Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Nm. 23,1 

Dixitque Balaam ad Balach edifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
Numérotation du verset Nm. 23,2 

cumque fecisset iuxta sermonem Balaam imposuerunt simul vitulum et arietem super aram
Numérotation du verset Nm. 23,3 

dixitque Balaam ad Balach sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi
Numérotation du verset Nm. 23,4 

cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et imposui vitulum et arietem desuper
Numérotation du verset Nm. 23,5 

Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balach et hec loqueris
Numérotation du verset Nm. 23,6 

reversus invenit stantem Balach iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum
Numérotation du verset Nm. 23,7 

assumptaque parabola sua dixit de Aran1 adduxit me Balach rex Moabitarum de montibus
1 Aran Rusch ] Aram Weber
orientis
veni inquit et maledic Iacob
propera et detestare
Israel
Numérotation du verset Nm. 23,8 

quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur
Numérotation du verset Nm. 23,9 

de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur
Numérotation du verset Nm. 23,10 

quis dinumerare possit
pulverem
Iacob et nosse numerum stirpis Israel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia
Numérotation du verset Nm. 23,11 

dixitque Balach ad Balaam
quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis
Numérotation du verset Nm. 23,12 

cui ille
respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus
Numérotation du verset Nm. 23,13 

dixit ergo Balach veni mecum in alterum locum unde partem Israelis videas et totum
videre non possis inde maledicito ei
Numérotation du verset Nm. 23,14 

cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga edificavit Balaam septem aras et impositis supra vitulo atque ariete
Numérotation du verset Nm. 23,15 

dixit ad Balach sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius
Numérotation du verset Nm. 23,16 

cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balach et hec loqueris ei
Numérotation du verset Nm. 23,17 

reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balach quid inquit locutus est Dominus
Numérotation du verset Nm. 23,18 

at ille assumpta parabola sua ait sta Balach et ausculta audi fili Sephor
Numérotation du verset Nm. 23,19 

non est Deus quasi homo ut mentiatur
nec ut filius hominis ut mutetur
dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit
Numérotation du verset Nm. 23,20 

ad benedicendum adductus sum
benedictionem prohibere non valeo
Numérotation du verset Nm. 23,21 

non est idolum
in Iacob
nec videtur simulacrum
in Israel
Dominus
Deus
eius cum eo est et clangor victorie
regis in illo est2
2 est] om. Weber
Numérotation du verset Nm. 23,22 

Deus eduxit eum de Egypto
cuius fortitudo similis est rhinocerotis
Numérotation du verset Nm. 23,23 

non est augurium in Iacob
nec divinatio in Israel temporibus suis
dicetur Iacob et Israel3
3 Israel Rusch ] Israeli Weber
quid operatus sit Deus
Numérotation du verset Nm. 23,24 

ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret predam
et occisorum
sanguinem bibat.
Numérotation du verset Nm. 23,25 

Dixitque Balach ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas
Numérotation du verset Nm. 23,26 

et ille
nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem
Numérotation du verset Nm. 23,27 

et ait Balach ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis
Numérotation du verset Nm. 23,28 

cumque duxisset eum super verticem montis Phogor
qui respicit solitudinem
Numérotation du verset Nm. 23,29 

dixit ei Balaam edifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes
Numérotation du verset Nm. 23,30 

fecit Balach ut Balaam dixerat imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.

Capitulum 23

Numérotation du verset Nm. 23,1 
marg.| {q} Mane autem facto, etc. Imposuerunt] Balaam, et Balach.
marg.| {r} Super aram] In monte Phasga, unde extremam partem populi tantum intueri poterant. Aberant autem ab exercitu Israelis sexaginta stadiis.
marg.| {s} Si forte occurrat] A consortio hominum separabat se, ut solitarius Domini responsum audiret : Lam. 3.d. Sedebit solitarius, et tacebit : quia levavit se super se. Os. 2.c. Adducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius.
marg.| {t} Ad eum] etc. Id est Balaam ad Deum.
marg.| {u} Erexi] id est erigi feci.
marg.| {1. 143va} a In ore eius] scilicet Balaam, licet malus esset, et causa cupiditatis venisset illuc. Spiritus enim sanctus aliquando per malos loquitur bona. Unde et de Saule dicitur 1Rg. 19.d. Factus est Spiritus Domini super eum, et ambulabat ingrediens, et prophetabat : et de Caipha Io. 11.g. dicitur : Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset Pontifex anni illius, Prophetavit. Quippe quia Spiritus, ubi vult, spirat. Io. 3.a.
marg.| {b} Et hec loqueris] Que sequuntur.
marg.| {c} Assumptaque parabola] id est incepta narratione sua, sive ratione. Parabola vero est rerum genere dissimilium comparatio.
marg.| {d} De Aran] GLOSSA Septuaginta de Mesopotamia, que fluminibus Babylonie abluitur. Unde super flumina Babylonis illic sedimus ; et flevimus, dum recordaremur Sion.
marg.| {e} Cui non maledixit Deus] Sed alicui putas, maledicit Deus, ad serpentem dicit Gn. 3.c. Maledictus tu in omnibus bestiis terre. Et ad Adam ibid. Maledicta terra in opere tuo. Et ad Cain Gn. 4.b.1 Maledictus eris super terra, etc. Item Mt. 25.b. Discedite a me maledicti in ignem eternum. Contra : Dicit Apostolus Rm. 12.c. Benedicite, et nolite maledicere : Videtur quod ipse Deus faciat, quod ab hominibus non vult fieri ; qui tamen exemplum vite hominibus ponit. Solutio. Deus cum maledicit, meritum designat, cui maledicit, et sententiam promit : utpote quem non fallit, neque peccati qualitas, neque peccantis affectus : Homo autem hec non scit. Item homo prohibetur maledicere, ne aliqua zelo vindicte faciat, que deberet facere amore iustitie. Hec innuit GLOSSA Origenis.
1 Gn.] corr., Geneseos Ed1703
marg.| {f} De summis silicibus] Ad litteram, duxerat eum ad locum excelsum ipse Balach, ut melius posset videre populum Domini ad maledicendum : Vel Amphibologica est locutio : et est sensus videbo eum de summis silicibus, id est in eminenti positum, et sublimatum : et est prophetia de exaltatione populi iudaici. Unde hic incipiunt verba que Dominus posuit in ore suo.
marg.| {g} Populus solus] Ad litteram populus Iudaicus a ceteris Gentibus separatus est victu, vestitu, cultu. Et hoc est, habitabit solus inter Gentes. Vel : solus habitabit inter Gentes, et non reputabitur : et singularis erit pre omnibus, et innumerabilis.
marg.| {h} Pulverem Iacob] quasi dicat, Sicut pulvis terre non potest numerari pre multitudine, sic nec populus Israel.
marg.| {i} Moriatur anima mea] etc. id est ad similitudinem eorum, id est sicut iusti moriuntur ; sic moriar ego. Vel istorum id est ut isti moriantur, sic moriar ego. Vel prophetice dixit hoc, licet ignorans. Sic enim postea accidit, quod Hebrei occiderunt eum, ut dicit GLOSSA illa : de se prophetare, etc. Vel est prophetia de Magis, ut dicit Int.
marg.| {k} Fiant novissima] id est moriturus similis illis efficiar.
marg.| {l} Cui ille respondit] GLOSSA cui verbum in ore posuit Deus.
marg.| {m} Dixit ergo Balach] GLOSSA Putat eum perterritum Israelis multitudine, et ideo non ausum maledicere, et mutationem loci sibi prodesse, scilicet putat.
marg.| {n} Sta Balach] Querit Origenes cum stantem invenisset, {1. 143vb} quare dicat, sta ? Quia stare in idololatria, cadere est, et ideo stanti sic dicitur, ut stet fide. Ad litteram autem dicit sta, id est non recede a loco.
marg.| {o} Quasi homo] Quia omnis homo mendax.
marg.| {p} Nec ut filius homo] GLOSSA Qui vitiis impediatur, ne verum sit, quod loquitur.
marg.| {q} Ut mutetur] GLOSSA Mutabilis vitio humane fragilitatis.
marg.| {r} Locutus est] quasi dicat, immo quia dixit, et facta sunt.
marg.| {a}Nota Mal. 3.b. Ego Dominus, et non mutor. 1Rg. 15.f. dicit Samuel Sauli : Porro triumphator in Israel non parcet, nec penitudine flectetur. Non enim est sicut homo, ut agat penitentiam. Contra : Gn. 6.b. Penitet, me fecisse hominem. Item 1Rg. 15.c. Ier. 18.a. Si egerit penitentiam Gens illa a malo suo, agam et ego penitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem ei. Ad hoc dicit GREGORIUS quod Dominus mutavit sententiam, non consilium. Sententiam mutat, quando facit aliud, quam verba videantur sonare, consilium non mutat, id est divinam prescientiam, que eterna est. Ubi dicitur Deus non mutari, non penitere, immobilitas divine prescientie notatur : ubi dicitur penitere, sententie mutatio designatur. Origenes obiicit in GLOSSA de prophetia Ione super Ninive.
marg.| {s} Adductus] A Deo ad benedicendum, qui verum posuit in ore suo, nihilominus adductus est a Rege, et Demonibus ad maledicendum. Sed quomodo benedicit, qui nec bona intentione venit. Solutio. Benedicit id est bona, vel vera dicit.
marg.| {t} Benedictionem prohibere] etc. Non enim potest, etsi velit verbum Dei humana lingua convertere.
marg.| {u} Non est idolum in Iacob] Alia translatio habet. Non erit labor in Iacob, neque videbitur dolor in Israel, ut dicit Origenes Future vite status denunciatur, qui sine labore, et dolore est in Iacob, id est in bonis. Forte in malis erat. <GLOSSA> INTERLINEARIS ponit differentiam inter idolum, et simulacrum. Idolum enim est imago nullius rei existentis representativa. Unde 1Cor. 8.a. Scimus, quia nihil est idolum in mundo. Simulacrum est imago alicuius rei representativa.
marg.| {x} Et clangor] Hoc dicit, quia Dominus pugnat pro eis.
marg.| {y} Deus eduxit] etc. Origenes ponit hanc litteram : Dominus qui eduxit eum de Egypto, sicut gloria est unicornis ei : Et dicit impletum hoc tam carnali quam spirituali Israele. Carnalis enim Israel de Egypto terrena eductus est : Spiritualis de huius seculi Egypto, et potestate tenebrarum. Et est sensus : Gloria Christi, qui eduxit Israel de Egypto, est sicut gloria unicornis, sive rhinocerotis. Sicut enim rhinoceros unum cornu tantum habet, unde et unicornis dicitur ; sic Christus unum regnum, quod per cornu significatur. Unde Dn. 8.e. Cornu grande, quod erat inter oculos, ipse est Rex primus. Vel cuius, populi, scilicet fortitudo, ei similis est rhinocerotis, quia unitas, et uniformitas facit populum fortem contra Demones. Unde Ecclesia propter concordie unitatem dicitur terribilis, ut castrorum acies ordinata. Ct. 6.a.
marg.| {z} Augurium in Iacob] etc. Augurium est divinatio in garritu avium. Divinatio autem {1. 144ra} hec non divinitus datur, sed per Antiphrasim dicitur, ut lucus. Et dicit Origenes hic, quod futurorum prescientia nec bonum, nec malum est proprie, sed medium : quia aliquando a Deo hominibus inspiratur, et tunc quidem bona est. Aliquando autem per Demones hominibus revelatur, et tunc quidem mala est. Bona est ergo prescientia futuri, que a Deo per inspirationem datur : Mala vero, que a Demonibus per augurium acquiritur. Et nota quod augures ministerio avium, et animalium in suis auguriis utuntur, que in lege immunda iudicantur. Lv. 11.
marg.| {a} Temporibus suis] Alia littera habet in tempore, ubi nos habemus temporibus. Et est hic prophetia de Incarnatione Domini. Non est hic alius sensus historicus, nisi iste : Tempore enim suo dictum est Iacob, id est illis, qui adhuc sunt in luctu huius seculi, et Israeli, id est illis, qui iam sunt in quiete pectoris : Quid Dominus operatus est in tempore incarnationis, Passionis, Resurrectionis, Ascensionis : quid operaturus sit tempore extreme examinationis, idem quotidie, et in fine dicetur ad litteram ipsi Iacob, id est Iudeis, quando reliquie convertentur : Reliquie inquam, Iacob ad Deum fortem. Is. 10.e.
marg.| {b} Ecce populus] etc. Alia littera quam ponit Origenes habet : Ecce populus, sicut catulus Leonis exurget, et sicut Leo exultabit : et loquitur Balaam adhuc parabolice de spirituali Israel, id est de populo Christiano. Sicut enim catulus Leonis primo salit ex lascivia, sed postea fit Leo : sic Populus Christianus primo exultat in Domino in principio sue conversionis ; et tandem fit perfectus, et fortis contra hostes. Potest tamen hoc exponi de carnali Israel. Sicut enim Leo, vel Leena sanguinem fundit ; sic Israel sanguinem hostium suorum fudit, et victor extitit.
marg.| {c} Non accubabit] Origenes ponit hanc litteram : Non dormiet, donec comedat predam, et sanguinem vulneratorum bibat. Et dicit hoc ad litteram non posse stare, et exponit mystice sic : Populus Christianus non accubabit, id est non quiescet, donec comedat predam, id est devoret peccata, quasi predam raptam Demonibus, per contritionem, et confessionem, et satisfactionem : et bibat sanguinem occisorum, id est suscipiat verba Christi fide viva, et Apostolorum propter Ecclesiam occisorum, vel sanguinem in Sacramento Altaris. Unde Io. 6.f. Sanguis meus vere est potus. Potest tamen ad litteram sic exponi : Israel carnalis, id est ille populus non accubabit, id est non acquiescet, donec devoret predam, id est terram Chananeorum, quasi predam ab hostibus obtineat, et sanguinem occisorum bibat, id est sitim desiderii sui fundendo sanguinem hostium extinguat, et sic satiatus quiescat.
marg.| {d} Veni, et ducam] GLOSSA Putat Balach magis deesse divino ad maledicendum loci opportunitatem, quam voluntatem, quia secundum errorem Gentilium putat omnia inesse locis, et temporibus.
marg.| {e} Phogor] Dominus quos vocat, ponit in vertice montis Sinai, quod interpretatur tentatio, sed Balach, qui interpretatur excludens, id est Diabolus, quos vocat, ponit in vertice montis Phogor, quod interpretatur delectatio.
marg.| {f} Et para totidem] Hic ponit Origenes glossam in qua querit, quare Dominus precepit sacrificia Iudeis offerri, cum in talibus non delectaretur, ut dicitur Is. 1.c. Et respondet, quod maluit Deus sibi offerri, quam idolis. Sicut enim bonus Medicus venenum veneno {1.144rb} expellit ; ita Dominus hostiarum oblationem factam Demonibus voluit expellere per oblationem sibi exhibitam. Aliter etiam potest dici, quod delectabatur in hostiis Dominus, et non delectabatur. In opere operato non delectabatur ; in opere operante, et formato fide, spe, et caritate delectabatur. Item in signo non delectabatur ; in signato vero delectabatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_23)

Notes :