Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Ios. 18,1 

Congregatique sunt omnes filii Israel in Silo ibique fixerunt tabernaculum testimonii et fuit eis terra subiecta.
Numérotation du verset Ios. 18,2 

Remanserant autem filiorum Israel septem tribus que necdum acceperant possessiones suas.
Numérotation du verset Ios. 18,3 

Ad quos Iosue ait: Usquequo marcetis ignavia et non intratis ad possidendam terram quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
Numérotation du verset Ios. 18,4 

Eligite de singulis tribubus ternos viros ut mittam eos et pergant atque circumeant terram et describant eam iuxta numerum uniuscuiusque multitudinis referantque ad me quod descripserint.
Numérotation du verset Ios. 18,5 

Dividite vobis terram in septem partes. Iudas sit in terminis suis ab australi plaga et domus Ioseph ab aquilone
Numérotation du verset Ios. 18,6 

mediam inter hos terram in septem partes describite et huc venietis ad me ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem
Numérotation du verset Ios. 18,7 

quia non est inter vos pars Levitarum sed sacerdotium Domini est eorum hereditas. Gad autem et Ruben et dimidia tribus Manasse iam acceperant possessiones suas trans Iordanem ad orientalem plagam quas dedit eis Moyses famulus Domini.
Numérotation du verset Ios. 18,8 

Cumque surrexissent viri ut pergerent ad describendam terram precepit eis Iosue dicens: Circuite terram et describite eam ac revertimini ad me ut hic coram Domino Deo vestro1 in Silo mittam vobis sortem.
1 vestro] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 18,9 

Itaque perrexerunt et lustrantes eam in septem partes diviserunt scribentes in volumine reversique sunt ad Iosue in castra Silo.
Numérotation du verset Ios. 18,10 

Qui misit sortes coram Domino in Silo divisitque terram filiis Israel in septem partes.
Numérotation du verset Ios. 18,11 

Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas ut possiderent terram inter filios Iuda et filios Ioseph.
Numérotation du verset Ios. 18,12 

Fuitque terminus eorum contra aquilonem a2 Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plage et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad3 solitudinem Bethaven
2 a] ab Weber |
3 ad] in Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,13 

atque pertransiens iuxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel descenditque in Astharothaddar4 in montem qui est ad meridiem Bethoron inferioris
4 Astharothaddar] scrips., Astarothaddar Ω MS Rusch , Ataroth Addar Ed1530 Clementina , Atharothaddar Weber
Numérotation du verset Ios. 18,14 

et inclinatur circumiens contra mare ad meridiem5 montis qui respicit Bethoron contra Africum. Suntque exitus eius in Chariathbaal que vocatur et Chariathiarim urbem filiorum Iuda. Hec est plaga contra mare ad6 occidentem.
5 ad meridiem] a meridie Weber |
6 ad] et Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,15 

A meridie autem ex parte Chariathiarim egreditur terminus contra mare et pervenit usque ad fontem aquarum Nepthoa.
Numérotation du verset Ios. 18,16 

Descenditque in partem montis qui respicit vallem filiorum Ennon et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque Gehennon7 id est vallis Ennon iuxta latus Iebusei ad austrum et pervenit ad fontem Rogel
7Gehennon Ω Rusch ] in praem. Ed455 Rusch Ed1530 Rusch Clementina , Gehennom Weber cum hebr. גֵּ֣י בֶן־הִנֹּ֔ם
Numérotation du verset Ios. 18,17 

ad8 aquilonem et egrediens ad Ensemes id est fontem Solis
8 ad] transiens praem. Weber
Numérotation du verset Ios. 18,18 

et pertransit usque ad tumulos qui sunt e regione ascensus Adommim descenditque Habenboem9 id est lapidem Boem filii Ruben10 et pertransit ex latere aquilonis ad campestria descenditque in planitiem
9 Habenboem] ad Abenboen Weber |
10 < Parall .> Ios. 15, 6. |
Numérotation du verset Ios. 18,19 

et pretergreditur contra aquilonem Bethagla suntque exitus eius contra linguam maris Salsissimi ab aquilone in fine Iordanis ad australem plagam
Numérotation du verset Ios. 18,20 

qui est terminus illius ab oriente. Hec est possessio filiorum Beniamin per terminos suos in circuitu et familias suas11.
11 suas] singulas Weber
Numérotation du verset Ios. 18,21 

Fueruntque civitates eius Hiericho et Bethagla et vallis Casis
Numérotation du verset Ios. 18,22 

Betharaba et Samaraim12 et Bethel
12 Samaraim Ω MS Rusch ] Samari ΩJ, Semaraim Weber
Numérotation du verset Ios. 18,23 

et13 Avim et Affara et Offora14
13 et] om. Weber |
14 Offora] Ofra Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,24 

villa Emona15 et Ophni16 et Gabee civitates duodecim et ville earum.
15 Emona] Hemona Weber |
16 Ophni] scrips. ,Offui Rusch Ofni Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,25 

Gabaon et Rama et Beroth
Numérotation du verset Ios. 18,26 

et Mesphe Caphara17 et Amosa18
17 Mesphe] Mesfe Weber | Caphara] Cafera Weber |
18 Amosa] Ammosa Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,27 

et Recem Iarephel19 et Tharela20
19 Iarephel] Iarafel Weber |
20 Tharela] Tharala Weber |
Numérotation du verset Ios. 18,28 

et Sela Heleph21 et Iebus que est Hierusalem Gabaad22 et Chariath civitates quatuordecim et ville earum. Fuerunt omnes civitates viginti sex23. Hec est possessio filiorum Beniamin iuxta familias suas.
21 Heleph] Eleph Weber |
22 Gabaad] Gabaath Weber |
23 Fuerunt omnes… sex Rusch ] om. Weber |

Capitulum 18

Numérotation du verset Ios. 18,1 
marg.| {y} Congregatique sunt] etc. in hoc capitulum dicitur quomodo Iosue sorte divisit terram novem Tribubus, et dimidie. Convocatis enim filiis Israel in Silo dixit : Bonum est, ut terram quam Dominus Deus dedit nobis, sorte dividamus. Quibus consentientibus, assumpsit de singulis tribubus tres industriores viros, et dedit eis decem viros metiendi peritos, quos veritas non lateret, mandans eis ne secundum quantitatem terram metirentur, sed secundum estimationem felicis terre, et infelicis. Nam sepe pluris sunt decem iugera, quam centum alibi. Iussit etiam, ut in scripto redigerent terre divisionem. Illi vero circuita terra, et estimata, 7. mense reversi sunt ad Iosue in Silo, et proiectis sortibus : Prima sors cecidit Iude. Secunda Simeoni. Tertia Beniamin : Et hec sors angustissima fuit in quantitate, propter terre fertilitatem. Habuit enim Iericho, et Hierusalem. Quarta sors fuit Ephraim. Quinta medietati Manasse. Sexta Isachar. Septima Zabulon. Octava Aser. Nona Nephtalim. Decima Dan. Sed nota quod auctores varie loquuntur de hac terra. Quandoque enim {1.190ra} Δ loquuntur secundum concessionem terre duabus Tribubus, et dimidie prius factam, ut dictum est in capite precedenti. Quandoque secundum traditionem postea factam per sortes. Legitur enim sup. 15. quod Iudas habuit terram sine sorte, et quod obtinuit Hierusalem, et non poterat inde eiicere Iebuseum, quod de concessione ne cesse est intelligi, non de distributione, sed hic dicitur, quod Beniamin possedit Hierusalem, quod de distributione facta per sortem intelligitur. Item dicitur hic, quod Iosue locutus est septem Tribubus dicens : Usque quo torpetis ignavia, date mihi viros, qui dividant vobis terram : tamen hoc dixit omnibus : Sed ideo legitur hoc dixisse septem, quia due et dimidia, scilicet Iudas, et Ephraim, et medietas Manasse, terram concessam quasi traditam possidebant, et alie septem nihil faciebant. Inde est quod hoc nomen Iuda diversis modis accipitur : Quandoque enim tota terra promissionis appellatur Iudea, secundum quod dicitur in Ecclesiastica historia, quod Pompeius Iudeam tributariam fecit. Quandoque Iudea dicitur regnum Iuda tantum, ut ibi audivit Ioseph, quod Archelaus regnaret in Iudea, et noluit illo ire. Mt. 2.d. Quandoque pro sola sorte Iude, ut ibi Iudea, et Hierusalem nolite timere. 2Par. 20.c. Si igitur alicubi invenitur contrarietas determinanda est, secundum terre concessionem, vel traditionem. Maiorem enim habuerunt Iudas, et Ephraim, primo secundum concessionem, quam postea in distributione per sortem, soli duo homines, Caleb scilicet et Iosue, quasi privilegiati habuerunt terram sine sorte : Caleb habuit Hebron, Iosue Tamnata, et etiam Sichem secundum Iosephum, quam elegit sibi Iosue post distributionem omnibus factam, quasi bonus dispensator, qui ultimus accipit. Nec etiam sibi terram dedit, sed filii Israel sibi dederunt.
marg.| {b} Tabernaculum] Sic dicitur tabernaculum propter arcam, in qua erant tabule testamenti, et urna aurea plena manna, et virga Aaron, que fronduerat, et Deuteronomius, que omnia servabantur in testimonium eorum, que fecerat Dominus pro filiis Israel in deserto.
Numérotation du verset Ios. 18,1 
moraliter
marg.| Moraliter. [Congregatique sunt] etc. Filii Israel sunt religiosi, qui sunt filii per amorem, Israel per cognitionem. Vel certe filii per laborem actionis, Israel, per visum contemplationis. Hi congregati sunt mente, et corpore. Act. 2.a. Erant omnes discipuli congregati pariter in eodem loco. Pariter concordia voluntatum, et in eodem loco conformitate morum.
marg.| {z} In Silo] id est in claustro. Silo enim interpretatur avulsa, vel translata, vel dimissio, vel restitutio. Et religio omnis debet esse avulsa a mundo, mente, et conversatione, et translata de divitiis ad paupertatem, de deliciis ad asperitatem, de honoribus ad vilitatem. Hoc est triplex vinculum, quo ligata debet esse omnis religio. De quo Eccl. quarto, c. Funiculus triplex difficile rumpitur. Unde religio dicitur quasi iterata ligatio. Et ideo multi religiosi dissolvuntur, quia non habent hoc triplex vinculum. Quando sic translata est religio, tunc fit dimissio peccatorum, et restitutio virtutum. Quando vero non est sic translata, sed ut prius remanet in divitiis, et deliciis, tunc necesse est, quod remaneat in vitiis. Ier. 48.b. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, non est transfusus de vase in vas, requievit in fecibus suis, non abiit in transmigrationem, idcirco permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus. Propterea hec dicit Dominus mittam eis ordinatores, et stratores laguncularum.
marg.| {a}* Ibique fixerunt] In claustris enim debet esse tabernaculum, non palatium, ut dicant cum Apostolo. Hbr. 33.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Claustrales enim milites Christi sunt non cives mundi. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram, sed vita hominis sub terra, vel in terra est spurcitia. Unde HIERONYMUS Delicatus es miles : si vis hic gloriari cum mundo, et in futuro regnare cum Christo. Legitur Ier. 35.a. de Rechabitis, qui fuerunt de primis Religiosis, vel primi, qui dixerunt ad Ieremiam invitantem eos ad potum vini : Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster precepit nobis dicens : Non bibetis vinum vos, et filii vestri usque in sempiternum, et domum non edificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis, sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis multis diebus. Legitur de Mathusalem, qui tot annis vixerat, et numquam voluit edificare domum, brevem reputans vitam suam. Et vere brevis, quantumcumque longa videatur. Unde AUGUSTINUS Breve est, quicquid fine clauditur. Melius est ergo Religiosis tabernaculum habere quam palatium. Cadent enim palatia, sicut tabernacula. Za. ult. d. Erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes, que non ascenderint ad celebrandum festivitatem tabernaculorum.
marg.| {b} Tabernaculum testimonii] Tabernaculum dicitur testimonii, quia si habuerimus hic tabernaculum, non palatium, erit testimonium, quod fuimus milites in exercitu Christi pauperis, qui non habuit, ubi caput reclinaret, et tunc recipiet nos in eterna tabernacula, non manufacta, quando dicet : Venite benedicti, etc. Mt. 25.c. Si autem palatia habuerimus, testimonium facient contra nos, quod cives mundi fuimus, et ideo claudetur ianua civitatis superne. Habacuc. 2.c. de hoc testimonio dicit : Lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter iuncturas edificatum est, respondebit : Ve qui edificat civitatem in sanguine.
Numérotation du verset Ios. 18,2 
marg.| {c} Septem Tribus] Due Tribus, et dimidia, scilicet Ruben, et Gad, et medietas Manasse habebant possessionem ultra Iordanem, quam dedit eis Moyses. Numero. 32. Alie due, et dimidia scilicet Iude, et Ephraim, et reliqua medietas Manasse terram habebant in custodia, ut dictum est, quam scilicet traditam, sive propriam possidebant. Alie septem adhuc nihil habebant, et ideo dicitur eis : Usquequo torpetis ignavia ?
marg.| {d} Necdum] quia nondum divisa erat terra.
Numérotation du verset Ios. 18,3 
marg.| {e} Dedit vobis] id est dare promisit.
Numérotation du verset Ios. 18,4 
marg.| {f} Uniuscuiusque] id est uniuscuiusque Tribus. Et nota quod isti nuntii diviserunt terram, id est significaverunt, non singulariter, ut dicerent hec pars terre erit huius Tribus, et illa illius, sed communiter, sic : Hec erit sors unius Tribus, hec alterius. Et postea Iosue per iactum sortium, unicuique tribui assignavit suam sortem.
Numérotation du verset Ios. 18,5 
marg.| {g} Iudas sit] Per hoc videtur, quod opinio illorum, qui dicunt, quod Iudas, et Ephraim, et media Tribus Manasse non receperunt partem suam in terra, non secundum concessionem, sed secundum traditionem vera sit.
marg.| {h} Et domus Ioseph] id est Ephraim, et medietas Manasse.
Numérotation du verset Ios. 18,6 
marg.| {i} Inter hos] id est Iudam, et domum Ioseph.
marg.| {k} Distribuite] id est dividite.
marg.| {l} Et huc] id est in Silo.
marg.| {m} Coram Domino] id est ante tabernaculum testimonii.
marg.| {n} Hic sortem] que determinet, que sit sors uniuscuiusque Tribus.
marg.| {o} Quia non est] Antipophora est : Posset enim dici, quare in septem partes cum tredecim sint Tribus ? Et ipse respondet, quod Tribus Levitica non computatur, quia non habuit sortem, contenta parte Domini, id est decimis, et primitiis, et oblationibus. Tribus Iude, et Ephraim, et medietas Manasse iam receperant possessiones suas, vel secundum concessionem terre, ut dicit Magister in Historiis a : vel secundum traditionem, ut dicunt alii. Item Ruben, et Gad, et alia medietas Manasse, ultra Iordanem habebant possessionem, et ita tantum {1.190rb} septem remanebant Tribus, que nondum habebant terram, nec concessam, nec traditam.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
Numérotation du verset Ios. 18,7 
marg.| {p} Sed sacerdotium] supple hereditas.
marg.| {q} Hec est] id est Levitarum quasi dicat, Levite non habebunt aliam hereditatem quam hoc, quod Dominus concessit sacerdotibus.
marg.| {r} Dedit Moyses] N. 32.
Numérotation du verset Ios. 18,8 
moraliter
marg.| {s} Circuite terram] Ad litteram enim singulis annis revertuntur Presbyteri ad Episcopum audituri mandata eius. Dicit ergo Prelatus Presbyteris : Circuite terram, unusquisque Ecclesiam suam, ne lupus, id est malignus spiritus foramen inveniat in ovili, unde subintrans oves mactet, et perdat. Prv. 16.a. Si spoponderis pro amico tuo defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui, captus propriis sermonibus tuis. Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui, discurre, festina, suscita amicum tuum. Qui curam animarum recipit, spondet in manu Domini pro eis, et defigit apud extraneum. Dominus enim quasi extraneus requiret ab eo et numerum, et valorem ovium suarum, quas ei commendavit. Ezechiel. 34.c. Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem meum. Item ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum in die, etc. Ier. 33.c. Adhuc transibunt greges ad manum numerantis. Discurrite de vitio in vitium corrigendo ; de virtute in virtutem informando ; festina festinanter arguendo. Multi enim peccant, quia non arguuntur, Ecclesiast. 8.b. Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala : Suscita excitando, exhortando, sicut Apostolus Eph. 5.d. Surge, qui dormis, exurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Quasi damula, id est strenuiter, et perspicaciter. Sequitur.
marg.| {a} * Et describite eam] Sacerdotes enim mores subditorum describere debent in corde suo, ut sciant, quid unicuique expediat. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui. De hac descriptione dicitur Ez. 4.a. Fili hominis, sume tibi laterem, id est terrenum cor subditi, et describes in eo civitatem Hierusalem, id est statum, et ordinem civitatis superne, et ordinabis adversus eam obsidionem, id est demonum suggestiones, carnis, et mundi varias tentationes, ut vitari possint, et comportabis aggerem, id est amorem mundi, et temporalium. Hec enim omnia debet facere Sacerdos qui curam suscipit animarum Is. 49.e. Ecce in manibus meis descripsi te, et muri tui coram oculis meis semper. Muri sunt peccata, quos erigunt peccatores inter se, et Deum, qui debent semper esse coram oculis prelati ad subvertendum. Item Prv. 22.c. Ecce descripsi eam tripliciter : Eam, id est doctrinam. Tripliciter enim debet Sacerdos subditos docere, scilicet vocando ad bonum, sive ad viam, regendo in via, pungendo ad finem vie. Hec tria notantur in baculo pastorali, quia est curvus superius, rectus in medio, et acutus inferius. Unde versus : « Attrahe per primum, medio rege, punge per imum ».
marg.| {b} Ac revertimini] id est quicquid boni feceritis, attribuite Christo. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent, adsumus ? Fulgura sunt Prelati missi ad subditos, ut in eis faciant, que in fulgure designantur, id est ut penetrent corda eorum gladio verbi Dei, fetere faciant peccatum, ad amorem accendant, et illuminent, Christo totum attribuant. Hoc enim est reverti ad Iosue. Lc. 9.b. Reversi sunt Apostoli, et narraverunt illi quecumque fecerant.
Numérotation du verset Ios. 18,9 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,10 
marg.| {1.190va} Δ {c} Qui misit sortes coram Domino] Tunc licebat uti sortibus, modo non licet. Forte huiusmodi sortibus uti bene licet, et sepe fiunt (ut credo) in divisione terrarum, ut si in diversis schedulis scribatur nomen illius, et istius, et tertii, et dicatur. Cuius schedula ceciderit illuc, habeat illam terram, et cuius schedula ceciderit istuc, habeat istam, et sic de aliis. Vel in schedulis scribebatur nomen terre, et postea casu dabatur cuilibet una schedula, et habebat terram, cuius nomen erat in schedula illa.
Numérotation du verset Ios. 18,11 
marg.| {d} Et ascendit] Hoc dicit propter situm terre.
marg.| {e} Sors prima] Alius ordo hic ponitur quam Magister ponat in Historiis b . Ibi enim ponit illum ordinem, qui est secundum terre consequentiam, hic vero secundum iactum sortium, et uterque bonus est. Sed unde accipit Magister illum ordinem quem ponit in Historiis c ? Forte a Iosepho.
b ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
c ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {f} Beniamin] qui fuit ultimus inter filios Iacob.
marg.| {g} Per familias] sed primo per Tribus, postea per familias, demum per domos, et capita.
Numérotation du verset Ios. 18,12 
marg.| {h} Septentrionalis] id est iuxta latus Iericho ex parte Septentrionis.
marg.| {i} Ad montana] Ecce quare dixit, ascendit sors prima filiorum Beniamin.
marg.| {k} Bethaven] Eadem civitas, que Bethel. Sed prius dicta est Bethaven, id est domus idoli, propter idololatriam gentium, postea Bethel, id est domus Dei a Iacob, qui ibi vidit Angelum Domini. Gn. 35.b.
Numérotation du verset Ios. 18,13 
marg.| {l} Iuxta Luzam] Eadem est que Bethel, et Bethaven. Vel Luza nomen est civitatis. Bethel est nomen unius loci in civitate, in quo Iacob dormivit, et vidit Angelum Dei, a quo loco tota civitas dicta est Bethel, ut dictum est supra.
marg.| {m} Descendit in Astaroth Addar] civitates sunt, id est extenditur huius Tribus sors versus Astaroth, et Addar.
marg.| {n} In montem] id est usque ad montem.
marg.| {o} Ad Meridiem Bethoron inferioris] respectu superioris.
Numérotation du verset Ios. 18,14 
marg.| {p} Ad Meridiem montis] id est ad montem ex parte meridiana.
marg.| {q} Contra Africum] ventus Septentrionalis.
Numérotation du verset Ios. 18,15 
marg.| {r} Mare et Occidentem] id est contra mare Occidentale.
marg.| {s} Nepthoa] civitas est.
Numérotation du verset Ios. 18,16 
marg.| {u} Vallis Ennon] id est hec est vallis Hennon.
Numérotation du verset Ios. 18,16 
moraliter
marg.| {t} Vallis Raphaim] Raphaim interpretatur medici, vel matres resolute, et significat demones, qui se medicos sepe fingunt, dicentes aliquibus quandoque per se, quandoque per ministros suos, non est bonum, quod ieiunetis, propter nimiam debilitatem, neque vigiletis, propter caput, et huiusmodi sepe faciunt. Aliquando autem hoc idem dicitur a Spiritu sancto, et ideo difficile est discernere. Item demones aliquando se exhibent matres, dantes duo ubera sua, id est divitias, et honores. De primo ubere sugitur lac voluptatis, de secundo lac vanitatis. Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum.
Numérotation du verset Ios. 18,17 
marg.| {x} Ad Ensames] vel   Ensemes , en : fons, sames : 1 sol.
1 sames] scrips., fames perpera Ed1703
Numérotation du verset Ios. 18,18 
marg.| {y} Adomim] vel Domin, et interpretatur sanguis, et est nomen deserti inter Hierusalem, et Iericho ubi multus sanguis fundebatur a latronibus, ubi homo, qui descendebat ab Hierusalem in Iericho, incidit in latrones, ut legitur Lc. 10.e.
marg.| {z} Habenboem] Aben interpretatur lapis.
Numérotation du verset Ios. 18,19 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,20 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,21 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,22 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,23 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,24 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,25 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,26 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,27 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ios. 18,28 
marg.| {a} Et Iebus que] etc. Ergo Hierusalem fuit in sorte Beniamin. Contra sup. 15.b. dicitur, quod fuit in sorte Iude. Ibi enim legitur. Habitavit Iebuseus cum filiis Iude in Hierusalem. Item dicitur quod Bethel, et Hierusalem, idem sunt. Unde versus : {1.190vb} «Solyma Luza Bethel Ierosolyma Iebus Helia : Urbs sacra Hierusalem dicitur, atque Salem ».
marg.| Sed si hoc, quare repetitur hic, cum supra dictum sit, quod Bethel est Beniamin ? Solutio : Ad primum dicimus, sicut dicit Magister in Historiis d, quod Hierusalem fuit Iude per concessionem, Beniamin per traditionem. Vel ut quidam dicunt, partim fuit in Tribu Iude, partim in Tribu Beniamin. Ad aliud dicimus, quod Bethel equivocum est ad Hierusalem, et ad aliam civitatem iuxta Hierusalem, in qua vidit Iacob Angelum. Gn. 35.b.
d ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_18)

Notes :