Capitulum 8

Numérotation du verset Nm. 8,1 

Locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,2 

loquere ad Aaron1 et dices ad eum: cum posueris septem lucernas,
1 ad aaron Rusch ] aaroni Weber
candelabrum2 in australi parte erigatur3. Hoc igitur precipe4 ut lucerne contra boream e regione respiciant ad mensam
2 candelabrum] candelabrorum Φ |
3 erigatur] erigat T Φ |
4 precipe] precepit Φ |
panum propositionis5, contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt.
5 candelabrum in... propositionis T M Φ Rusch Clementina , cf. Ex. 26, 35; Ex. 40, 22] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 8,3 

fecitque Aaron et imposuit lucernas super candelabrum
ut preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 8,4 

hec autem erat factura candelabri ex auro
ductili
tam medius stipes
quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi ita operatus est candelabrum
Numérotation du verset Nm. 8,5 

et locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,6 

tolle Levitas
de medio filiorum Israel et purificabis eos
Numérotation du verset Nm. 8,7 

iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis
et radant
omnes pilos carnis sue
cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint
Numérotation du verset Nm. 8,8 

tollant bovem
de armentis
et libamentum
eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato
Numérotation du verset Nm. 8,9 

et applicabis Levitas coram tabernaculo federis
convocata omni multitudine filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 8,10 

cumque Levite fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,
Numérotation du verset Nm. 8,11 

et offeret Aaron
Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel
ut serviant in ministerio eius
Numérotation du verset Nm. 8,12 

Levite quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis
Numérotation du verset Nm. 8,13 

statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino
Numérotation du verset Nm. 8,14 

ac separabis de medio filiorum Israel
ut sint mei
Numérotation du verset Nm. 8,15 

et postea ingrediantur tabernaculum federis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israel
Numérotation du verset Nm. 8,16 

pro primogenitis que aperiunt omnem vulvam in Israel accepi eos
Numérotation du verset Nm. 8,17 

mea sunt omnia primogenita filiorum Israel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omne6 primogenitum in terra Egypti
6 omne Rusch ] omnem Weber
sanctificavi eos mihi
Numérotation du verset Nm. 8,18 

et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel
Numérotation du verset Nm. 8,19 

tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo federis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium
Numérotation du verset Nm. 8,20 

feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israel super Levitas que preceperat Dominus Moysi
Numérotation du verset Nm. 8,21 

purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis
Numérotation du verset Nm. 8,22 

ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum federis coram Aaron et filiis eius sicut preceperat Dominus Moysi7
7 Moysi] + de Levitis ita factum est Weber
Numérotation du verset Nm. 8,23 

locutus est Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Nm. 8,24 

hec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur
ut ministrent in tabernaculo federis
Numérotation du verset Nm. 8,25 

cumque quinquagesimum annum etatis impleverint,
servire cessabunt
Numérotation du verset Nm. 8,26 

eruntque ministri fratrum suorum
in tabernaculo federis ut custodiant que sibi fuerint commendata
opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

Capitulum 8

marg.| {1. 132va} Locutusque est] etc. a   Loquere] etc. In hac prima parte capituli agitur de erectione candelabri, quod erat in sanctuario, de quo dictum est sufficienter Ex. 25.c. unde hic breviter pertransit Moyses de ipso.
Numérotation du verset Nm. 8,4 
marg.| {b} Ex auro ductili] etc. Hoc est contra Iosephum, qui dicit hastile ferreum, opertum laminis aureis.
marg.| {c} Ostendit Dominus] etc. Ex. 25.
Numérotation du verset Nm. 8,6 
marg.| {d} Tolle Levitas] Post enumerationem filiorum Israel, et commutationem primogenitorum pro Levitis, accepit Moyses mandatum a Domino de oblatione Levitarum, sed prius precepit eos Dominus purificari, de qua sanctificatione agitur hic. Notandum igitur, quod Levite prius aspersi aqua lustrationis, rasisque omnibus pilis carnis sue, lotis etiam indumentis, coram Domino steterunt ante ostium tabernaculi. Convocataque omni multitudine, filii Israel, non omnes, sed maiores ponentes manus super eos, obtulerunt eos Aaron quasi munus Domino, ut servirent in ministerio eius : Et tunc obtulerunt Levite duos boves, quorum alterum fecit Aaron pro peccato, alterum in holocausto. Exinde fuerunt Levite separati Domino a filiis Israel, habentes in usus suos ea, que Domini erant, id est decimas, et his contenti erant. Sacerdotum vero erant sacrificia, primitie, primogenita, vota, quibus omnibus vescebantur in domo sua, id est cum familia munda tamen, preter oblata pro peccato, que soli sacerdotes comedebant. Unde Os. 4.b. Sacerdotes peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem suam sublevabunt animas eorum. Decimam decimarum suarum dabant Levite summo sacerdoti, ut dicitur inf. 18.d. Et de melioribus dabant : ideo Levite non habuerunt sortem in terra, quia melius cesserat eis. Tunc enim non haberent nisi duodecimam partem bonorum terre, et cum labore, modo habebant decimam partem omnium, et sine labore. {1. 132vb}
Numérotation du verset Nm. 8,17 
marg.| {e} Percussi] Ex. 11.d.
Numérotation du verset Nm. 8,24 
marg.| {f} Hec est lex Levitarum] Hic docet Moyses quomodo se debent habere Levite, et quales debent eligi, et quando cessare debebant ab opere.
marg.| {g} A viginti annis] etc. Glossa cum insurgunt cuique vitiorum bella. Alii libri habent a vicesimoquinto anno, et supra, et huic concordat eadem Glossa.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_8)

Notes :