Capitulum 28

Numérotation du verset Nm. 28,1 

Dixit quoque Dominus ad Moysen
Numérotation du verset Nm. 28,2 

precipe filiis Israel et dices ad eos oblationem meam et panes et incensum odoris suavissimi offerte
per tempora sua
Numérotation du verset Nm. 28,3 

hec sunt sacrificia que offerre debetis agnos anniculos inmaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum
Numérotation du verset Nm. 28,4 

unum offeretis mane
et alterum ad vesperam
Numérotation du verset Nm. 28,5 

decimam partem oephi simile que conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin
Numérotation du verset Nm. 28,6 

holocaustum iuge est
quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini
Numérotation du verset Nm. 28,7 

et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini
Numérotation du verset Nm. 28,8 

alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam iuxta omnem ritum sacrificii matutini et libamentorum eius oblationem suavissimi odoris Domino
Numérotation du verset Nm. 28,9 

die autem sabbati
offeretis duos agnos anniculos
inmaculatos et duas decimas simile oleo consperse in sacrificio et liba
Numérotation du verset Nm. 28,10 

que rite funduntur per singula sabbata in holocausto sempiterno
Numérotation du verset Nm. 28,11 

in kalendis autem id est in mensuum exordiis offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum
agnos anniculos septem immaculatos
Numérotation du verset Nm. 28,12 

et tres decimas simile oleo consperse in sacrificio per singulos vitulos
et duas decimas simile oleo consperse per singulos arietes
Numérotation du verset Nm. 28,13 

et decimam decime simile ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino
Numérotation du verset Nm. 28,14 

libamenta autem vini que per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt
Numérotation du verset Nm. 28,15 

hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis
Numérotation du verset Nm. 28,16 

mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini
erit
Numérotation du verset Nm. 28,17 

et quintadecima die sollemnitas azymorum1
1 azymorum] om. Weber
septem diebus
vescentur azymis
Numérotation du verset Nm. 28,18 

quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile
non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,19 

offeretisque incensum holocaustum Domino vitulos de armento duos arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,20 

et sacrificia singulorum ex simila que conspersa sit oleo tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem
Numérotation du verset Nm. 28,21 

et decimam decime per agnos singulos id est per septem agnos
Numérotation du verset Nm. 28,22 

et hircum pro peccato unum ut expietur pro vobis
Numérotation du verset Nm. 28,23 

preter holocaustum matutinum quod semper offertis
Numérotation du verset Nm. 28,24 

ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis et in odorem suavissimum Domino qui surget de holocausto et de libationibus singulorum
Numérotation du verset Nm. 28,25 

dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis omne opus servile non facietis in eo
Numérotation du verset Nm. 28,26 

dies etiam primitivorum quando offertis novas fruges
Domino expletis ebdomadibus venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea
Numérotation du verset Nm. 28,27 

offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento duos arietem unum et agnos anniculos inmaculatos septem
Numérotation du verset Nm. 28,28 

atque in sacrificiis eorum simile oleo consperse tres decimas per singulos vitulos per arietes duas
Numérotation du verset Nm. 28,29 

per agnos decimam decime qui simul sunt agni septem hircum quoque
Numérotation du verset Nm. 28,30 

qui mactatur pro expiatione preter holocaustum sempiternum et liba eius
Numérotation du verset Nm. 28,31 

immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.

Capitulum 28

Numérotation du verset Nm. 28,1 
marg.| {r} Dixit quoque Dominus] Moyses moriturus accepit mandatum a Domino, ut ad instructionem Iosue, quem sibi substituerat Dominus, ostenderet tam ipsi Iosue, quam populo, que, et quanta, et qualia offerri debeant in septem precipuis festivitatibus, id est in sabbato Neomenia, Phase, Pentecoste festo tubarum, festo propitiationis, scenopegia : de quibus plenius dictum est supra Lv. 23. propter quod hic breviter pertransimus. Prius autem agit de iugi sacrificio, quod numquam intermittebatur, et fiebat de publico sumptu. Mane offerebatur agnus anniculus in holocaustum cum libamentis suis, et tota die cremabatur in odorem suavem Domino. Quo imposito super altare holocausti, Sacerdos cum prunis, et thymiamate lotus intrabat tabernaculum, et componebat prunas cum Thymiamate super altare incensi : et hoc dicebatur consummatio sacrificii ; et tunc extinguebat quatuor de septem lucernis candelabri. In vespere similiter ponebatur alius agnus super altare holocausti, et intrans Sacerdos tabernaculum cum prunis, et Thymiamate ponebat super altare incensi, sicut fecerat mane : et tunc accendebat omnes lucernas, et sic tota nocte erat super altare odor suavis Domino, sed sacrificium vespertinum gratius dicebatur Domino, quia pinguior agnus offerebatur in vespere. Et quia mortem Domini factam in vespere figurabat. Unde dicit Ecclesia. Ps. 140. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. Quidam dicunt hos duos agnos tradi de sumptu Sacerdotum. Sed IOSEPHUS dicit de publico sumptu.
marg.| {s} Oblationem meam] Quare dicat meam, et non vestram, determinat <GLOSSA> INTERLINEARIS dicens omnia, que offerimus, Dei sunt, nihil ergo ei damus, sed reddimus,
marg.| {t} Immaculatos] corpore, non vellere.
marg.| {u} Sempiternum] Hoc dicit, quia sine termino precipitur : vel ratione significati dicitur sempiternum. Hic prosequitur Origenes septem festivitates secundum ordinem, quem prediximus : et primo ostendit Mystice, quid sit festum indeficiens celebrare. Hec est, inquit, veteri, et novo Testamentis iugiter intentum esse. Et adiungit : Qui peccat, et agit dies peccati, non potest agere diem festum, {1. 147ra} et offerre indeficiens sacrificium. Qui vero indesinenter custodit iustitiam, et abstinet a peccato, continuum offert sacrificium.
marg.| {a} Mane] in lege, et Prophetis attendentes dicit GLOSSA
marg.| {b} Ad vesperum] GLOSSA in Evangelica doctrina, scilicet que in vespera mundi Salvatoris ostendit adventum.
marg.| {c} Partem Ephi] supple, pleni.
marg.| {d} Die autem Sabbati] Primo inter festa agit de Sabbato, dicens, quid offerri debeat in illo. Et exponit Origenes quid sit celebrare Sabbatum in via, scilicet cessare a mundanis operibus, postea docet quomodo servatur in patria, quod nihil aliud est, nisi quod omnis miseria tunc cessabit, ubi Deus erit omnia in omnibus, plenitudo lucis rationabilis.
marg.| {e} Duos agnos] <GLOSSA> INTERLINEARIS Duos agnos anniculos offert, qui simplicitatem mentis, et innocentiam operis Deo exhibet.
marg.| {f} Duas decimas] Cum quolibet agno unam decimam. GLOSSA Hec offert, qui spirituali gratia repletus, scientiam duorum testamentorum docente Spiritu sancto, verbis, et exemplis docet auditores suos, non pro temporali lucro, sed pro vite eterne premio.
marg.| {g} In calendis] Hic agit de secundo festo, id est de Neomenia : est autem Neomenia, innovatio Lune. Neos enim novum, et mene Luna sonat. Iudei enim in legitimis suis lunationes pro mensibus habent, et diem nove Lune Neomeniam vocant, et Calendas legales. Et hec est dies ferialis apud eos.
marg.| {h} Et tres decimas] Forte tres integre decime de Tribus Ephi dabantur per singulos vitulos. Vel forte de uno Ephi prius tollebatur decima pars, et iterum novem partes relique decimabantur, et iterum reliquum tertio decimabatur : et sic tres decime unius Ephi, maior, minor, minima, que dabantur pro vitulo. Item nota, tres decimas dari iubet cum vitulo, duas cum ariete, unam cum agno, quia vitulus erat trimus, aries bimus, agnus anniculus : et ita iuxta etatis mensuram, sumebatur mensura libaminum.
marg.| {i} Et decimam decime] id est Ephi, que est decima pars cori, ut legitur Ez. 45.d. Vel decima decime, Ephi decimabatur. Et hec decima decime, que satis modica est, dabatur pro agno, secundum quosdam. Vel decima decime, id est decimationis, id est que dabatur secundum rectam decimationem, per singulos, scilicet vitulos arietes, et agnos.
marg.| {1. 147rb} {k} Mense autem primo] id est Aprili. De quo Ex. 12.a. Hic mensis erit vobis primus, etc. Hic de tertio festo egit id est Phase, quod decima quarta die primi mensis ad vesperum celebrabatur, quando agnus cum lactucis agrestibus, et Azymis comedebatur : et in crastino incepit festum Azymorum, quod septem diebus protelabatur, quorum primus, et ultimus feriales fuerunt, et solemnes.
marg.| {l} Decimam decime] Expone, sicut paulo ante expositum est.
marg.| {m} Ut expietur] id est immoletur ad expiationem pro vobis.
marg.| {n} Preter holocaustum] quasi dicat : Hec omnia offeretis in isto festo preter matutinum sacrificium, quod semper offertur, nec pro aliquo intermittitur. Immo nec aliquod sacrificium offerri licebat, nisi prius oblato sacrificio matutino.
marg.| {o} Septem dierum] in quibus comeditur Azyma.
marg.| {p} Dies etiam primitivorum] Hic agit Moyses de quarto festo, id est Pentecoste, quod 50. diebus a Phase semper celebrabatur, unde dicitur Pentecoste a Pentecosta, quod est quinquaginta. Fit autem hoc festum apud Hebreos in memoriam legis late, quinquagesimo die ab exitu de Egypto. Ex. 19. Dicitur etiam festum hebdomadarum, quia supputatis septem hebdomadis ab altera die Sabbati Azymorum fit, ut dicitur Lv. 23.c. Dicitur, et festum primitivorum, quia tunc offerebantur duo panes de novis frugibus, ut legitur Lv. c. 23. Dicitur etiam festum novorum, propter eamdem causam, id est propter panes novos, qui tunc offerebantur. Sed nota quod aliud est mensis novorum, aliud festum novorum est. Mensis novorum dicitur Aprilis : quia in eo colligebant filii Israel spicarum manipulos, et offerebant Domino. Festum novorum dicitur Pentecoste, in quo iam collectis frugibus offerebant duos panes novos. Precepit autem Dominus eadem offerri, que in festo Azymorum, et secundum eumdem ritum. Est autem hoc festum septem dierum, sicut et illud.
marg.| {q} Expletis hebdomadibus] septem scilicet a Phase.
marg.| {r} Atque in sacrificiis] id est in libaminibus.
marg.| {s} Decimam decime] id est simplicem decimam. Vel decimam decime, id est consuete decimationis. Vel decimam decime, id est decimam Ephi, ut supra expositum est eodem capitulo. Vel decimam decime, partis Ephi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Nm. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=06&chapitre=06_28)

Notes :