Hugo de Sancto Caro

Capitulum 31

Numérotation du verset Nm. 31,1L 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Nm. 31,2 

ulciscere prius filios Israel de Madianitis
et sic colligeris ad populum tuum.
Numérotation du verset Nm. 31,3 

Statimque Moyses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
Numérotation du verset Nm. 31,4 

mille viri de singulis tribubus eligantur Israel qui mittantur ad bellum
Numérotation du verset Nm. 31,5 

dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim millia expeditorum ad pugnam
Numérotation du verset Nm. 31,6 

quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
Numérotation du verset Nm. 31,7 

cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
Numérotation du verset Nm. 31,8 

et reges eorum Evi et Recem et Sur et Hur1 et2 Rebe quinque principes gentis.
1 Hur Cava etc. ΨD Ω Clementina ] Ur Rusch Weber |
2 et Weber ] om. Rusch (hapax) |
Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
Numérotation du verset Nm. 31,9 

ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
Numérotation du verset Nm. 31,10 

tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
Numérotation du verset Nm. 31,11 

et tulerunt predam et universa que ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
Numérotation du verset Nm. 31,12 

et adduxerunt ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 31,13 

egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagoge in oc
cursum eorum extra castra
Numérotation du verset Nm. 31,14 

iratusque Moyses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
Numérotation du verset Nm. 31,15 

ait cur feminas reservastis
Numérotation du verset Nm. 31,16 

nonne iste sunt que deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et prevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
Numérotation du verset Nm. 31,17 

ergo cunctos interficite et3 quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres que noverunt viros in coitu iugulate
3 et] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 31,18 

puellas autem et omnes mulieres4
4 mulieres] feminas Weber
virgines reservate vobis
Numérotation du verset Nm. 31,19 

et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
Numérotation du verset Nm. 31,20 

et de omni preda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia preparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
Numérotation du verset Nm. 31,21 

Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est:
hoc est preceptum legis quod mandavit Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 31,22 

aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
Numérotation du verset Nm. 31,23 

et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
Numérotation du verset Nm. 31,24 

et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
Numérotation du verset Nm. 31,25 

dixitque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 31,26 

tollite summam eorum que capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
Numérotation du verset Nm. 31,27 

dividesque ex equo predam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
Numérotation du verset Nm. 31,28 

et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus
Numérotation du verset Nm. 31,29 

et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitie Domini sunt
Numérotation du verset Nm. 31,30 

ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
Numérotation du verset Nm. 31,31 

feceruntque Moyses et Eleazar sicut preceperat Dominus.
Numérotation du verset Nm. 31,32 

Fuit autem preda quam exercitus ceperat ovium sexcenta septuaginta quinque millia
Numérotation du verset Nm. 31,33 

boum septuaginta duo millia
Numérotation du verset Nm. 31,34 

asinorum sexaginta millia et mille
Numérotation du verset Nm. 31,35 

anime hominum sexus feminei que non cognoverant viros triginta duo millia
Numérotation du verset Nm. 31,36 

dataque est media pars his qui in prelio fuerant ovium trecenta triginta septem millia quingenta
Numérotation du verset Nm. 31,37 

e quibus in partem Domini supputate sunt oves sexcente septuaginta quinque
Numérotation du verset Nm. 31,38 

et de bobus triginta sex milibus boves septuaginta duo
Numérotation du verset Nm. 31,39 

de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
Numérotation du verset Nm. 31,40 

de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta due anime
Numérotation du verset Nm. 31,41 

tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
Numérotation du verset Nm. 31,42 

ex media parte filiorum Israel quam separaverat his qui in prelio fuerant
Numérotation du verset Nm. 31,43 

de media vero parte que contigerat relique multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
Numérotation du verset Nm. 31,44 

et de bobus triginta sex milibus
Numérotation du verset Nm. 31,45 

et de asinis triginta milibus quingentis
Numérotation du verset Nm. 31,46 

et de hominibus sedecim milibus
Numérotation du verset Nm. 31,47 

tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut preceperat Dominus
Numérotation du verset Nm. 31,48 

cumque accessissent principes exercitus ad Moysen et tribuni centurionesque dixerunt
Numérotation du verset Nm. 31,49 

nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum
quos habuimus sub manu nostra et ne unus
quidem defuit
Numérotation du verset Nm. 31,50 

ob hanc causam offerimus
in donariis Domini singuli quod in preda auri potuimus invenire perichelides5 et armillas annulos
5 perichelides] perischelides Weber
et dexteralia ac murenulas
ut depreceris pro nobis Dominum
Numérotation du verset Nm. 31,51 

susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum
in diversis speciebus
Numérotation du verset Nm. 31,52 

pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
Numérotation du verset Nm. 31,53 

unusquisque enim quod in preda rapuerat suum erat
Numérotation du verset Nm. 31,54 

et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israel coram Domino

Capitulum 31

Numérotation du verset Nm. 31,1 
marg.| {1. 148va} a Locutusque est Dominus] etc.
Numérotation du verset Nm. 31,6 
marg.| {b} Vasa quoque sancta, et tubas] Et pro, id est
Numérotation du verset Nm. 31,8 
marg.| {c} Interfecerunt] GLOSSA patet consilio Balaam subornatas esse mulieres Madianitarum, que deceperant Israel. Unde hic velut auctor sceleris interficitur, Sed obiicitur hic Sup. 24.d. legitur, quod Balaam rediit in locum suum, quomodo ergo modo legitur interfectus ? Solutio. Nota, non dicitur, quod ad domum suam, vel patriam suam redierit, sed ad locum suum, id est ad hospitium, vel tentorium suum a loco, scilicet ubi sacrificia fecerat. Vel forte prius rediit ad domum suam, sed postea reversus est ad Balach, officium divinandi impleturus apud eum.
Numérotation du verset Nm. 31,10 
marg.| {d} Tam urbes] GLOSSA Origenis Patet, quod longe gravius est peccati causam prebere scienter, et ex intentione, quam peccare. Unde Mt. 26.c. Melius illi erat, si natus non fuisset. Et Mt. 18.a. Mola asinaria suspendatur in collo eius, etc.
Numérotation du verset Nm. 31,13 
marg.| {e} In occursum eorum] duodecim millium, quos miserat contra Madianitas.
Numérotation du verset Nm. 31,16 
marg.| {f} Ad suggestionem Balaam] GLOSSA Hic evidentius ostenditur Balaam suggestione mulieres subornatas fuisse.
Numérotation du verset Nm. 31,17 
marg.| {g} Ergo cunctos interficite] Hic precepit Moyses interfici, quas Pharao precepit Ex. 1.c. interfectis masculis reservari. Sed nota quod sunt mares feminei, qui debent interimi. Hi sunt carnales motus, de quibus Ps. 135. Beatus, qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram, id est ad Christum, 1Cor. 10.b. Petra autem erat Christus. Item sunt femine masculine, ut sic dicam, scilicet cogitationes viriles. He sunt virgines servande, et nutriende, id est in opus producende. De his dicitur hic : Feminas Virgines reservate vobis. Item sunt mares masculi, id est virtutes, boni mores, et opera fortia. De his dicitur Ex. 1.c. Quicquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite. Item sunt femine feminee, id est molles, et carnales cogitationes. He sunt mulieres, que norunt virum, quas precipit Moyses {1. 148vb} hic interfici ; sed Pharao iubet eas reservari. De his Ct. 2.d. Capite nobis vulpes parvulas, que demoliuntur vineas, etc.
Numérotation du verset Nm. 31,19 
marg.| {h} Lustrabitur] id est asperget aqua aspersionis, sive lustrationis. Sed quid hoc ? Numquid, qui Madianitas occiderunt, Deo placuerunt ? Constat, quod sic : quia mandatum eius impleverunt ; tamen iubentur extra castra manere, et mandari : quia, ut dicit GLOSSA nulla bona, que facimus, pura sunt. Is. 64.b. Omnes iustitie nostre, quasi pannus menstruate.
Numérotation du verset Nm. 31,21 
marg.| {i} Ad viros exercitus] Septuaginta habent, ad viros virtutis, unde sumpta est illa ; GLOSSA Nota, etc.
marg.| {k} Igne purgabitur] Quidam secum ferunt lignum, fenum, stipulam, id est peccata venialia : et hi igne purgatorii purgabuntur. Alii aurum, argentum, lapides pretiosos, id est opera virtuosa : hi ad gloriam pertransibunt. Unde de utrisque dicitur 1Cor. 3.c. Si quis superedificat super fundamentum hoc aurum, argentum, lapides pretiosos, lignum, fenum, stipulam : uniuscuiusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit : quia in igne revelabitur : uniuscuiusque opus, quale sit ignis probabit. Si cuius opus manserit, quod superedificavit, mercedem accipiet ; si cuius opus arserit, detrimentum patietur : ipse tamen salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Alii ferunt es, ferrum, plumbum, et stannum, id est mortalia peccata : et hi perpetuo punientur. Per ignem ergo intelligitur ignis purgatorii ; vel inferni ; per aquam penitentia in presenti, vel per ignem dura penitentia ; per aquam levis penitentia accipitur. Quisquis ergo ignem non potest sustinere, debet aqua purgari. Hoc autem discernere interest Sacerdotum.
Numérotation du verset Nm. 31,27 
marg.| {l} Ex equo] id est in duo equa, ut una medietas detur pugnantibus ; altera residue multitudini. Iuxta quod dedit David legem. 1Rg. 30.f. Equa, inquit, erit pars descendentis ad prelium, et remanentis ad sarcinas.
Numérotation du verset Nm. 31,28 
marg.| {m} Unam animam] Forte prius data decima {1. 149ra} de precepto legis, precipiuntur hic dari primitie, que inter quadraginta, et sexaginta consistebat, unde subditur quinquagesimum, etc. a   De animabus hominum] id est virginum.
Numérotation du verset Nm. 31,46 
marg.| {b} Et de hominibus] etc. id est de virginibus.
Numérotation du verset Nm. 31,49 
marg.| {c} Ne unus quidem defuit] Origenes : Si milites Dei dissentiant : ingrata sunt Deo omnia, etiam si bella conficiant, spolia deferant, munera offerant.
Numérotation du verset Nm. 31,50 
marg.| {d} Ob hanc causam] Hic videtur, quod pro spiritualibus possit dari pecunia licite. Quod verum est tribus casibus, sive tribus de causis. In signum scilicet et memoriam obitus illius pro quo datur. Item ut alii huius facti memores ad simile invitentur. In signum devotionis offerentis, quam accipientes debent attendere, pensantes, ex quanto tribuant, non quantum : quod si non faciunt, simonia est. Etiam in dedicatione Ecclesie licet Episcopo petere redditus assignandos ad luminaria Ecclesie, et divinum officium prosequendum in ea, ne si non habet redditus, obsoleat locus. Item Sacerdos labore manuum suarum vivens, si poscatur, ut Missam celebret, potest respondere : non habeo, unde sustenter hodie. Et si datur ei victus illius diei, potest celebrare Missam. Petitur etiam aliquando pecunia ad correctionem, et penam delinquentium : ut Prelati petunt a Sacerdotibus pro enormitatibus suis coercendis : et ita pecunia potest esse causa divini officii celebrandi Causa dico, sine qua non, non pro qua fiat. Principes ergo obtulerunt in signum, et in memoriam. Unde subditur. In monimentum filiorum, etc.
Numérotation du verset Nm. 31,50 
marg.| {e} Periscelides] Periscelides et armille, ornamenta brachiorum sunt, et dextralia similiter ex auro, et argento facta. Is. 3.d. Periscelides. Et dicit GLOSSA ibidem, quod sunt ornamenta talorum, Murenule sunt ornamenta colli, vel aurium, et dicuntur a murice, {1. 149rb} vel a Murena pisce, vel a serpente sic dicto, eo quod complicet se in circulo. Et est Murenula lata catena, et spissa interdum auri, et argenti virgulis texta, que alio nomine vocatur redimiculum colli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_31)

Notes :