Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Ios. 16,1 

Cecidit quoque sors filiorum Ioseph ab Iordane contra Hiericho et ad1 aquas eius ab oriente solitudo que ascendit de Hiericho ad montem2 Bethel
1 ad] om. Weber |
2 montem] montana Weber |
Numérotation du verset Ios. 16,2 

et egreditur de Bethel Luzam transitque terminum Archiatharoth
Numérotation du verset Ios. 16,3 

et descendit ad occidentem iuxta terminum Iefleti3 usque ad terminos Bethoron inferioris et Gazer finiunturque regiones eius mari Magno
3 Iefleti] Ieflethi Weber
Numérotation du verset Ios. 16,4 

possederuntque filii Ioseph Manasses4 et Ephraim.
4 Manasses] Manasse Weber
Numérotation du verset Ios. 16,5 

Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas et possessio eorum contra orientem Astharothaddar5 usque Bethoron superiorem
5 Astharothaddar] scrips., Astarothaddar Ω M, Rusch , Accharothaddar ΩS, Ataroth Addar Ed1530 Clementina , Atharothaddar Weber
Numérotation du verset Ios. 16,6 

egrediunturque confinia in mare. Machmethath vero aquilonem respicit et circuit terminos6 contra orientem in Thanatselo7 et pertransit a torrente8 Ianoe
6 terminos] terminus Weber |
7 Thanatselo] Thanathselo Weber |
8 a torrente Rusch (hapax) ] ab oriente Weber |
Numérotation du verset Ios. 16,7 

descenditque de Ianoe in Atharoth et Noaratha et pervenit in Hiericho egrediturque9 ad Iordanem
9 egrediturque] et egreditur Weber
Numérotation du verset Ios. 16,8 

de Taphua10 pertransitque contra mare in valle Arundineti suntque egressus eius in mare Salsissimum. Hec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas
10 Taphua Rusch] Taffua hic et ubique Weber
Numérotation du verset Ios. 16,9 

urbesque11 separate sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse et ville earum.
11 urbesque] + que Weber
Numérotation du verset Ios. 16,10 

Et non interfecerunt filii Ephraim
Chananeum
qui habitabat in Gazer
habitavitque Chananeus in medio Ephraim
usque in diem hanc tributarius.

Capitulum 16

Numérotation du verset Ios. 16,1 
marg.| {a} Cecidit quoque sors] etc. Congrue post divisionem possessionis Iude, sequitur divisio possessionis filiorum Ioseph. Sicut enim Tribus Iude inter alias principatum obtinuit maiorem, ita Tribus Ioseph inter omnes maiorem terre collectionem habuit : Habuit enim duplicem sortem.
marg.| {b} Ad aquas eius] id est Iericho.
marg.| {c} Ab Oriente solitudo] id est ex parte Iericho.
marg.| {d} De Bethel Luzam] Hoc videtur falsum, quia idem est locus, sive civitas. Eadem est Sethel, et Luza, ut legitur. Gn. 28.d. ubi dicitur : Appellavit Iacob urbis nomen Bethel, que prius Luza vocabatur. Item Gn. 35.a. Venit ergo Iacob Luzam, que est in terra Chanaam, cognomento Bethel. Quomodo egreditur de Bethel in Luzam, si idem est Bethel, et Luza ? Solutio : Sic legitur Gn. 35. Iacob edificavit altare domino, et ipsum locum vocavit domum Dei, id est Bethel, iuxta quem locum erat civitas Luza, que postea dicta erat Bethel, et ita Bethel equivocum est ad illum locum, et ad civitatem. Egreditur ergo sors filiorum Ioseph de Bethel, id est de illo loco in Luzam, non tamen ibi est finis eius. Vel sic : Egreditur de Bethel, id est de Luza. Luzam, id est extenditur de Luza ultra Luzam, quasi dicat Sors filiorum Ioseph usque ad Bethel extenditur, sed non est ibi finis, immo transit ultra.
marg.| {e} Bethoron inferioris] respectu superioris, de qua infr. eod.
marg.| {f} Et factus est] etc. quia filii Ioseph duplicem sortem habuerunt : Ideo ostensa divisione possessionis filiorum Ioseph, simul subdividit, ut ostendat divisionem et terminos utriusque possessionis. Et primo ostendit terminos possessionis Ephraim.
marg.| {g} Egrediunturque confinia] terre Ephraim.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_16)

Notes :