Hugo de Sancto Caro

Capitulum 35

Numérotation du verset Nm. 35,1 

Hec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho
Numérotation du verset Nm. 35,2 

precipe filiis Israel ut dent Levitis de possessionibus suis
Numérotation du verset Nm. 35,3 

urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis
Numérotation du verset Nm. 35,4 

que a muris civitatum forinsecus per circuitum mille passuum spatio tendentur
Numérotation du verset Nm. 35,5 

contra orientem duo millia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo millia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga equali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana
Numérotation du verset Nm. 35,6 

de ipsis autem oppidis que Levitis dabitis sex erunt in fugitivorum auxilia separata ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem exceptis his alia quadraginta duo oppida
Numérotation du verset Nm. 35,7 

id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis
Numérotation du verset Nm. 35,8 

ipseque urbes que dabuntur de possessionibus filiorum Israel ab his qui plus habent plures auferentur et qui minus pauciores singuli iuxta mensuram hereditatis sue dabunt oppida Levitis
Numérotation du verset Nm. 35,9 

ait Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 35,10 

loquere filiis Israel et dices ad eos quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan
Numérotation du verset Nm. 35,11 

decernite que urbes esse debeant in presidia fugitivorum qui nolentes sanguinem fuderint
Numérotation du verset Nm. 35,12 

in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius iudicetur.
Numérotation du verset Nm. 35,13 

De ipsis tamen1 urbibus que ad fugitivorum subsidia separantur
1 tamen] autem Weber
Numérotation du verset Nm. 35,14 

tres erunt trans Iordanem
et tres in terra Chanaan
Numérotation du verset Nm. 35,15 

tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit
Numérotation du verset Nm. 35,16 

si quis ferro percusserit et mortuus fuerit qui percussus est reus erit homicidii et ipse morietur
Numérotation du verset Nm. 35,17 

si lapidem iecerit et ictus occubuerit similiter punietur
Numérotation du verset Nm. 35,18 

si ligno percussus interierit percussoris sanguine vindicabitur
Numérotation du verset Nm. 35,19 

propinquus occisi homicidam interficiet statim ut apprehenderit
eum interficiet2
2 interficiet] percutiet Weber
Numérotation du verset Nm. 35,20 

si per odium quis hominem impulerit
vel iecerit quippiam
in eum per insidias
Numérotation du verset Nm. 35,21 

aut cum esset inimicus manu percusserit et ille mortuus
fuerit percussor homicidii reus erit cognatus occisi statim ut invenerit eum iugulabit
Numérotation du verset Nm. 35,22 

quod si fortuitu3
3 fortuitu] fortuito Weber
et absque odio
Numérotation du verset Nm. 35,23 

et inimicitiis quicquam horum fecerit
Numérotation du verset Nm. 35,24 

et hoc audiente populo fuerit comprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis questio ventilata
Numérotation du verset Nm. 35,25 

liberabitur innocens de ultoris manu et reducetur per sententiam in urbem ad quam confugerat
manebitque ibi donec sacerdos magnus
qui oleo
sancto unctus est
moriatur
Numérotation du verset Nm. 35,26 

si interfector
extra fines urbium que exulibus deputate sunt
Numérotation du verset Nm. 35,27 

fuerit inventus et percussus ab eo qui ultor est sanguinis absque noxa erit qui eum occiderit
Numérotation du verset Nm. 35,28 

debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere
postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam
Numérotation du verset Nm. 35,29 

hec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris
Numérotation du verset Nm. 35,30 

homicida sub testibus punietur ad unius testimonium nullus condemnabitur
Numérotation du verset Nm. 35,31 

non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis statim et ipse morietur
Numérotation du verset Nm. 35,32 

exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt
Numérotation du verset Nm. 35,33 

ne polluatis terram habitationis vestre que insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem qui alterius sanguinem fuderit
Numérotation du verset Nm. 35,34 

atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israel.

Capitulum 35

Numérotation du verset Nm. 35,1 
marg.| Hec quoque locutus est] etc. Hic agitur de civitatibus Levitarum. Precepit enim Dominus, ut Levite in omnibus Tribubus dispersi haberent 48. civitates ad inhabitandum, et a muris forinsecus per circuitum terram mille passuum obtinerent, in qua essent suburbana ad pecora alenda. Ex his 48. civitatibus sex erant refugii ; tres ultra Iordanem, et tres citra. De quibus Dt. 19.a. et Iosue 20.a. dicetur.
Numérotation du verset Nm. 35,2 
marg.| {o} Ut dent Levitis] Contrarium supra 18.d. Ibi enim dicitur, nihil aliud possidebunt filii Levi, decimarum oblatione contenti. Et hoc solvitur per illud, quod dicitur Iosue 21.b. scilicet quod Caleb filio Iephone dati sunt agri in Hebron, et urbes ad possidendum, et incolendum ; suburbana vero Levitis ad pecora alenda. Sic ergo dicimus, quod Levite civitates habuerunt ad inhabitandum, et pecora alenda ; et non ad possidendum, vel dominandum. Quia ergo supra dicitur, nihil aliud possidebunt, oblatione decimarum contenti : refertur ad dominium, et possessionem ; quod autem hic dicitur, ad inhabitationem, vel supra dicitur, quod non haberent in divisione terre, id est nullam sortem, sed facta divisione per sortes, quelibet Tribus daret Levitis civitates ad inhabitandum, hoc dicitur et hic, ad inhabitandum, non dicit ad dominandum, non ad reditus percipiendum, qui erant legis Israel ad sanguinem fundendum, quod planius determinat.
marg.| {a} {1.150va} Ut ipsi] etc. non ut dominentur, ut supra 18.d. dicitur : Nihil possidebunt in terra, oblatione decimarum contenti. a   Duo millia] Non est contrarium ei, quod nunc dictum est, scilicet forinsecus per circuitum mille passuum spatia tendentur. Passus enim duos cubitos humanos continere potest.
Numérotation du verset Nm. 35,6 
marg.| {b} Qui fuderit] nolens sc. sicut dicitur Dt. 19.b. Si quis ivisset cum amico in sylvam insimul ligna scindentes, unus alium occidisset : si nulla causa odii precessisset, iudicabatur eum nolens occidisse. Unde fugiebat ad unam sex civitatum refugii, et ibi erat usque ad mortem summi Pontificis : tunc enim poterat redire ad propria, vel ire quocumque vellet. Si autem infra mortem summi Pontificis cognati occisi invenissent homicidam extra civitatem refugii, impune poterant eum occidere. Volentem homicidam nulla civitas refugii recipiebat : immo et ab altari Domini evellebatur, sicut legitur factum de Ioab 3Rg. 2.e.
Numérotation du verset Nm. 35,12 
marg.| {c} Non potest occidere] impune scilicet
marg.| {d} Iudicetur] id est discernatur, utrum volens, vel nolens occiderit eum : si nolens, tunc securus est in civitate, si volens, tradetur cognatis occisi, ut de ipso faciant voluntatem suam
Numérotation du verset Nm. 35,14 
marg.| {e} Tres] etc. GLOSSA scilicet Bosor in campestri solitudine de Tribu Ruben, et Ramoth Galaad de Tribu Gad, et Gaulon in Basan de Tribu Manasse.
marg.| {f} Et tres] etc. GLOSSA scilicet Cades in terra Galilea montis Nephtali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe. Ipsa est Hebron in monte Iuda.
Numérotation du verset Nm. 35,15 
marg.| {g} Peregrinis] sic Ecclesia non solum Christianis, sed Iudeis, et Gentilibus debet esse in refugium.
Numérotation du verset Nm. 35,16 
marg.| {h} Si quis] Enumerat hic diversa genera interfectionis.
Numérotation du verset Nm. 35,19 
marg.| {i} Statim] etc. GLOSSA Non est enim opus eum ad iudicium adduci, cum iam homicida iudica us est. Et propterea de illis civitatibus expulsus.
Numérotation du verset Nm. 35,22 
marg.| {k} Fortuito] id est per ignorantiam.
Numérotation du verset Nm. 35,25 
marg.| {l} Ultoris] id est cognati ipsius occisi, qui volebat esse ultor occisi.
marg.| {m} Qui] etc. id est qui potest, et debet ulcisci iure cognationis.
Numérotation du verset Nm. 35,28 
marg.| {n} Ille obierit] id est Pontifex.
Numérotation du verset Nm. 35,30 
marg.| {o} Sub testibus 1   ] scilicet convictus. Non dicit iuratis, quia non iuratis tunc credebatur, ut modo Sacerdotibus ; sed hoc iam non fit.
1 testibus] restit., te Ed1703
marg.| {p} Ad unius] etc. Dt. 19.d. In ore duorum, aut trium testium stet omne verbum.
Numérotation du verset Nm. 35,31 
marg.| {q} Non accipietis] Contra hoc fieri videtur, si aliquis convictus de homicidio permittatur intrare claustrum, vel dari templo ad serviendum ibi perpetuo.
Numérotation du verset Nm. 35,33 
marg.| {r} Ne polluatis] Ergo Princeps, qui permittit homicidam in terra sua, donec satisfecerit parentibus occisi, polluit eam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_35)

Notes :