Capitulum 27

Numérotation du verset Nm. 27,1 

Accesserunt autem filie Salphaat filii Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse qui fuit filius Ioseph quarum sunt nomina Maala et Noa et Egla et Melcha et Thersa
Numérotation du verset Nm. 27,2 

steteruntque coram Moysen et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi federis atque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 27,3 

Pater noster mortuus est1 in deserto nec fuit in seditione que concitata est contra Dominum sub Chore sed in peccato suo mortuus est hic non habuit mares filios cur tollitur nomen illius2 de familia sua quia non habet filium3 date nobis possessionem inter cognatos patris nostri
1 est] + hic non habuit mares filios ΩS* |
2 illius] eius Ω M |
3 habet filium Rusch Weber ] habuit filium Cava Λ Σ B Amiatinus T ΦP Θ ΨF Ω M Cor3 (alii) Clementina , est ei filius Cor3 (hebr.) |
Numérotation du verset Nm. 27,4 

retulit4 Moyses causam earum ad iudicium Domini
4 retulit Rusch ] retulitque Weber
Numérotation du verset Nm. 27,5 

qui dixit ad eum:
Numérotation du verset Nm. 27,6 

Iustam rem postulant
filie
Salphaat
da eis possessionem inter cognatos patris sui et ei in hereditatem5
5 hereditatem ΩJ Rusch ] hereditate Cor3 (vel) Weber
succedant
Numérotation du verset Nm. 27,7 

ad filios autem Israel loqueris hec
Numérotation du verset Nm. 27,8 

homo cum mortuus fuerit absque filio
ad filiam
eius transibit hereditas
Numérotation du verset Nm. 27,9 

si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos
Numérotation du verset Nm. 27,10 

quod si et fratres non fuerint, dabitis hereditatem fratribus patris eius
Numérotation du verset Nm. 27,11 

sin autem nec patruos habuerit, hereditas dabitur6 his qui ei proximi sunt
6 hereditas dabitur] inv. Weber
erit7 hoc quoque8 filiis Israel sanctum lege perpetua sicut precepit Dominus Moysi
7 erit] eritque Weber |
8 quoque] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 27,12 

dixit quoque Dominus ad Moysen ascende in montem
istum Abarim et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 27,13 

cumque videris eam ibis et tu ad populum tuum sicut ivit frater tuus Aaron
Numérotation du verset Nm. 27,14 

quia offendistis me
in deserto Sin in contradictione multitudinis nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas he sunt aque Contradictionis in Cades deserti Sin
Numérotation du verset Nm. 27,15 

cui respondit Moyses:
Numérotation du verset Nm. 27,16 

Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc
Numérotation du verset Nm. 27,17 

et possit exire et intrare ante eos et educere illos vel introducere ne sit populus Domini sicut oves absque pastore
Numérotation du verset Nm. 27,18 

Dixitque Dominus ad eum9 tolle Iosue filium Nun virum in quo est spiritus Dei10 et pone manum tuam super eum
9 ad eum] ad Moysen T Φ S* P* ΨBD Cor3 (hebr. aliter: AD MOYSEN) hebr. LXX |
10 Dei G C Π ΣT² T M Φ O ΘHAMG* S² P ΨBDM ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] Domini ΛH, om. Cor3 (secundum Glosam et secundum Augustinum et plures antiquos non est hic DEI neque DOMINI) Ω M ΩJ Weber |
Numérotation du verset Nm. 27,19 

qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine
Numérotation du verset Nm. 27,20 

et dabis ei precepta cunctis videntibus
et partem glorie tue
ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 27,21 

pro hoc si quid agendum erit Eleazar sacerdos consulet Dominum ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo et cetera multitudo
Numérotation du verset Nm. 27,22 

fecit Moyses ut preceperat Dominus cumque tulisset Iosue statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi
Numérotation du verset Nm. 27,23 

et impositis capiti eius manibus cuncta replicavit que mandaverat Dominus.

Capitulum 27

Numérotation du verset Nm. 27,1 
marg.| {1. 146va} a Accesserunt autem] etc. sicut supra primo, et modo dictum est, quod tantum mares precepit Dominus numerari, et eis terram dividi : inter quos Salphaad numeratus sine filiis mortuus est, relinquens quinque filias. Que videntes nomen patris omnino extinguendum, nisi portionem in terra reciperent. Accesserunt ad Moysen, et Eleazarum querentes possessiones inter cognatos suos. Quarum causam retulit Moyses ad Dominum, qui respondit : Rem iustam postulant filie Salphaad, et statuit hanc legem : Si homo mortuus fuerit absque filio, ad filiam transibit hereditas, quod si nec filiam habuerit, transibit ad patruos etc.
marg.| {b} Filie] Origenes Quinque filie Salphaad, significant quinque sensus corporis, quibus opus omne in corpore completur. Item sunt quinque talenta, de quibus Mt. 25.b.
marg.| {c} Pater noster] Dicitur, quod fuerit ille, qui interfectus fuit ex mandato Domini, quia colligebat ligna in Sabbato, supra 15.d.
marg.| {d} Sanctum lege perpetua] id est firmum, et inviolabile.
marg.| {e} Dixit quoque Dominus] quia dubitaverat Moyses de potentia Domini ad aquas contradictionis, dictum est ei a Domino, quod nequaquam intraturus esset in terram promissionis. Verumtamen, ut videret, qualis esset terra, quam intrare propter peccatum suum prohibetur, iubetur ascendere in montem, unde totam terram contemplari posset. Non tamen credimus ; quod totam viderit, sed magnam partem. Et si totam vidit, miraculum fuit, sicut legitur de Beato Antonio, qui vidit totum mundum plenum laqueis, et dixit, quis hos laqueos potest evadere, et responsum est ei : sola humilitas.
marg.| {f} Sicut ivit frater tuus] Sup. 20.d. in monte Hor.
marg.| {g} In deserto Sin] Supra 20.
marg.| {h} Sanctificare] id est sanctum ostendere.
marg.| {i} In Cades] Sup. 20.
marg.| {k} Provideat] etc. Hic notat Moyses, quod Ecclesiastice dignitates non debeant hereditatis tenore ad posteros devenire, sed Dei electione. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS dicit. Nota non eligit filios, non nepotes : nec rogat, ut constituantur Duces, iudicio Dei electionem servavit.
marg.| {l} Spiritus Dei] vel Domini, scilicet Spiritus sanctus.
marg.| {m} Partem glorie tue] id est gratiam tuam ei communicabo, sed non tantam dabo, quantam tibi, ideo dicit partem.
marg.| {n} Audiat] id est ei obediat.
marg.| {o} Pro hoc si quid] id est pro Iosue.
marg.| {1. 146vb}
marg.| {p} Ad verbum eius] id est Eleazari.
marg.| {q} Frequentia] id est multitudine.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_27)

Notes :