Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Ios. 17,1 

Cecidit autem sors tribui Manasse ipse enim est1 primogenitus Ioseph Machir primogenito Manasse patri Galaad qui fuit vir pugnator habuitque possessionem Galaad et Basan
1 enim e.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 17,2 

et reliquis filiorum Manasse iuxta familias suas filiis Abiezer et filiis Elech et filiis Esriela et filiis Sechem et filiis Epher et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Ioseph mares per cognationes suas.
0 Cf. 1Par. 7, 14; Asriel nuncupatus in Nm. 26, 31.
Numérotation du verset Ios. 17,3 

Salphaat vero filio Epher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii sed sole filie quarum ista sunt nomina Maala et Noa et2 Egla et Melcha et Thersa.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 17,4 

Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Iosue filii Nun et principum dicentes: Dominus precepit per manum Moysi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque3 iuxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum
3 Deditque] + eis Weber
Numérotation du verset Ios. 17,5 

et ceciderunt funiculi Manasse decem absque terra Galaad et Basan trans Iordanem.
Numérotation du verset Ios. 17,6 

Filie enim Manasse possederunt hereditatem in medio filiorum eius. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
Numérotation du verset Ios. 17,7 

Fuitque terminus Manasse ab Aser Machmata4 que respicit Sichem et egreditur ad dextram iuxta habitatores fontis Taphue
4 Machmata] Machmathath Weber
Numérotation du verset Ios. 17,8 

Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphue que est iuxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
Numérotation du verset Ios. 17,9 

Descenditque terminus vallis Arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim que in medio sunt urbium Manasse. Terminus Manasse ab aquilone torrentis et exitus eius pergit ad mare
Numérotation du verset Ios. 17,10 

ita ut possessio Ephraim sit ab austro5 et ab aquilone Manasse et utramque claudat mare et coniungantur sibi in tribu Aser ab aquilone et in tribu Isachar ab oriente.
5 possessio Ephraim sit ab austro] ab austro sit possessio Ephraim Weber
Numérotation du verset Ios. 17,11 

Fuitque hereditas Manasse in Isachar et in Aser Bersan6 et viculi eius et Iebblaan7 cum viculis8 suis et habitatores Dor cum oppidis suis habitatores quoque Endor9 cum viculis10 suis similiterque habitatores Thenach11 cum viculis12 suis et habitatores Mageddo cum viculis suis et tertia pars urbis Nophech13.
6 Bersan Ω M] Betsan , Bethsan Weber |
7 Iebblaan] Ieblaam Weber |
8 viculis] villulis Weber |
9 Endor] Hendor Weber |
10 viculis] villulis Weber |
11 Thenach] Thanach Weber |
12 viculis] villulis Weber |
13 Nophech] Nofeth Weber |
Numérotation du verset Ios. 17,12 

Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere14 sed cepit Chananeus habitare in terra sua15.
14 c. s.] inv. Weber |
15 sua] ista Weber |
Numérotation du verset Ios. 17,13 

Postquam autem convaluerunt filii Israel subiecerunt Chananeos et fecerunt sibi tributarios nec interfecerunt eos.
Numérotation du verset Ios. 17,14 

Locutique sunt filii Ioseph ad Iosue et16 dixerunt: Quare dedisti mihi terram in17 possessionem sortis et funiculi unius cum sim tante multitudinis et benedixerit mihi Dominus?
16 et] atque Weber |
17 terram in] om. Weber |
Numérotation du verset Ios. 17,15 

Ad quos Iosue ait: Si populus multus es, ascende in silvam et succide tibi spatia in terra Pherezei et Raphaim quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
Numérotation du verset Ios. 17,16 

Cui responderunt filii Ioseph: Non poterimus ad montana conscendere cum ferreis curribus utantur Chananei qui habitant in terra campestri in qua site sunt Bersan18 cum viculis suis et Iezrael mediam possidens vallem.
18 Bersan Rusch ] Bethsan Weber, Berchsan ΩJ
Numérotation du verset Ios. 17,17 

Dixitque Iosue ad domum Ioseph: Ephraim et Manasse populus multus es et magne fortitudinis, non habebis sortem unam
Numérotation du verset Ios. 17,18 

sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum.

Capitulum 17

Numérotation du verset Ios. 17,1 
marg.| Cecidit autem sors] etc. Ostensa divisione possessionis Ephraim ostendit divisionem possessionis Manasse. Sed queritur : Cum Manasses fuerit primogenitus, et Ephraim minor natu, quare prius ponitur divisio Ephraim ? Solutio : quia Iacob manum dexteram ponens super Ephraim, primo benedixit ei, ut legitur Gn. 48.c. et ideo hic primus recepit divisionem terre.
marg.| {i} Tribui Manasse] id est filiis eius. Et postea ostendit eos cum dicit : Machir, etc.
marg.| {k} Ipse enim] etc. interpositio est.
marg.| {l} Patri Galaad] Galaad potest esse personale nomen, vel locale. Si est proprium nomen hominis, tunc planum est, quia Machir pater fuit Galaad. Si autem est proprium nomen civitatis, tunc exponitur sic : patri Galaad id est rector illius civitatis.
marg.| {m} Mares per cognationes] hoc dicit, non quod filie habuerint possessiones sicut mares. Unde statum{1.189rb} sequitur, de filiabus Salphaad, sed quia mares precipui fuerunt in possessionibus disponendis.
marg.| {n} In conspectu] etc. quid est quod Eleazar intravit in terram promissionis, cum Dominis dixerit Nm. 14.e. nullum de his, qui supra viginti annos exierunt de Egypto intraturum terram promissionis preter Caleb, et Iosue ? Quod autem Eleazar egressus sit de Egypto cum Aaron patre suo, et etiam adultus supra viginti annos, habes aperte in GLOSSA quadam super Gn. 15. Solutio : Illa sententia Domini in Numeri facta, non se extendit ad Levitas, de quibus nullus abiit ad explorandum terram.
marg.| {o} Dominis] etc. Nm. 27.
marg.| {p} Funiculi] Unus funiculus facit sortem unam, quomodo ergo ceciderunt decem funiculi Manasse ? Solutio : Funiculus est mensura, qua terra in divisione mensurabatur. Unde dicitur in Ps. 77. In funiculo distributionis. Expone ergo ; Decem funiculi, scilicet funiculus decies iactus.
marg.| {q} Filie enim] etc. sunt quinque filie Salphaad, qui fuit de Manasse.
marg.| {r} Terra autem Galaad] Autem pro quia. Et ostendit, quare dixit absque terra Galaad.
marg.| {s} Filiorum] etc. qui remanserunt cum Ruben, et Gad. ultra Iordanem.
marg.| {t} Ab Aser] id est a sorte Aser. Et ponitur nomen Tribus pro sorte eius, quod sepe invenitur in Biblia.
marg.| {u} Sichem] civitas, que cessit in partem Iosue.
marg.| {x} Taphue] civitas est.
marg.| {y} Descenditque] etc. Obscura est hec littera, quia preposterata, ideo sic lege : Terminus civitatum Ephraim, descendit in Meridiem torrentis, id est in Meridiana parte torrentis, torrentis dico vallis Arundineti, id est qui fluit per vallem Arundineti. Civitates enim Ephraim sunt in medio urbium Manasse.
marg.| {a} {1.189va} Δ Ab Aquilone] id est ab Aquilonari parte torrentis.
marg.| {d} Et utramque] scilicet possessionem.
marg.| {d} In Tribu Aser] id est coniuncte, et conterminate terminantur, ex parte Aquilonis ad sortem Aser, ex parte orientis ad sortem Isachar.
marg.| {e} In Isachar, et Aser] id est inter Isachar, et Aser.
marg.| {f} Bersan] Ostendit que fuit hec hereditas Manasse.
marg.| {g} Dor] Provincia, vel fluvius.
marg.| {h} Thenach] civitas, que cessit Iosue in partem.
marg.| {i} Mageddo] civitas.
marg.| {k} Nec interfecerunt eos] contra preceptum Domini ex cupiditate eos reservantes, unde peccaverunt graviter.
marg.| {l} Filii Ioseph] Ephraim, et Manasse.
marg.| {m} Quare dedisti mihi] id est domui Ioseph.
marg.| {n} Sortis, et funiculi] id est sortis funiculate, id est funiculo mensurate. Sed videtur, quod male dicat, funiculi unius, immo duorum. Habuit enim Ephraim funiculum suum, et Manasse suum. Solutio : Ideo dicit unius, quia parum videbatur eis, quod datum erat illis, cum essent tante multitudinis. Vel ideo dicitur unius, quia Ephraim habebat civitates in medio Manasse ut dicitur sup. et ita indivisa erat sors eorum, quare pro una reputatur.
marg.| {o} Tante multitudinis] id est tam magne.
marg.| {p} Benedixerit] id est multiplicavit.
marg.| {q} Si populus multus es] id est quia multus es, ideo
marg.| {r} Ascende] quia poteris terram vindicare tibi, et ita Iosue concessit istis terram sine sorte. Contrarium videtur Dominus precepisse. Nm. 33.g. ubi dicit ; Ego dedi vobis terram in possessionem, quam dividetis vobis sorte, pluribus dabitis latiorem, et paucioribus angustiorem : Ubi etiam quomodo fit : Si sorte terra dividitur, quomodo potuit observari, ut pluribus terra latior, paucioribus angustior traderetur ? Solutio : Ad primum dicit Magister in Historiis a, quod duabus Tribubus, et dimidie, id est Iude. Ephraim, et Manasse prius fuit concessa terra ad custodiendum, antequam sorte divideretur : Postea quando iam subiugassent omnes hostes, divisa est terra sorte. De terra concessa, sive commissa loquitur hic Iosue, in Numeris vero de divisa. Alii dicunt, quod terra promissionis non fuit tota obtenta, nec adhuc quando divisa fuit, sed postea magnam partem obtinuerunt : Illa, que erat obtenta, fuit sorte divisa, et de illa loquitur in Nm. 34. Ego dedi vobis, etc. Alia, que postea acquisita fuit, sine sorte data est a Iosue Tribubus pro arbitrio suo, non equaliter, sed secundum quod videbatur ei iustum. Ad secundum dicitur, quod terra primo fuit divisa equaliter, non secundum quantitatem, sed secundum estimationem valoris, non sorte, sed funiculo. Postea facta divisione sortes iacte fuerunt Tribubus, et sic terram divisam funiculo, sorte receperunt Tribus. Hec prima divisio facta fuit per equalia, non quantitate, sed valore, et tantum datum fuit uni, quantum alii. De hac divisione non intelligitur illud, pluribus dabitis latiorem, etc. Sed postea quelibet Tribus dividebat terram suam familiis suis : Similiter postea familia domibus, et maiori maiorem partem dabat, minori minorem : Et de hac ultima divisione sine sorte facta intelligitur illud pluribus dabitis, etc. Vel secundum alios de terra post distributionem acquisita.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {s} Cum ferreis] Currus ferratos vocat hic qui in Idc. 1.d. dicuntur currus falcati.
marg.| {t} Possidens] id est continens.
marg.| {u} Ad domum] scilicet Ephraim.
marg.| {x} Sortem unam] supple tantum.
Numérotation du verset Ios. 17,moraliter 
marg.| {r} Moraliter. Terra autem Galaad] etc. Galaad interpretatur acervus testimonii. Terra Galaad, Sac. Script. est, que cadit in sortem filiorum Manasse, id est clericorum, qui debent esse filii oblivionis, ut dicere possint cum Apostolo Phil. 3.c. Que retro sunt obliviscens, etc. Et statim sequitur : Quicumque ergo vocati sumus, hoc sentiamus. Est autem oblivio mala, qua, scilicet quis Deum, et eius beneficia ingratus obliviscitur. Ps. 102. Benedic anima mea Dominum, id est bonum dic gratias agendo, et noli oblivisci omnes retributiones eius. Item est bona oblivio, qua scilicet quis obliviscitur mundi, et parentum suorum carnalium. Ps. 44. Audi filia, et vide, etc. Ideo dicitur, quod media pars Manasse transivit Iordanem, altera citra Iordanem remansit, quia filii prioris oblivionis damnabuntur, filii secunde salvabuntur. Filii Manasse in possessionem recipiunt Machmath, que interpretatur humilis, et Sichem, que interpretatur humerus, quia clerici potissime humilitatem, et patientiam debent quasi proprium possidere. Assumpti enim sunt in ministerium Christi, ministri autem humiles debent esse, et patientes. Non est enim aliquis nostrum, si haberet servientem superbum, quin displiceret ei, et eiiceret eum a se : Sic et Christus faciet. Eccl. 10.b. Est malum, quod vidi sub sole, videns servos in equis, et principes ambulantes, quasi servos super terram.
marg.| {b} Ita ut possessio] Possessio Ephraim, id est contemplativorum, est ab Austro, quia semper sunt vel esse desiderant in fervore caritatis, et claritatis meridiane, que est Christus mediator Dei, et hominum, illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum. Unde in persona {1.189vb} talium dicit sponsa Ct. 1.b. Indica mihi, ubi pascas, ubi cubes in meridie.
marg.| {c} Manasse] etc. id est activi, qui adhuc in tempestate, et procella huius seculi agitantur. In quorum persona dicit sponsa Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa, propter studium pietatis formosa ; sed nigra, propter estum laboris.
marg.| {d} Utramque claudit] quia tam contemplativorum, quam activorum firmitas contra demones, et insultus eorum est amaritudo penitentie.
marg.| {d} Et coniunguntur sibi in Tribu Aser ab Aquilone] etc. id est in gratia, que per Aser designatur, qui interpretatur fertilitas, et in gloria, que per Isachar significatur, qui interpretatur merces. Unde ibi, ab Aquilone, id est in via huius vite presentis, ubi Aquilo, id est demonum tentatio perflat, ibi ab Oriente, quia in gloria semper est Oriens.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_17)

Notes :