Capitulum 11

Numérotation du verset Nm. 11,1 

Interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partem
Numérotation du verset Nm. 11,2 

cumque clamasset populus ad Moysen oravit Moyses Dominum et absortus est ignis
Numérotation du verset Nm. 11,3 

vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis Domini
Numérotation du verset Nm. 11,4 

vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israel et ait: quis dabit nobis ad vescendum carnes
Numérotation du verset Nm. 11,5 

recordamur piscium quos comedebamus in Egypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones
porrique
et cepe
et alia
Numérotation du verset Nm. 11,6 

anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man
Numérotation du verset Nm. 11,7 

erat autem man quasi semen coriandri coloris bdellii
Numérotation du verset Nm. 11,8 

circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati
Numérotation du verset Nm. 11,9 

cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et man
Numérotation du verset Nm. 11,10 

audivit ergo Moyses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Moysi intoleranda res visa est
Numérotation du verset Nm. 11,11 

et ait ad Dominum cur afflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur imposuisti pondus universi populi huius super me
Numérotation du verset Nm. 11,12 

numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorum
Numérotation du verset Nm. 11,13 

unde mihi carnes ut dem tante multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamus
Numérotation du verset Nm. 11,14 

non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est
Numérotation du verset Nm. 11,15 

sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis afficiar malis
Numérotation du verset Nm. 11,16 

et dixit Dominus ad Moysen: congrega mihi septuaginta viros
de senioribus1 Israel quos tu nosti quod senes
1 senioribus G ΛH Π Σ B T Φ ΘHAMG* S² P Ψ Ω Ω Rusch ] senibus Weber
populi sint ac magistri
et duces eos ad ostium tabernaculi federis faciesque ibi stare tecum2
2 ibi - stare tecum] inv. ΘH Ω M
Numérotation du verset Nm. 11,17 

ut descendam
et loquar tibi et auferam de spiritu
tuo tradamque eis
ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graveris
Numérotation du verset Nm. 11,18 

populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Egypto ut det vobis Dominus carnes et comedatis
Numérotation du verset Nm. 11,19 

non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidem
Numérotation du verset Nm. 11,20 

sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod repuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex Egypto3*.
3 Egypto plerique codd. edd. Ω Weber ] + ut periremus in solitudine G (pereamus) Cava (solitudinem) ΛH Rusch ; cf. Ex. 14, 11
Numérotation du verset Nm. 11,21 

Et ait Moyses ad Dominum4 sexcenta millia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integro
4 ad Dominum Cava Π P T MO Φ ΘHAMG* S² P Ψ Cor2 (anti.) Ω Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 11,22 

numquid ovium et boum multitudo cedetur
ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satient
Numérotation du verset Nm. 11,23 

cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur
Numérotation du verset Nm. 11,24 

venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini
congregans septuaginta viros de senioribus5 Israel quos stare fecit circa tabernaculum
5 senioribus Rusch ] senibus Weber
Numérotation du verset Nm. 11,25 

descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Moysen et dans septuaginta viris
cumque requievisset in eis spiritus
prophetaverunt
nec ultra cessaverunt6
6 cessaverunt] cessarunt Weber
Numérotation du verset Nm. 11,26 

Remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum.
Numérotation du verset Nm. 11,27 

Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: Heldad et Medad prophetant in castris.
Numérotation du verset Nm. 11,28 

Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus a7 pluribus ait: domine mi Moyses prohibe eos.
7 a] e Weber
Numérotation du verset Nm. 11,29 

At ille: quid inquit emularis pro me? Quis tribuat ut omnis populus prophetet
et det eis Deus8 spiritum suum?
8 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Nm. 11,30 

Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra.
Numérotation du verset Nm. 11,31 

ventus autem egrediens a Domino9* arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis in10 altitudine super terram
9 a Domino plerique codd. edd. Weber ] om. Ω M Rusch |
10 in Rusch] om. Weber |
Numérotation du verset Nm. 11,32 

Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum multitudinem11 qui parum decem coros et siccaverunt eas per gyrum castrorum
11 multitudinem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 11,33 

adhuc carnes
erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis
Numérotation du verset Nm. 11,34 

Vocatusque est locus ille12 sepulcra Concupiscentie ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat carnes13 egressi autem de sepulcris Concupiscentie venerunt in Aseroth et manserunt ibi.
12 locus ille Rusch ] inv. Weber |
13 carnes] om. Weber |

Capitulum 11

Numérotation du verset Nm. 11,1 
marg.| {i} Interea ortum est murmur] etc. Hic agitur de murmure filiorum Israel orto pro labore vie.
marg.| {1. 134rb}
marg.| {k} In eos ignis] id est contra eos.
marg.| {l} Domini] id est missus a Domino.
marg.| {m} Extremam castrorum partem] id est illos, qui longe retro erant.
Numérotation du verset Nm. 11,2 
marg.| {n} Absorptus est ignis] id est extinctus.
Numérotation du verset Nm. 11,3 
marg.| {o} Incensio] Non tamen hoc est nomen illius mansionis ; immo vocatur sepulchra concupiscentie, ut dicitur infra eod. in fin.
Numérotation du verset Nm. 11,4 
marg.| {p} Promiscuum] id est servi, et ancille Egyptii, qui ascenderant cum eis de Egypto, et multi etiam de Israel cum eis.
marg.| {q} Flagravit] id est ardenter desideravit.
marg.| {r} Carnium sedens et flens] Nomine carnium, non solum carnes, sed etiam aliorum ciborum abundantia intelligitur, vel alii cibi delicati. Unde nec in querela eorum mentio fit de carnibus.
Numérotation du verset Nm. 11,5 
marg.| {s} Gratis] id est pro bono foro, quasi pro nihilo ; tamen iam Dominus dederat eis manna, quod habebat saporem panis oleati, immo omnis saporis suavitatem, ut dicitur Sap. 16.c. Sed fastidiebant querentes amara.
Numérotation du verset Nm. 11,6 
marg.| {t} Anima nostra arida est] Nota : pepones sunt terrene dulcedines : Porri, cepe, alia, ut dicit Glossa sunt difficultates vite presentis, que non sine luctu agitur ; et tamen cum lacrymis amatur.
Numérotation du verset Nm. 11,7 
marg.| {u} Semen coriandri] scilicet album in modum pruine, et quasi pilo tusum.
marg.| {x} Coloris bdellii] Bdellium secundum Plinium est arbor aromatica, magnitudine oleastri, cuius lucida est gutta, amara, sed odorifera ; tamen videtur, quod sit lapis, quia inter lapides nominatur.
Numérotation du verset Nm. 11,8 
marg.| {y} Tortulas] genus est panis.
Numérotation du verset Nm. 11,10 
marg.| {z} Intoleranda] quia ab eo petebant escam, quam dare non poterat.
Numérotation du verset Nm. 11,16 
marg.| {1. 134va} a Congrega mihi septuaginta viros de senioribus] etc. Ecce satisfacit Dominus Moysi conquerenti, quod nimis oneratus esset, et solus portaret onus populi. Sed obiicit Augustinus quia videtur Moyses falso conqueri, quod solus portet onus populi. Nam Ex. 18.d. legitur, quod de consilio Iethro soceri sui divisit onus in plures, quosdam faciens Centuriones, quosdam Quinquagenarios, alios Decanos : Ad quid ergo voluit istos septuaginta esse participes oneris, immo ad quid fuerunt necessarii, si priores sufficiebant ? Solutio. More hominum loquitur hic Moyses, qui habent magnam familiam ; qui quando sunt cum paucis, dicunt se solos : Ita Moyses, et si haberet illos ; tamen reputaret se solum ; quia illi non sufficiebant ; et ideo petiit alios. Vel aliter potest dici : Solus Moyses nuntiabat populo voluntatem Dei, quam populus sepe graviter ferebat ; unde Moysen sepe ad iracundiam provocabant : Unde Moyses se nimis gravatum sentiens, petiit auxiliatores, qui cum eo Dominum consulerent super negotiis populi. Alii autem, de quibus dictum est in Ex. erant ad negotia gerenda.
marg.| {b} Senes] Non tantum senes tempore hic accipi debent, sed etiam graves moribus, ita dicit Glossa
marg.| {c} Magistri] exercitati in moribus, et scientia.
Numérotation du verset Nm. 11,17 
marg.| {d} Auferam de spiritu tuo] id est de Spiritu sancto, qui est in te per gratiam summam, sine gratie tue diminutione, vel divisione : et dabo illis, sicut candela, sine sui luminis diminutione, lumen multis ministrat. Ablatio igitur Spiritus Moysi, et traditio aliis, non intelligitur divisio, vel diminutio spiritus ; sed illuminatio aliorum ad regendum populum per eamdem spiritualem gratiam, per quam Moyses illuminatus erat. Sed per hoc, quod dicitur de spiritu, notatur, quod non tantam gratiam contulit aliis, quantam Moysi : sed quasi partem illius. Et dicit AUGUSTINUS quod in Greco habetur simpliciter de spiritu, sine tuo. Unde patet, quod intelligitur de Spiritu sancto, non de spiritu hominis, ex quo et corpore componitur homo : Spiritus enim sanctus et Dei, et hominis dicitur : Dei ut dantis, hominis ut accipientis : Sicut dicitur Spiritus Elie requievisse in Eliseo. 4Rg. 2.c.
Numérotation du verset Nm. 11,18 
marg.| {e} Sanctificamini] id est mundate et parate vos, ut sitis digni comedere carnes a Deo vobis datas.
marg.| {f} Ego enim] Responsio est Domini desiderio Moysi, et responsio desiderio populi. Et nota quod quidam desideraverunt carnes ex gulositate, et concupiscentia : et illos sumpsit ignis. Alii ex infirmitate, et illis pepercit Dominus : Hinc est, quod loquitur, quasi de malis, propter malos secundum regulam Tyconii.
marg.| {g} Ut det vobis] Repete sanctificamini, et dic : Sanctificamini, inquam, ut det, etc. Quidam tamen legunt, per parenthesim, sic construentes : Sanctificamini, ut det vobis carnes, et comedatis, nam cras comedetis, non uno die, {1. 134vb} aut duobus, etc.
Numérotation du verset Nm. 11,20 
marg.| {h} Donec exeat] cum sanguine : Vel forte ex malo odore hoc dicit. Et est sensus : Donec exeat malus odor per nares vestras.
marg.| {i} In nauseam] Large dicitur hic nausea pro vomitu : Proprie enim nausea dicitur vomitus ex fetore sentine proveniens. Unde nausea dicitur a nais, quod est navis, et sentire. Augustinus querit, utrum diffidendo dixerit hoc Moyses : an querendo modum ? Si diffidendo, quare non est redargutus a Domino, sicut infr. 20.b. ad aquas contradictionis, quando dixit : Numquid potero de petra hac vobis aquas eiicere : Si non dixit diffidendo Moyses, sed modum querendo, quare ita respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida est ? et non potius modum demonstravit, quo fieret sicut Beate Virgini querenti : quomodo fieret istud ? ostendit modum, dicens : Spiritus sanctus, etc. Ad hoc dicit Augustinus Quod revera dixit hoc Moyses, non dubitando, sed modum querendo, Dominus autem modum faciendi noluit verbo, sed facto visibili demonstrare.
Numérotation du verset Nm. 11,23 
marg.| {k} Invalida] quasi dicat. Modum queris rei difficilis, sed manui, id est potentie Domini nihil difficile, nihil impossibile.
marg.| {l} Sermo] quo promisi me daturum carnes populo usque ad satietatem, non uno die, vel duobus, sed usque ad mensem.
Numérotation du verset Nm. 11,24 
marg.| {m} Venit igitur] Glossa: Septuaginta habet : Exiit Moyses ad populum, et locutus est verba Domini. Intus enim est, dum ab ipso docetur : cum turbis loquitur, foras exire perhibetur.
Numérotation du verset Nm. 11,26 
marg.| {n} Remanserant autem] etc. Moyses verba Domini iam nuntiaverat populo, sed duo viri remanserant in castris, nec venerant ad audiendum verba Domini : non ex contemptu, vel inobedientia, sed ex humilitate, quasi reputantes se indignos. Isti duo secundum Hebreos erant fratres Moysi ex parte matris non patris. Sed HIERONYMUS dicit ex parte patris, non matris : quia post legem acceptam, Amram pater Moysi dimisit matrem Moysi, Moyse precipiente : quia amita eius erat : et duxit aliam de qua suscepit hos duos. Sed secundum hoc isti duo non erant duorum annorum : quia a datione legis nondum fluxerant duo anni. Sed potest dici, quod Moyses longo tempore ante suscepit legem per cognitionem, quam per dationem : et tunc fecit divortium inter patrem suum, et matrem : et tunc pater eius duxit uxorem, de qua habuit istos duos.
marg.| {o} Descripti] id est numerati, et electi inter septuaginta viros, quos congregari sibi iusserat Dominus, sed non venerant cum aliis, ut starent coram Domino accepturi de Spiritu Dei : quibus nihilominus datus est spiritus prophetie.
Numérotation du verset Nm. 11,29 
marg.| {p} Quis tribuat] etc. Glossa Prophetare omnes voluit, {1. 135ra} qui bonum, quod habuit, non invidit. a   Coturnices] Fuerunt autem he coturnices, non ille modice, que apud nos sunt ; sed ille maiores, que dicuntur regie aves, quas corleros dicimus, a currendo, que Sap. 16.a. et 19.c. dicuntur ortigometre penultima producta, vel correpta : quia utroque modo dicitur.
Numérotation du verset Nm. 11,32 
marg.| {b} Qui parum, decem coros] quasi dicat multum collegerunt, ita quod parum habuit, qui decem coros collegit. Corus autem decem Ephi continet, id est triginta modios, ut dicitur Ez. 44.d. Ephi, et bathus equales sunt, et utrumque decima pars cori. Sed batus est mensura liquidorum ; Ephi aridorum.
marg.| {c} Siccaverunt] id est mundaverunt. Siccare enim pro mundare sepe accipitur apud auctores. Unde Ps. 77. Siccavit vulvam limphis, id est mundavit. Vel forte apposuerunt sal, quod siccat humorem carnium. Vel forte siccaverunt ad Solem, vel ad ignem, ut diutius possent servare.
Numérotation du verset Nm. 11,33 
marg.| {d} Furor] Ps. 77. Adhuc esce erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos.
Numérotation du verset Nm. 11,34 
marg.| {e} Vocatusque] etc. Iste locus prius dictus est incensio propter ignem, quo accensus est populus : postea dictus est sepulchra concupiscentie, et pluraliter ; quia multi sunt ibi sepulti propter concupiscentiam. Et nota quod Dominus non statim murmurantes interemit : sed prius, quod petebant, dedit, ne videretur impotens dandi, et propter infirmos etiam, ut dicit Rabanus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_11)

Notes :