Capitulum 4
Numérotation du verset
Ios. 4,1
Quibus transgressis dixit Dominus ad Iosue:
Numérotation du verset
Ios. 4,2
Elige duodecim viros singulos per singulas tribus
Numérotation du verset
Ios. 4,3
et precipe eis ut tollant de medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotum pedes duodecim durissimos lapides quos ponetis in loco castrorum ubi fixeritis hac nocte tentoria.
Numérotation du verset
Ios. 4,4
Vocavitque Iosue duodecim viros quos elegerat de filiis Israel singulos de singulis tribubus1
1 s. t.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,5
et ait ad eos: Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in humeris vestris iuxta numerum filiorum Israel
Numérotation du verset
Ios. 4,6
ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes: Quid sibi volunt isti lapides?
Numérotation du verset
Ios. 4,7
Respondebitis eis: Defecerunt aque Iordanis ante arcam federis Domini cum transiret eum. Idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israel usque in eternum.
Numérotation du verset
Ios. 4,8
Fecerunt ergo filii Israel sicut eis precepit Iosue portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat iuxta numerum filiorum Israel usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos.
Numérotation du verset
Ios. 4,9
Alios quoque duodecim lapides posuit Iosue in medio Iordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam federis Domini2 et sunt ibi usque in presentem diem.
2 Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,10
Sacerdotes autem qui portabant arcam stabant in Iordanis medio donec omnia complerentur que Iosue ut loqueretur ad populum preceperat Dominus et dixerat ei Moyses festinavitque populus et transiit.
Numérotation du verset
Ios. 4,11
Cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum
Numérotation du verset
Ios. 4,12
Filii quoque Ruben et Gad et dimidie tribus Manasse armati
precedebant suos3 filios Israel sicut eis preceperat Moyses
3 suos]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,13
et quadraginta pugnatorum millia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho.
Numérotation du verset
Ios. 4,14
In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel ut timerent eum sicut timuerant Moysen dum adhuc viveret4.
4 adhuc viveret] adviveret
Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,15
Dixitque ad eum:
Numérotation du verset
Ios. 4,16
precipe sacerdotibus qui portant arcam federis Domini5 ut ascendant de Iordane.
5 Domini]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,17
qui precepit eis dicens ascendite6 de Iordane
6 ascendite] ascê/edit
cacogr. Rusch
(
facsim.
Erfurt)
Numérotation du verset
Ios. 4,18
cumque ascendissent de Iordane7 portantes arcam federis Domini et siccam humum calcare cepissent reverse sunt aque in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant.
7 de Iordane]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,19
Populus autem de Iordane ascendit8
8 de Iord. – a.]
inv. Weber
decimo die primi mensis9 et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho.
9 die primi - mensis] mensis primi die
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 4,20
Duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis
Numérotation du verset
Ios. 4,21
et dixit ad filios Israel: Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: Quid sibi volunt isti lapides?
Numérotation du verset
Ios. 4,22
Docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum
Numérotation du verset
Ios. 4,23
siccante Domino Deo nostro10 aquas eius in conspectu nostro11 donec transiremus12
10 nostro] vestro
Weber
|
11 nostro] vestro
Weber
|
12 transiremus] transeritis
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 4,24
sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus
Numérotation du verset
Ios. 4,25
ut discant omnes terrarum populi fortissimam manum Dei ut et13 vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
13 m. d. ut et] Domini manum et ut
Weber
Capitulum 4
Numérotation du verset
Ios. 4,1
marg.|
{i}
Quibus transgressis]
scilicet populo. Sup. 3. iusserat Iosue parari duodecim viros, singulos de singulis Tribubus, qui postquam populus transivit Iordanem, tulerunt ex precepto Iosue de loco, ubi steterant sacerdotes, duodecim lapides iuxta numerum filiorum Israel in siccum. De sicco vero retulerunt in alveum alios duodecim, in memoriam transitus eorum. Postea reverse sunt aque in alveum suum, et ascendens populus de Iordane, tulit secum duodecim lapides fluminis, ex quibus Iosue in Galgalis construxit altare Domino, super quod postea sacrificavit Domino : Et hoc est, quod dicitur in hoc capitulo.
marg.|
{f}
Viros]
animi virtutes.
Numérotation du verset
Ios. 4,mystice
marg.|
Mystice. Duodecim viri electi a Iosue, sunt duodecim Apostoli electi a Christo. Mt. 10.a. Convocatis duodecim discipulis dedit eis potestatem spirituum immundorum, ut eiicerent eos, et curarent omnem languorem, Io. 15.c. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos, etc. Duodecim lapides fluminis translati in siccum, signant populum Iudaicum natum ex 12 filiis Iacob, qui prius habuit humorem gratie, et abundantiam doctrine, postea translatus in siccitatem malitie. Unde Ps. 106. Posuit flumina eorum in desertum, et exitus aquarum in sitim. Et alibi : Abierunt in sicco flumina. Per 12 lapides de sicco translatos in flumen, significantur gentes, per doctrinam 12 Apostolorum ab ariditate gratie ad fidem conversi. Unde Ps. 106. Posuit desertum in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
Numérotation du verset
Ios. 4,moraliter
marg.|
Moraliter autem per lapides de flumine in sicco positos, significantur illi, qui de fluxu mundi intrant soliditatem claustri. Per lapides de ripa in flumine repositos, significantur illi, qui de claustri soliditate assumuntur in honoribus, et ad secularia negocia peragenda. Unde Is. 43.c. Ponam in deserto viam, et in invio flumina, et glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones, quia dedi in deserto aquas, et flumina in invio, ut darem populo meo potum. Vel duodecim lapides in sicco positi, sunt contemplativi. Lapides in flumine positi, sunt activi, qui inter procellas seculi laborant. Idem duodecim lapides in sicco positi, sunt predicatores in tuto paupertatis, et humilitatis radicati. Duodecim in flumine repositi, sunt predicatores in seculo remanentes. Primi sunt duodecim fontes in Elim, Ex. 15.d. Secundi sunt duodecim lapides in superhumerali sacerdotis. Ex. 39.c. Utrique lapides {1.
180vb} duodecim in corona mulieris, id est Ecclesie, Apc. 12.a. Item nota duodenarius ex duplici senario constat, quia duplex perfectio fuit in Apostolis, que adhuc exigitur in predicatoribus, scilicet vite, et scientie. Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion.
marg.|
{g}
De medio Iordanis]
id est de medio mundi.
marg.|
{h}
Durissimos]
etc. gentes duras corde, et aridas. Lam. 4.a. Dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium viarum. Vie sunt Prelati. Lam. 1.b. Vie Sion lugent. Is. 33.b. Dissipate sunt vie, cessavit transiens per semitam.
marg.|
{i}
In loco castrorum]
id est in Ecclesia, que militat in terra.
marg.|
{k}
Hac nocte]
adversitatis. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram.
marg.|
{l}
Vocavitque]
etc. Lc. 9.a. Convocatis duodecim Apostolis dedit illis virtutem, et potestatem super omnia demonia.
marg.|
{m}
Ite ante]
Lc. 10.a. Misit illos binos, et binos ante faciem suam in omnem locum, quo ipse erat venturus.
marg.|
{n}
Arcam]
Idem significatur per arcam, et per arcum, id est Christus. Unde Gn. 9.b. Ponam arcum meum in nubibus, et erit signum inter me, et terram. Arcus enim fit ex sole intrante nubem, et Christus fit divinitate intrante carnem. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, et ingredietur Egyptum, id est filius Dei assumet carnem, et veniet in mundum. Arcus curvus est, et Christus se incurvavit super genus humanum, ut ipsum miserabiliter incurvatum, ad rectitudinem revocaret : Quod figuratum fuit 4Rg. 4.f. in Eliseo, qui se incurvavit super puerum suscitandum.
marg.|
{o}
In humeris]
Compassionis, vel operis, Gal. ultim. a. Alter alterius onera portare, etc.
marg.|
{p}
Ut sit signum inter vos]
Iam diu desiit signum, compassio, scilicet et exemplum prelatorum. Ps. Signa nostra non vidimus, iam non est Propheta.
marg.|
{q}
Cras]
id est in futuro. Simile Gn. 30.e. Respondebit mihi cras iustitia mea.
marg.|
{r}
Isti lapides]
Hos lapides creditur demonstrasse Ioannes Baptista, quando dixit. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe. Lc. 3.b.
marg.|
{s}
Usque in eternum]
Glossa Augustini dicit : Quomodo in eternum, cum celum, et terra transeant ? Matthei 24.c. et 2Ptr. ultimo c. An quoniam eternum aliquid significant, cum ipsi eterni esse non possint, quamvis possit, quod in Greco est, Latine dici, usque in seculum.
marg.|
{t}
Festinavitque populus, et transiit]
Hoc est contra illos, qui bonum propositum differunt adimplere. Ecclesiast. ultim. b. Non trades converti ad Dominum. Hbr. 4.c. Festinemus ingredi in illam requiem. Proverbiorum 4.b. Currens non habebis offendiculum. Unde Ex. 12.b. Phase precipitur comedi festinanter.
marg.|
{1.
181ra} a
Decimo die primi mensis]
id est Aprilis. De quo Ex. 12.a. Hic mensis erit vobis primus in mensibus anni. Eodem die precipitur in lege agnus tolli ad immolandum. Ex. 12. Et notandum quod annus ille, in quo transibat Iordanem, erat Iubileus secundum Hebreos, ut legitur in Chronicis Eusebii Cesariensis, et erat quinquagesimus primus inter iubileos, quasi ab initio usque tunc fluxissent anni bis mille quingenti quinquaginta singulis iubileis 50. distinctis. Secundum SEPTUAGINTA vero longe plures anni fluxerant ab initio mundi usque tunc. Beda vero probat in Chronicis suis, secundum Hebraicam veritatem annos septem de predicta summa defuisse.
marg.|
{b}
in Galgalis]
; per decem stadia a Iericho ad Orientem, quinquaginta vero a Iordane.
marg.|
{c}
Per arentem]
etc. unde sumi poterant lapides isti in mari rubro. Ex. 14.
marg.|
{d}
Timeatis]
filiali timore.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_4)
Notes :