Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Nm. 24,1 

Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli
nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quereret sed dirigens contra desertum vultum suum
Numérotation du verset Nm. 24,2 

et elevans oculos vidit Israel in tentoriis commorantem per tribus suas et irruente in se spiritu Dei
Numérotation du verset Nm. 24,3 

assumpta parabola
ait dixit Balaam
filius Beor
dixit homo cuius obturatus est oculus
Numérotation du verset Nm. 24,4 

dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius
Numérotation du verset Nm. 24,5 

quam pulchra tabernacula tua Iacob
et tentoria tua Israel
Numérotation du verset Nm. 24,6 

ut valles nemorose
ut horti iuxta fluvios
irrigui ut tabernacula
que fixit Dominus
quasi cedri
prope1
1 prope Rusch ] propter Weber
aquas
Numérotation du verset Nm. 24,7 

fluet aqua
de situla
eius et semen illius erit in aquas multas tolletur
propter Agag
rex
eius et auferetur regnum illius
Numérotation du verset Nm. 24,8 

Deus eduxit illum de Egypto
cuius fortitudo similis est rhinocerotis
devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent
et perforabunt sagittis
Numérotation du verset Nm. 24,9 

accubans dormivit ut leo
et quasi leaena quam suscitare
nullus audebit qui benedixerit tibi erit
et2 ipse benedictus qui maledixerit in maledictionem3 reputabitur
2 et Rusch] om. Weber |
3 maledictionem Rusch ] maledictione Weber |
Numérotation du verset Nm. 24,10 

iratusque Balach contra Balaam complosis manibus ait
ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti
Numérotation du verset Nm. 24,11 

revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito
Numérotation du verset Nm. 24,12 

respondit Balaam ad Balach nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi
Numérotation du verset Nm. 24,13 

si dederit mihi Balach plenam domum suam argenti et auri non potero preterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex ore4
4 ore] corde Weber
meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar
Numérotation du verset Nm. 24,14 

verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore
Numérotation du verset Nm. 24,15 

sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit
homo cuius obturatus est
oculus
Numérotation du verset Nm. 24,16 

dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos
Numérotation du verset Nm. 24,17 

videbo eum
sed non modo
intuebor illum sed non prope orietur stella
ex Iacob et consurget
virga
de Israel et percutiet duces
Moab vastabitque
omnes filios Seth
Numérotation du verset Nm. 24,18 

et erit Idumea possessio eius
hereditas Seir cedet inimicis suis
Israel
vero fortiter aget
Numérotation du verset Nm. 24,19 

de Iacob
erit qui dominetur et perdat
reliquias
civitatis
Numérotation du verset Nm. 24,20 

cumque vidisset Amalech assumens parabolam
ait
principium gentium Amalech cuius extrema perdentur
Numérotation du verset Nm. 24,21 

Vidit quoque Cineum et assumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra
posueris nidum tuum
Numérotation du verset Nm. 24,22 

et fueris electus de stirpe Cain£5*
5 Cain Weber ] Cyn Rusch , Cin Clementina
quamdiu poteris permanere Assur
enim capiet te
Numérotation du verset Nm. 24,23 

assumptaque parabola iterum locutus est:
Heu quis victurus est
quando ista faciet Deus
Numérotation du verset Nm. 24,24 

venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios
vastabuntque Hebreos et ad extremum
etiam ipsi
peribunt
Numérotation du verset Nm. 24,25 

surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balach quoque via qua venerat rediit

Capitulum 24

Numérotation du verset Nm. 24,1 
marg.| {g} Cumque vidisset] Queritur quomodo hoc vidit Balaam, cum Dominus non fuerit ei locutus, neque sacrificium eius placuerit ei, immo displicuerit, quia malus erat ? Responsio. Balaam ariolus erat, et Demones, quos solebat invocare in suis sacrificiis, in isto sacrificio non fuerunt : et inde coniecturam habuit quod Domino placuit, ut benediceret : quia si non placuisset, permisisset Demones venire ad eum, qui docerent eum maledicere populo Dei,
marg.| {h} in se] scilicet dormiente : Balaam enim primum vidit dormiens, quod postea evigilatus dixit Balach.
marg.| {i} Dixit Balaam] De se quasi de alio loquitur.
marg.| {k} Obturatus est] Hebreus habet, et translatio Origenis, Cuius revelatus est oculus, tamen idem est, quia dum dormiret in somnis, obturatus est oculus corporis, et revelatus est oculus cordis. Unde sequitur.
marg.| {l} Qui cadit, et sic aperiuntur oculi eius] etc. Mentis, scilicet Glossa Qui in somnis clausis corporeis oculis angelico ministerio hec vidit. Oculos vero mentis partim habet apertos, partim clausos, qui mysteria futura agnoscit, sed errorem non corrigit : Sic iniqui aliud scientia, aliud moribus agunt : aliud ore, aliud opere ostendunt.
marg.| {m} Auditor] scilicet Balaam, non factor : Iacob. 1.d. de hoc   [Qui cadit] id est iacet in lecto dormiens. Unde Hebreus habet : Qui ponit se in lecto, vel cadit per humilitatem. Ibi dicit GLOSSA Iacens miracula considerat, qui Dei potentiam pensat, sed vivendo, non amat : ideo dicit Dominus Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies ?
marg.| {n} Quam pulchra tabernacula] etc. Hoc dicit ad litteram propter tabernaculum, quod Moyses fecit, quod est figura fidelium animarum, in quibus Christus militat in hoc mundo. Unde Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram.
marg.| {o} Ut valles nemorose] ubi flumina, ubi umbra contra estum caloris. Unde alia translatio habet : ut nemorosa umbracula.
marg.| {p} Ut tabernacula] quasi dicat, Nil mirum, si pulchra, quia ea fixit Dominus.
marg.| {q} Fluet aqua de situla] Parabolice loquitur, situlam vocans primitivam Ecclesiam, aquam, doctrinam. Et est sensus, de primitiva Ecclesia exibit multa doctrina. Is. 2.a. De Sion exibit lex, et verbum Domini de Hierusalem, vel situla est Gentilitas, aqua, populi multi. Is. 40.d. Ecce Gentes quasi stilla situle, et quasi statere momentum sic reputate sunt.
marg.| {r} Tolletur] A regno, scilicet Hec est prophetia de Saul, qui pepercit Agag Regi Amalechitarum contra preceptum Domini, propter quod amotus est a regno, ut legitur 1Rg. 15.
marg.| {s} Propter Agag] Regem scilicet Amalechitarum, cui pepercit Saul.
marg.| {t} Rex eius] scilicet Saul, auferetur a semine suo, propter quod successit ei David,
marg.| {u} Deus eduxit] Alia littera : exibit homo, id est Christus de semine eius, et dominabitur Gentibus multis, et exaltabitur Gog regnum {1.144va} eius, et crescet regnum eius : Deus deduxit eum ex Egypto, sicut gloria unicornis, etc. Gog ponitur hic pro interpretatione sua, non pro Gente illa, que dicitur Gog. Dicitur enim, quod de Noe fuerunt Gog, et Magog, que sunt gentes remotissime, sed tamen in fine venient cum Antichristo. Est ergo sensus : Exaltabitur Gog, id est supra tecta regnum eius, id est Christi, et crescet : exaltatur quidem in perfectione virtutis, crescet in multitudine personarum.
marg.| {a} Devorabunt Gentes] adiuncte populo Israel in auxilium. Vel ipsi filii Israel devorabunt Gentes, que sunt hostes illius, id est Israel. Alia littera habet : Edet Gentes inimicorum suorum, et crassitudines illorum medullabit.
marg.| {b} Sagittis] Septuaginta habent. Et iaculis suis sagittabunt inimicum. Christus enim verbis suis vincit Diabolum, et omnes contradicentes superat, et confringit. Omnis enim qui peccat, inimicus eius est, dum peccat. Si autem verbis Dei confixus, peccata sua agnoscens compungitur ad penitentiam conversus, iaculis eius deiicitur.
marg.| {c} Accubans] id est Israel requiescet in terra sua expulsis hostibus ; et non erit, qui exterreat. Vel : Accubans, scilicet Christus in cruce positus, et principatus, et potestates triumphavit. Christus est leo in perfectis, catulus leonis in parvulis.
marg.| {d} Qui benedixerit] More prophetico apostrophat, convertens sermonem ad populum. Glossa Origenis. Ego puto, quod non solum maledicit Christo, qui sermonem adversus eum profert maledictum ; sed etiam qui sub nomine Christiani male agit, turpiter vivit, et inhonestis verbis, vel factis nomen eius facit blasphemari. Rm. 2.d. Nomen Dei per vos blasphematur inter Gentes : Is. 52.b. Iugiter tota die nomen meum blasphematur. Sicut non solum benedicit Deum, qui sermonibus solis, sed actibus, vita, et moribus facit nomen Dei benedici.
marg.| {e} Complosis] id est connexis ad invicem, quod est signum magni doloris.
marg.| {f} Sed Dominus privavit] GLOSSA Ostendit Dominus, quod etiam Balach intellexit, non iam Demonum ministerium decipi Balaam, sed Dei virtute ad meliora transferri,
marg.| {g} non potero preterire] id est non potero mutare voluntatem Domini nec sacrificiis, aut muneribus efficere, ut dispositio eius mutetur.   [Faciat]
marg.| {h} ut scilicet] formosas mulieres mitteret ad filios Israel, quarum amore allicerentur ad idololatriam. Sed hic non habemus consilium, De hoc consilio dicitur Apc. 2.d. Habeo adversum te pauca. Habes enim illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balach mittere scandalum coram filiis Israel, scilicet edere de sacrificio idolorum, et fornicari.
marg.| {i} Extremo tempore] Recessus mei, scilicet.
marg.| {k} Sumpta igitur parabola] Hic incipit quarta prophetia Balaam, in qua manifeste de incarnatione Christi prophetat.
marg.| {l} Dixit Balaam] Non ait : Hec dicit Dominus, sicut est mos Prophetarum.
marg.| {m} Oculus] Carnis, sed revelatus oculus mentis, ut dicit littera Hebreorum.
marg.| {n} Auditor] Non factor. Iac. 1.d. Estote factores verbi, et non auditores tantum Rm. 2.b. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
marg.| {o} Qui novit doctrinam] Origenes ponit hanc litteram : Quomodo scit scientiam Excelsi, qui Balach docuit, ut mitteret scandalum coram filiis Israel, ut manducarent immolata, et fornicarentur. Ab hac littera sumpsit Ioannes auctoritatem illam, quam prediximus : {1.144vb} Apocalypsis 2.
marg.| {p} Cadens] in somnum, scilicet vel ad terram per curvam intentionem.
marg.| {q} Apertos habet oculos] Angelico ministerio futura cognoscens.
marg.| {r} Videbo eum] scilicet Christum in posteris, quia Magi viderunt eum.
marg.| {s} Non modo] Quia magnum tempus a Balaam usque ad Christum.
marg.| {t} Orietur stella] Non est hic sensus historicus, nisi propheticus tantum de Christo, id est Christus ex Iudeis secundum carnem.
marg.| {u} Consurget virga] id est Maria ex Israel. Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse. Vel Christus dicitur, et stella, et virga, stella a stando, quia suos stare facit. Et quia illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Stella sex radios habet, quibus irradiat noctem ; et Christus sex virtutes habet, quibus illuminat omnem hominem. Prima est humilitas. Secunda mansuetudo. De istis duabus Mt. 11. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Tertia obedientia : Philipp. 2.a. Christus factus est obediens Patri usque ad mortem. Quarta patientia, Is. 42.c. Semper tacui, patiens fui, sicut parturiens loquar. Quinta est misericordia. Iob. 31.b. Ab infantia mecum crevit miseratio, et de utero matris mee egressa est mecum. Sexta est Caritas 1. Ioannis 4.b. In hoc apparuit Caritas Dei in nobis, quoniam unigenitum Filium suum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum. Hi sunt sex gradus, quibus ascenditur ad thronum Salomonis, id est ad Christum. Virga autem dicitur Christus, quia flagellat non credentes. Ieremie 1.c. Quid tu vides, Ieremia ? Virgam vigilantem ego video, Et Ps. 1. Reges eos in virga ferrea, id est inflexibili minis, vel adulationibus, vel muneribus, vel vitiis, vel timore, et huiusmodi.
marg.| {x} Duces Moab] Sic continuat : Virga, id est Christus, consurget ex Israel, id est nascetur ex Iudeis, et percutiet Duces Moab, id est Demones, vel vitia in Moabitis, que homines ducunt ad perditionem.
marg.| {y} Filios Seth] id est totum genus humanum, quia quid carnale est, in bonis conteret, et malos perdet. De Seth enim fuit totum genus humanum, quia omnes filii Cain in diluvio perierunt, et Abel sine filiis mortuus fuit.
marg.| {z} Possessio eius] id est omnes Gentes servient ei. a   Hereditas Seir] Edom, et Seir eadem hereditas sunt. Et est sensus, Edom, et Seir confederabuntur Iudeis predicatione Apostolorum, et fient utrique hereditas Christi. Vel ad litteram impletum fuit hoc in David, qui Idumeos sibi tributarios fecit.
marg.| {b} Reliquias civitatis] Reliquie salve fient. Vel ad litteram intelligitur de David, qui expulit Iebuseos de Hierusalem, 2Rg. 5.a. Et 1Par. 11.b.
marg.| {c} Cumque vidisset] Omnia, que dicuntur hic de Amalech, possunt intelligi de destructione Amalechitarum facta a Saule. 1Rg. 15.b. Sed hoc dissidet, quod dicit Amalech esse principium Gentium, quod non est verum, Amalech enim fuit filius Eliphas primogeniti Esau, a quo fuerunt Amalechite. Sed potest dici, quod Amalech fuit principium Gentium pugnantium, scilicet contra Israel venientem de Egypto, ut legitur Ex. 17.c. Et dicitur Amalech principium Gentium pugnantium, quia primus pugnavit contra Israel post exitum de Egypto.
marg.| {d} Extrema] Hoc impletum est per Saul. 1Rg. 15.
marg.| {1. 145ra} a Vidit quoque Cineum] Iste est populus, qui fuit de Cineo filio Iethro, qui duxit per desertum filios Israel, ut legitur sup. 10.d. cui dixit Saul. Discedite de medio Amalech, et non percutiam te : quia fecisti misericordiam in Israel. 1Rg. 15.b. Hos Cineos expulerunt filii Israel de terra promissionis, licet in tutissimis locis habitarent. Hanc expulsionem prophetat hic Balaam.   [Robustum quidem est] Hoc dicit, quia difficilis erat accessus ad loca eorum.
marg.| {c} Quamdiu poteris] quasi dicat, non diu poteris permanere. Cis pater fuit Saul, et de illo forte intelligi debet, quod dicitur hic de stirpe Cin.
marg.| {d} Assur enim] hic prophetat Balaam, quod Assyrii vastarent terram filiorum Israel, quod impletum fuit sub Os. ultimo Rege Israel, et Teglatphalasar Rege Assyriorum imperante, et aliis Regibus postea. 4Rg. 17.
marg.| {e} Heu quis] etc. Hec est conclusio prophetie Balaam, quasi dicat, Heu mihi, non videbo, quando ista fient ? Sed quis est tam felix, qui videat, sentiat, intelligat, et credat ista ? Hinc est, quod dicit Dominus Discipulis Mt. 13.c. Beati oculi vestri, qui vident : et aures vestre, quia audiunt. Amen quippe dico vobis, quia multi Prophete, et iusti cupierunt videre, que videtis, et non viderunt, et audire, que auditis, et non audierunt.
marg.| {f} Venient in trieribus] Trieres sunt naves, tres ordines remorum habentes. Et prophetat hic Balaam ad litteram de Romanis, qui post adventum Christi subiecerunt sibi Assyrios, et Hebreos, et fere totum mundum, et ad extremum ipsi Romani peribunt. Ad litteram ergo Monarchiam Romanorum predixit hic, et in fine temporum eorundem destructionem. IOSEPHUS dicit Balaam prophetasse, quod totus orbis adhuc futurus esset Iudeorum, et habitaculum eternum. Vel per Italiam, que versus Occidentem respectu Hierusalem, significatur finis mundi, quando Christus omnia regna mundi sibi subiugabit, et suis : qui tamen in tempore Antichristi in parte superabuntur, quia multi credent in Antichristum. Hunc sensum dicit illa GLOSSA Videtur, etc.
marg.| {g} Ad extremum] GLOSSA Cum vires suas effuderint scilicet Romani.
marg.| {h} Ad locum suum] sup. eod. promiserat Balaam se daturum consilium Balach in recessu suo, qualiter posset filios Israel superare, ut scilicet mitteret eos ad formosas mulieres de Moab, que allicerent eos ad amorem earum, et eis allectis simularent se recessuras, nisi idolis immolarent : et sic Deum offenderent, quo offenso possent superari. Tamen quod Balaam consilium dederit in discessu suo non legitur hic, sed potuit esse, quod secreto locutus est ad Balach, et tunc dedit ei hoc consilium, quod coniici potest ex verbis Ioannis Apc. 2.d. ubi dicitur : Habeo adversum te pauca. Habes enim illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balach mittere scandalum coram filiis Israel, edere scilicet de sacrificio idolorum, et fornicari.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_24)

Notes :