 1.b. Concupiscentia cum conceperit, parit peccatum, peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem. De hac vulva dicitur Prv. 30.c. Tria sunt insatiabilia, et quartum, quod numquam dicit sufficit : Infernus, et os vulve, et terra, que non satiatur aqua : Ignis vero numquam dicit, sufficit. Nativitatem tractam ab hac vulva maledicit Iob. 3.a. Pereat inquit dies, in qua natus sum : et nox in qua dictum est : Conceptus est homo, Item Ier. 20.d. Maledicta dies in qua natus sum. Et de Iuda dicitur Mt. 26.b. Bonum erat ei, si natus non fuisset, etc. Item est vulva penalitatis : de qua Iob. 10.d. Quare de vulva eduxisti, etc. Ab hac vulva nascitur homo ad miserias, et labores. Unde Iob. 5.b. Homo natus ad laborem, et avis ad volatum. Item est vulva erroris.
marg.| Hec est prava doctrina Hereticorum, qua sibi faciunt filios gehenne duplo quam sint. De hac vulva dicitur Os. 19.c. Da eis, Domine : quid dabis eis ? vulvam sine liberis : et ubera arentia. Item Gn. 20.d. Conclusit Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahe. Item est vulva benedictionis : que est in Ecclesia, scilicet Sacramentorum perceptio. In hac vulva concipiuntur cathecumeni.
marg.| Unde Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. Ab hac vulva nascuntur filii gratie. De hac vulva dicitur Gn. 29.f. Videns Dominus, quod Iacob despiceret Liam, aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente : et peperit sex filios : Et postea aperuit vulvam Rachel, et peperit duos filios : sed in partu secundi filii mortua est. Hanc vulvam sanctificavit Dominus. Unde Ier. 1.b. Prius quam te formarem in utero, novi te, etc. Est igitur vulva quadruplex scilicet iniquitatis, penalitatis, erroris, benedictionis. In prima concipiuntur filii ire : in secunda filii miserie : in tertia filii gehenne : in quarta filii gratie : ut tandem fiant filii glorie.
marg.| {q} Ex quo percussi] etc. Ex. 12.d.
marg.| {r} Numera filios] etc. Numeratis illis, qui ad bella possunt procedere : iubetur hic Moyses numerare illos, qui debent tabernaculo Domini deservire. Nullus vero de Levitis, qui hic numeratur, supra numeratus est. Noluit enim Dominus, ut aliquis simul et in tabernaculo deserviret, et ad bella procederet : ergo nullus debet esse simul Comes, et Episcopus.
marg.| {s} Et Merari] Hi sunt tres filii Levi, a quibus tres familie Levitarum processerunt.
marg.| {t} Amram] Pater Aaron, Moysi, et Marie.
marg.| {u} Familie due] quia duos tantum habuit filios. Quilibet enim filius fecit familiam.
marg.| {x} In tabernaculo] etc. Et portabunt, {1. 129ra} supple, vel custodient.
marg.| {a} Ipsum tabernaculum] id est cortinas.
marg.| {b} Operimentum] id est saga cilicina.
marg.| {c} Tentorium] id est velum.
marg.| {d} Ad ritum altaris] incensi tantum, ut dicunt quidam. Alii dicunt, quod etiam holocausti.
marg.| {e} Ad meridianam plagam] Non tantum omnes Caathite ad meridianam plagam excubabant, ut dicitur infra eodem.
marg.| {f} Accesserit, morietur] hoc est contra eos, qui ad honores Ecclesiasticos, vel ordines se ingerunt, non electi canonice.
marg.| {g} Fuerunt, etc. 22 millia] immo 22 millia, et 300. si diligenter attendas numerum familiarum. Sed dicit Hebreus, quod in his erant 300. primogeniti, qui non computabantur, quia iam Domini erant absque omni commutatione, ratione primogeniture GLOSSA apte numero 22. Levite titulantur. Hoc enim numero comprehenduntur Hebrea elementa.
marg.| {h} Tolle Levitas] id est separamini ab aliis, ut sicut officio, ita et moribus separentur, et preemineant.
marg.| {i} Pretium eorum] id est pro eis.
marg.| {k} Redemerant] patres eorum.
marg.| {l} Et dedit eam] id est et ab hoc tempore omnes primogeniti Israel quinque siclis redimuntur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_3)

Notes :