Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset Ios. 22,1 

Eodem tempore vocavit Iosue Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse
Numérotation du verset Ios. 22,2 

dixitque ad eos: Fecistis omnia que precepit vobis1 Moyses famulus Domini mihi quoque in omnibus obedistis
1 p. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,3 

nec2 reliquistis fratres vestros longo tempore usque in presentem diem custodientes imperium Domini Dei vestri.
2 nec Cor3 (antiq.) Rusch Weber ] non Cor3 (al.)
Numérotation du verset Ios. 22,4 

Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et3 pacem sicut pollicitus est revertimini et ite in tabernacula vestra et in terram possessionis quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Iordanem
3 et] ac Weber
Numérotation du verset Ios. 22,5 

ita dumtaxat ut custodiatis attente et opere compleatis mandatum et legem quam precepit vobis Moyses famulus4 Domini ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in omnibus viis eius et observetis mandata illius adhereatisque ei ac serviatis in omni corde et in omni anima vestra.
4 famulus] servus Weber
Numérotation du verset Ios. 22,6 

Benedixitque eis Iosue et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
Numérotation du verset Ios. 22,7 

Dimidie autem tribui Manasse5 possessionem Moyses dederat in Basan et idcirco medie que superfuit dedit Iosue sortem inter ceteros fratres suos trans Iordanem ad occidentalem eius plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua et benedixisset eis6
5 Dimidie... Manasse] Tribui autem Manasse medie Weber |
6 eis] illis Weber |
Numérotation du verset Ios. 22,8 

dixit ad eos: In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras cum argento et auro, aere ac ferro et veste multiplici. Dividite predam hostium cum fratribus vestris.
Numérotation du verset Ios. 22,9 

Reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israel de Silo que sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis sue quam obtinuerant iuxta imperium Domini in manu Moysi.
Numérotation du verset Ios. 22,10 

Cumque venissent ad tumulos Iordanis in terram7 Chanaan edificaverunt iuxta Iordanem altare infinite magnitudinis.
7 terram] terra Weber
Numérotation du verset Ios. 22,11 

Quod cum audissent filii Israel et ad eos certi nuntii detulissent edificasse filios Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse altare in terra Chanaan super Iordanis tumulos contra filios Israel
Numérotation du verset Ios. 22,12 

convenerunt omnes in Silo ut ascenderent et dimicarent contra eos.
Numérotation du verset Ios. 22,13 

Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis8
8 Eleazari sacerdotis] Eleazar sacerdotem Weber
Numérotation du verset Ios. 22,14 

et decem principes cum eo singulos de singulis tribubus9.
9 s. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,15 

Qui venerunt ad filios Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse in terram Galaad. Dixeruntque ad eos:
Numérotation du verset Ios. 22,16 

Hec mandat omnis populus Domini. Que est ista transgressio? Cur reliquistis Dominum Deum Israel edificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes?
Numérotation du verset Ios. 22,17 

An parum vobis est quod peccastis in Beelphegor et usque in presentem diem macula huius sceleris in nobis permanet multique de populo corruerunt?
Numérotation du verset Ios. 22,18 

Et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israel ira eius10 deseviet.
10 i. eius] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,19 

Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestre transite ad terram in qua tabernaculum Domini est et habitate inter nos tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis edificato altari preter altare Domini Dei nostri11.
11 nostri] vestri Weber
Numérotation du verset Ios. 22,20 

Nonne Achan filius Zare preteriit mandatum Domini et super omnem populum Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo.
Numérotation du verset Ios. 22,21 

Responderuntque filii Ruben et Gad et dimidie12 tribus Manasse principibus legationis Israel.
12 dimidie] dimidiam ΩL*, dimidiam ΩL²
Numérotation du verset Ios. 22,22 

Fortissimus Dominus Deus Israel13 ipse novit et Israel simul intelliget si prevaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat nos14 in presenti.
13 Dominus Deus Cor1 +3 (al.) ΩS Rusch ] Deus Dominus Cava X Σ B* ΦA ΘHM ΨDFM Ω Cor3 (antiq. hebr. ) ΩL | Israel Cor3 (al.) ΩS Rusch ] om. cett., fortissimus Deus Dominus Weber |
14 nos] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 22,23 

Et si ea mente fecimus ut holocausta et sacrificium et pacificas victimas super eo imponeremus ipse querat et iudicet
Numérotation du verset Ios. 22,24 

et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris: Quid vobis et Domino Deo Israel?
Numérotation du verset Ios. 22,25 

Terminum posuit Dominus inter nos et vos o filii Ruben et filii Gad Iordanem fluvium et idcirco partem non habetis in Domino et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius
Numérotation du verset Ios. 22,26 

et diximus: Extruamus nobis altare non in holocausta neque ad victimas offerendas
Numérotation du verset Ios. 22,27 

sed in testimonium inter nos et vos et sobolem nostram vestramque progeniem ut serviamus Domino et iuris nostri sit offerre et15 holocausta et victimas et pacificas hostias et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris; non est vobis pars in Domino.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,28 

Quod si voluerint dicere respondebunt eis: Ecce altare Domini quod fecerunt patres nostri non in holocausta neque in sacrificium sed in testimonium nostrum ac vestrum16.
16 n. - ac - v.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 22,29 

Absit a nobis hoc scelus ut recedamus a Domino et eius vestigia relinquamus extructo altari ad holocausta et sacrificia et victimas offerendas preter altare Domini Dei nostri quod extructum est ante tabernaculum eius.
Numérotation du verset Ios. 22,30 

Quibus auditis Phinees sacerdos et principes legationis Israel qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse libentissime susceperunt.
Numérotation du verset Ios. 22,31 

Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos: Nunc scimus quod vobiscum17 sit Dominus quoniam alieni estis a prevaricatione hac et liberastis filios Israel de manu Domini.
17 vobiscum] nobiscum Weber
Numérotation du verset Ios. 22,32 

Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad finium Chanaan ad filios Israel et retulit eis.
Numérotation du verset Ios. 22,33 

Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israel et nequaquam ultra dixerunt ut ascenderent contra eos atque pugnarent et delerent terram possessionis eorum.
Numérotation du verset Ios. 22,34 

Vocaveruntque filii Ruben et filii Gad altare quod extruxerant testimonium nostrum quod Dominus ipse sit Deus.

Capitulum 22

Numérotation du verset Ios. 22,1 
marg.| Eodem tempore] etc. In hoc capitulum agitur de reditu duarum Tribuum, et dimidie in sortem suam. Divisa enim terra cum iam 14. annus transisset, dixit Iosue Rubenitis, et Gadditis, et dimidie Tribui Manasse, fecistis omnia, que precepit vobis Moyses. Revertimini ergo ad terram possessionis vestre, ita dumtaxat, ut custodiatis legem {1. 192vb} Dei, et colatis eum, nec eatis post Deos alienos. Quod dixit, quia non habebant arcam, et tabernaculum. Qui redeuntes edificaverunt iuxta Iordanem altare, quod infinite magnitudinis erat. Quod nuntiatum est Iosue, qui arbitratus est eos erexisse illud, ut immolarent super illud victimas. Inito ergo consilio, missus est ad eos Phinees, et decem viri honorati. Qui dixerunt eis. Que est ista stultitia ? Cur reliquistis Deum Israel ? Qui responderunt se fecisse hoc in signum, quod fratres erant, et Deicole cum illis. Quo audito, placatus est Phinees. Et cum retulisset verba ad populum, laudaverunt Deum. Hic videtur quibusdam factum, quod legitur Iudicum secundo, a. scilicet quod Angelus Domini transivit de Galgala ad locum flentium. Sed AUGUSTINUS dicit factum post mortem Iosue, et ideo ibi competentius ponitur.
marg.| {1. 193ra} Δ a Precepit vobis] Nm. 22.
marg.| {c} Nec reliquistis fratres] etc. quatuordecim annis.
marg.| {d} Trans Iordanem] etc. Hic dicitur trans respectu terre, unde venerant.
marg.| {f} Dividite predam] etc. qui remanserunt. Ex hoc loco forte sumpsit David legem illam, quam instituit 1Rg. 30.f. Equa erit pars descendentis ad prelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident. Et est argumentum hic de indulgentia crucis trans mare pro uxore, et filiis, qui remanent domi pro custodia.
marg.| {g} Ad tumulos Iordanis] quidam locus est sic dictus, per quem transierunt filii Israel, quando redierunt de Egypto, Supra 4.
marg.| {1. 193va} Δ a Quod cum audissent] etc. id est novem Tribus, et dimidia.
marg.| {b} Edificasse] etc. improprie dicitur hoc. Proprie enim terra promissionis dicitur terra Chanaam.
marg.| {c} Sacrilegum] id est contra legem Dei.
marg.| {d} Quia peccastis] etc. Nm. 25.a. Illos autem dicunt peccasse, non quod ipsi peccaverunt personaliter, sed predecessores eorum, sicut nos dicimur in Adam peccasse. Sed quid est ipsi obiiciunt eis, cum nullus de Tribu istorum, id est Ruben, Gad, et Manasse, ibi peccaverit, sed de Simeone ? Dicitur enim ibi : Nm. 25.b. ut refert IOSEPHUS : quod princeps de Tribu Simeon, Zambri, filiam cuiusdam Madianite Cozbi, scilicet duxit uxorem, quos confixit Phinees in genitalibus : Ergo e contrario poterant isti illis imputare, sive improperare : quod peccaverunt in Beelphegor. Solutio : Modus loquendi est. Consuetudo enim est Sacre Scripture vocare omnes peccatores filios peccatorum. Unde eisdem dixit Moyses Nm. 32.c. Ecce vos surrexistis pro patribus vestris incrementa, et alumni hominum peccatorum.
marg.| {e} Macula] Contra Nm. 25.c. dicitur Phinees filius Eleazari avertit iram meam a filiis Israel, dicit Dominus. Solutio. Macula vocatur hic infamia, sicut ibi, Pena potest demi, culpa perennis erit, id est infamia.
marg.| {f} Huius sceleris] scilicet idololatrie. Credebant enim illos fecisse illud altare causa idololatrie.
marg.| {g} Ira] Domini, propter vos.
marg.| {h} Nonne Achari] quasi dicat bene dico, quod propter peccatum vestrum omnes delebimur. Hoc enim sepe facit Dominus. Et hoc est : Nonne, etc. Hic tangit quod supra 7.a. dictum est de Achar, pro cuius peccato triginta sex interfecti sunt a civibus Hai. E contrario sepe accidit, quod propter unum iustum parcitur malis multis, ut patet Act. 27. ubi propter Paulum omnibus, qui cum eo erant in navi, parcitum est. Et Gn. 18.d. dixit Dominus de Sodomis : Si inventi fuerint ibi decem iusti, non delebo eam propter decem. Item in Ieremia dixit Dominus : Si invenero unum iustum in Hierusalem, salvabo eam. Hinc est, quod nos corpora Sanctorum cum veneratione servamus in Ecclesia, quia propter eorum presentiam {1. 193vb} sepe parcitur nobis : Et hec est manifesta misericordia Dei. Sed quod propter unum plures puniuntur, occulta est Dei iustitia, propter quod exclamat Apostol. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum, etc. Et Ps. 35. Iudicia tua abyssus multa, etc.
marg.| {i} Atque utinam] etc. Sed Deus hoc noluit. Ergo Iosue aliquid voluit contrarium voluntati Dei, ergo habuit cor distortum. Forte dices, ut dicunt aliqui, quod Iosue nesciebat hoc velle Dominum, et ideo velle poterat contrarium. Contra. Iam factum erat, ergo sciebat, quod Dominus voluit, quod non solus periret. Solutio : Hec dictio utinam, significat quandoque voluntatem absolute, id est quod proferens aliquid velit. Quandoque notat desiderium conditionale, id est quod proferens optaret aliquid, si Deus vellet, vel si optabile esset, et sic accipitur hic. Simile est Rm. 9.a. Optabam anathema esse propter vos, id est optarem, si optabile esset. Item Mi. 2.c. utinam essem vir non habens spiritum, et mendacium, potius loquerer, id est potius vellem, quod non haberem spiritum propheticum, si Deus vellet, quam quod fieret, quod dixi.
marg.| {k} Fortissimus Dominus Deus] etc. Dulciter respondent, et ideo frangitur ira illorum, qui missi fuerant. Prv. 15.a. Mollis responsio frangit iram, durus sermo suscitat furorem.
marg.| {l} Si prevaricationis animo] Hic debet fieri distinctio, quasi diceret : Coram Deo, et hominibus hoc dicimus, scilicet. Si prevaricationis animo, etc.
marg.| {m} Et non ea magis cogitatione] etc. Magis, id est potius.
marg.| {n} Ut diceremus] id est non ideo fecimus altare, ut super eo offeramus, sed quia cogitavimus.
marg.| {o} Et dicent filii vestri] etc. id est in futuro.
marg.| {p} Et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris] id est in futuro.
marg.| {q} Et liberastis filios Israel de manu Domini] id est non dedistis ei occasionem irascendi contra Israel.
marg.| {r} De terra Galaad finium Chanaan ad filios Israel] id est que terra Galaad est in finibus Chanaan.
Numérotation du verset Ios. 22,mystice 
marg.| {m} Mystice. eodem tempore] etc. Per duas Tribus, et dimidiam, que Iordanem non transierunt, significantur patres Veteris Testamenti, qui baptismum non receperunt. Quorum altare, infinite magnitudinis dicitur, propter multiplicia, et quasi infinita sacrificia, et alias ceremonias, quas observabant. Per Tribus decem, que transierunt Iordanem, et redarguunt duas de constructione altaris, significantur patres novi Testamenti, qui baptismum habuerunt, et predicant huiusmodi sacrificia modo non prodesse, quia unicum est sacrificium, una fides, unum baptisma. Unde Gal. tertio, b. Quicumque ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt.
Numérotation du verset Ios. 22,moraliter 
marg.| Moraliter. Per duas Tribus, et dimidiam, quibus precepit Iosue post impletionem officii sui reverti ad domus, et possessiones suas, significantur Prelati, qui de vita contemplativa debent transire ad fructum active, et postquam ibi profecerint, debent reverti ad quietem contemplationis, ut iterum hauriant, quod postea predicando effundant. Quod etiam significatum fuit Genesis 30.c. per hoc quod Rachel concessit Lie Iacob una nocte pro mandragoris filii sui. Iacob enim dormiens cum Rachel, est Prelatus in contemplatione quiescens, hic pro mandragoris Ruben, id est pro odore bone conversationis subditorum, ut fiant Ruben, id est filii visionis eterne, una nocte, id est labore huius vite, debet transire ad Liam, id est ad activam, et generare filios adoptionis Domino. Unde sponsus in Ct. quinto. a. cum sponsa dixisset. Ego dormio, et cor meum vigilat, statim sequitur. Vox dilecti mei pulsantis. Aperi mihi, soror mea, columba mea, amica mea, immaculata mea. Dormit sponsa, et cor suum vigilat, quia abstracta a curis seculi, tota mentis vigilantia studet habere semper presentiam sponsi. Dormit mortua mundo, sed vigilat vivens cum Christo. GLOSSA 3.a. Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.* Fecistis omnia, etc. Moyses, id est lex.
marg.| {b} Mihi quoque in omnibus] etc. id est in Evangelio. Felices illi, quibus Iosue, id est Iesus hoc testimonium perhibebit in die iudicii. Et qui sunt illi ? Qui mandata servant, et consilia implent. Unde Mt. 19.c. Cum Dominus querenti, quid faciendo vitam eternam haberet, respondisset : Serva mandata, et illo respondente, hec omnia custodivi a iuventute mea, addidit Dominus : Unum tibi deest : si vis perfectus esse, vade, et vende omnia, que possides, etc.
marg.| {c} Nec reliquisti fratres] etc. Non potest hoc dici multis, qui habentes talentum scientie Parisiis, vel alibi torpent cum uxoribus, et filiis, id est curam carnis facientes in desideriis, et de fratribus, qui per mundum ab hostibus, id est a demonibus, hereticis, et falsis fratribus impugnantur, non curant. Nonne istis dicitur Mt. 25.c. Serve male, et piger, sciebas, quia meto, ubi non seminavi, et congrego ubi non sparsi, oportuit ergo te pecuniam meam committere nummulariis, et ego veniens recepissem utique, quod meum est cum usuris. Servus malus est, mala committendo : piger in omittendo bona, et de utroque arguitur, et damnatur.
marg.| {e} Revertimini ad sedes] etc. Hic ostenditur fructus, quem reportant Prelati de activa vita redeuntes ad contemplativam, scilicet argentum, aurum, es, ferrum, et vestem multiplicem. Per argentum significatur scientia Christi, id est quam Christus docet. Que in tribus consistit, scilicet in fidei defensione contra hereticos, et demones in sancta conversatione, in medio huius parve, et perverse nationis, quantum ad morum informationem, in bonorum suorum fideli dispensatione. Et de hac scientia intelligitur illud Is. 5.d.
marg.| Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. Item Mt. 2. Labia sacerdotis custodiunt scientiam.
marg.| Hec scientia non inflat vento inanis glorie, sed illuminat fidei defensione, edificat morum informatione, sustentat bonorum dispensatione. Hoc est, quod dicitur Mt. 25.b. Euge, serve bone, et fidelis. Serve, quoad bonorum dispensationem. Servus enim dicitur a serviendo.
marg.| Bone, quoad morum informationem. Mores enim boni bonum faciunt. Fidelis, quoad fidei defensionem. Item in auro intelligitur sapientia. Sapientia dico non a sapere, sed a sapore. Que similiter consistit in tribus, scilicet in Dei cognitione, in virtutum dilectione, in vitiorum detestatione. In ere significatur fidei confessio, firma tribulationem perpessio, gratiarum actio. Sicut enim es, quando percutitur, dilatatur, et resonat, sic Prelati in tribulationibus dilatari debent in caritate. Unde Ps. 4. In tribulatione, dilatasti mihi. Et gratias agere gaudentes de tribulatione quam pro Domino patiuntur. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes, etc. Non est hoc omnium, sed quibus donatum est a Domino. Phil. 1.d. Vobis donatum est, pro Christo, non solum, ut in eum credatis, sed ut etiam pro eo patiamini. {1. 193rb} Nota : triplex est gradus bene sustinentium tribulationes. Primus sustinet patienter. Secundus libenter. Tertius ardenter. Primus dolet. Secundus gaudet. Tertius desiderat. Primus bonus. Secundus melior. Tertius optimus. In ferro signatur patientia, humilitas, et perseverantia. In veste multiplici conversatio bona, que ex multis virtutibus contexitur. His divitiis ditantur Prelati in activa.
marg.| {f} Dividite predam] etc. Predam hostium fratribus dividere, est victoriam non sibi, sed orationibus fratrum imputare. Pugnant enim fratres orando, et quandoque magis expugnatur diabolus virtute orationum sedentis in claustro, quam virtute predicationis loquentis in publico. Unde in vita beati Hilarii legitur ; Plus proficiebat sanctus Martinus orando, quam Hilarius predicando Ex. 17.c. legitur, quod Moyse orante vincebatur Amalech, et plus oratione Moysi quam pugna Iosue.
marg.| {h} Edificaverunt iuxta Iordanem] etc. In Ex. legitur, quod fuerunt duo altaria. Unum holocaustorum, alterum thymiamatis. Per altare holocaustorum significantur illi, qui carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis, diurnis ieiuniis gulam reprimendo, nocturnis vigiliis sensus corporis temperando, assiduis disciplinis carnis lasciviam refrenando. Hoc altare quinque cubitos habuit in latitudine, per quam significatur caritas, quia sunt diligenda tantum quinque, scilicet quod supra nos est, id est Deus : quod nos sumus, id est anima nostra : quod iuxta nos est, id est proximus : quod infra nos est, id est corpus : quod extra nos est, id est res unde sustentamur. Item 5. cubitos in longitudine, per quam significatur spei longanimitas, quia quinque per penitentiam speramus, scilicet peccatorum remissionem, gratuitorum restitutionem, naturalium reparationem, penarum absolutionem, glorie adeptionem. Item tres cubitos habuit in altitudine, per quas significatur fides, quia omnia credenda sunt, aut de Patre, aut de filio, aut de Spiritu sancto.
marg.| Per altare thymiamatis significantur perfecti, qui iam peracto holocausto penitentie offerunt Deo suavitatem orationis, et laudis.
marg.| De qua Eccles. 10. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Hoc altare unum cubitum habuit in latitudine, et in longitudine alterum, quia isti contemplativi unum tantum diligunt, unum tantum sperant, scilicet semper esse cum Deo.
marg.| Unde et arca Noe in uno cubitu consummatur. Duos cubitos habuit in altitudine, quia altitudo contemplationis in duo figitur, scilicet in Christi divinitatem ; et eius humanitatem.
marg.| Et quia isti merito fidei duplicia possidebunt, scilicet stolam corporis, et stolam anime. Sed illud altare infinite magnitudinis significat hereticorum Ecclesiam, que similiter significatur per altare Ieroboam 3Rg. 12.g. et 2Par. 11.c. quod ad vocem viri Dei Abdo, est scissum in diversas partes, que scissio significat diversas sectas hereticorum.
marg.| Quod similiter significatur. Iudicum decimo quinto a. per diversas facies vulpium Samsonis, quarum caude simul erant colligate, quia omnes secte hereticorum in fine conveniunt in debito, scilicet pene eterne. Recte autem dicitur illud altare infinite magnitudinis, quia Heretici sine fine se magnificant, et ideo sine fine punientur. Unde Romanorum secundo b. Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Item significatur per altare, quod ad mandatum Achan construxit Urias in Hierusalem ad similitudinem altaris Damasci. 4Rg. 16.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_22)

Notes :