Capitulum 5
Numérotation du verset
Ios. 5,1
Postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Iordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Iordanis coram filiis Israel donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israel.
Numérotation du verset
Ios. 5,2
Eo tempore ait Dominus ad Iosue: fac tibi cultros lapideos
et circumcide secundo filios Israel.
Numérotation du verset
Ios. 5,3
Fecit Iosue1 quod iusserat Dominus et circumcidit filios Israel in colle Preputiorum.
1 Iosue]
om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 5,4
Hec autem causa est secunde circumcisionis. Omnis populus qui egressus est de2 Egypto generis masculini universi bellatores viri mortui sunt in deserto per longissimos vie circuitus
2 de] ex
Weber
Numérotation du verset
Ios. 5,5
qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto
Numérotation du verset
Ios. 5,6
per quadraginta annos itineris latissime solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur
qui non audierant vocem Domini et quibus ante iuraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem
Numérotation du verset
Ios. 5,7
horum filii in locum successerunt patrum et circumcisi sunt ab Iosue
qui3 sicut nati fuerant in preputio erant nec eos in via aliquis circumciderat
3 qui] quia
Weber
Numérotation du verset
Ios. 5,8
postquam autem omnes circumcisi sunt manserunt in eodem castrorum loco donec sanarentur.
Numérotation du verset
Ios. 5,9
Dixitque Dominus ad Iosue: Hodie abstuli opprobrium Egypti a vobis
vocatumque est nomen loci illius Galgala
usque in presentem diem.
Numérotation du verset
Ios. 5,10
Manseruntque filii Israel in Galgalis
et fecerunt Phase quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho
Numérotation du verset
Ios. 5,11
et comederunt de frugibus terre die altero et4 azymos panes et polentam5 eiusdem anni.
4 et] om. Weber
|
5 polentam Ω
Edmaior. Rusch
] pulentam Amiatinus Cava plerique codd.
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 5,12
Defecitque manna postquam comederunt
de fructibus6 terre
6 fructibus] frugibus
Weber
nec usi sunt ultra illo cibo filii Israel sed comederunt de fructibus7 presentis anni terre Chanaan.
7 fructibus] frugibus
Weber
Numérotation du verset
Ios. 5,13
Cum autem esset Iosue in agro urbis Hiericho
levavit oculos
et vidit virum stantem contra se evaginatum8
8 evaginatum] et
praem. Weber
tenentem gladium
perrexitque ad eum et ait: noster es an adversariorum?
Numérotation du verset
Ios. 5,14
Qui respondit: Nequaquam sed sum princeps exercitus Domini
et nunc venio.
Numérotation du verset
Ios. 5,15
Cecidit Iosue pronus in terram
et adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum?
Numérotation du verset
Ios. 5,16
Solve inquit calciamentum tuum9
9 tuum]
om. Weber
de pedibus tuis.
Locus enim in quo stas sanctus est.
Fecitque Iosue ut sibi fuerat imperatum.
Capitulum 5
Numérotation du verset
Ios. 5,1
marg.|
{e}
Postquam ergo]
etc. Hic agitur de circumcisione populi, quam fecit Iosue in Galgalis cultris lapideis, ut dicitur in textu. Tamen Hebreus habet novaculis acutis. Secundo de celebratione Pasche in Galgalis. Tertio precipit Dominus solvere calceamenta de pedibus suis.
marg.|
{h}
Non remansit]
etc. id est virtus, vel audacia, eorum dico.
marg.|
{i}
Timentium]
vel introitu.
marg.|
{m}
Circumcidit filios Israel]
<Glossa> interlinearis dicit populum, scilicet non hominem unum.
marg.|
{n}
In colle preputiorum]
Quidam collis est sic dictus propter preputia circumcisorum, que ibi proiecta sunt. Hic dicit AUGUSTINUS contra Cyprianum, scilicet quod baptizatus ab heretico, non est iterum baptizandus, sicut nec idem homo iterum circumcisus. Sed nota quod ex hoc, quod dicitur : Circumcide secundo, insurgunt heretici dicentes, bis debere baptizari, sicut bis debere circumcidi, sed errant. Non enim bis circumcisus fuit aliquis. Et quod dicitur hic, secundo, non ad easdem personas, sed ad eumdem populum est referendum : idem enim erat populus tunc, qui et prius, non tamen eedem persone, quia mares, qui circumcisi fuerant in Egypto, mortui sunt in deserto. Filii vero eorum, quos genuerunt in deserto per quadraginta annos, circumcisi non erant, alii ex mandato Domini, alii ex negligentia parentum, alii ex cautela, ne forte mox, ut circumcisi essent, attolleretur nubes, et sic necesse haberent progredi, et periclitarentur parvuli recenter circumcisi, isti modo circumcisi fuerunt : Et ita idem populus bis circumcisus fuit, primo in Egypto, secundo in Galgalis, non tamen eedem persone, sicut dicitur populus Romanus bis devictus, primo a Cesare, secundo ab Imperatore, nullus tamen fuit sub utraque victoria. Vel secundo dicitur, quia bis precepit Dominus circumcisionem, primo Abrahe. Gn. 17.b. secundo Iosue hic. Est ergo sensus : Circumcide secundo filios Israel, id est ex mandato Domini super hac re secundo facto.
marg.|
{o}
Bellatores]
etc. Hoc dicit propter Levitas, qui non fuerunt numerati ad bellum, neque mortui sunt in deserto.
marg.|
{q}
Donec consumerentur]
GLOSSA quia patres legi inobedientes, circumcidere eos noluerunt, vel despexerunt.
marg.|
{1.
181rb}
marg.|
{r}
Iuraverat]
id est firmaverat, vel firmiter promiserat, que promissio impleta fuit in filiis. Vel iuraverat sub conditione, si custodirent mandata eius. Unde Is. 1.e. Si volueritis, et audieritis me, bona terre comedetis.
marg.|
{t}
Successerunt]
Et ita idem populus, sicut modo idem dicitur populus istius civitatis, et qui fuit ante centum annos, propter loci, et legis identitatem, et generationis continuationem.
marg.|
{u}
Sicut nati fuerant]
illi, qui sic erant incircumcisi, et non alii.
marg.|
{x}
Nec eos]
etc. Triplici ratione, que dicta est, vel mandato Dei, vel negligentia, vel cautela vitandi periculi, quod emergere possit.
marg.|
{1.
181va}
Δ
{b}
Hodie abstuli]
etc. id est originale peccatum, contra quod Egyptii non habent remedium, quod est opprobrium eis. Vel opprobrium Egypti, id est propter preputium, quod habent Egyptii ; quod est opprobrium apud Hebreos. Vel opprobrium Egypti, id est servitutem Egypti, que opprobrium erat eis. Numquam enim plene liberati fuerunt ab hoc opprobrio, donec Iordane transito, a Iosue sunt circumcisi. Et alludit huic nomini Galgala, quod interpretatur libertas. Tunc enim liberi fuerunt, qui usque tunc erant servi. Vel Galgala interpretatur revelatio, id est sanctificatio, iuxta illud Ps. 113. Facta est Iudea sanctificatio eius.
marg.|
{e}
Fecerunt Phase]
id est agnum paschalem comederunt cum azymis, et lactucis agrestibus, ut preceptum est Ex. 12.b. Hoc phase nondum factum fuerat nisi bis : Primo in finibus Egypti circa Ramasse. Ex. 12.a. Secundo ad radicem montis Sinai, secundo anno egressionis. Nm. 19.a. Ex tunc intermissum fuit cum circumcisione usque ad terram promissionis, de quo hic agitur. Primum significat exitum de vitiis ad virtutes : Secundum profectum de virtute in virtutem : Tertium transitum de miseria ad gloriam. Primum fit per gratiam prevenientem : Secundum per gratiam proficientem : Tertium per gratiam consummantem. Sive primum per gratiam operantem, secundum per gratiam cooperantem, tertium per gratiam consummantem.
marg.|
{f}
Quarta decima die]
id est decima quarta luna Aprilis.
marg.|
{g}
Die altero]
id est in crastino.
marg.|
{h}
Et polentam]
Polenta Gallice dicitur granea, id est grana tosta, et manibus confricata ad modum grani tusi. Unde dicitur polenta a ‘polen polinis’, quod est farina delicatissima.
marg.|
{i}
Defecitque manna]
Adamantius dicit : Tres species ciborum distinguuntur : Sparsum fermentum in vestimentis. Ex. 13.a. Manna. Ex. 16.d. Fructus terre Palestine. Cibus quem de Egypto portamus, et ad parvum tempus sufficit, parva hec eruditio scholaris est liberalium litterarum. In eremo vero, id est in huius vite statu manna vescimur, dum divine legis eruditione docemur. Qui vero meruerint terram promissionis intrare, et promissa Christi consequi, edent fructum de regione palmarum, id est victoriarum. Apocalypsis 2.b. Qui vicerit, dabo ei edere de ligno vite, quod est in paradiso Dei mei.
marg.|
{l}
Et vidit virum]
id est Angelum in specie viri : qui ideo in specie viri apparebat, quia ad viriles actus admonebat.
marg.|
{m}
Perrexitque ad eum]
Iosue perrexit ad Angelum, licet evaginato gladio contra se stare concupisceret, quia a Christo irato fugiendum est ad Christum placatum, et a Christo iusto appellandum est ad Christum misericordem.
marg.|
{n}
Nequaquam]
quasi dicat, nec vester sum, nec adversariorum, quia non est Deus dissensionis, sed pacis. Is. 9.b. Princeps pacis.
marg.|
{o}
Cecidit Iosue]
GLOSSA Queritur utrum Angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit.
marg.|
{p}
Et adorans]
Deum in ipso, vel ipsum Angelum dulia.
marg.|
{q}
Solve]
etc. Idem dictum fuit Moysi in monte Horeb, Ex. 3.b. Sed contrarium Ex. 12.b. in esu agni precipitur, scilicet ut habeant calceamenta in pedibus. Solutio. Ibi calceamenta exempla Sanctorum, hic vero opera mortua significant.
marg.|
{r}
Sanctus est]
quasi dicat Angelus, quia ego ibi sum. Ita innuit <Glossa> interlinearis Item Adamantius. Quocumque venerit princeps virtutis Domini, sanctificat locum.
Numérotation du verset
Ios. 5,mystice
marg.|
{a}Mystice et Moraliter sic potest legi hoc capitulum.
marg.|
{f}
Reges Amorrheorum]
Per Amorrheos, qui interpretantur amaricantes, significantur divites huius mundi, Christum in membris suis ad amaritudinem provocantes. Ps. 9. Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, etc. Os. 12.d. Ephraim provocavit me ad iracundiam in amaritudinibus suis, id est divitiis, vel peccatis.
marg.|
{g}
Reges Chanaan]
propinqua mari possident, id est negotiatores terre amaritudini infernali sunt vicini.
marg.|
{k}
Fac tibi]
etc. Iosue, Prelatus, qui debet sibi facere cultros lapideos, id est de Christo lapide predicare, vel predicatores fortes secum assumere, et per suam illorum predicationem vitia resecare. Eph. ultimo c. Galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Ioelis 3.b. Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Contrarium videtur Is. 22.b. Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Expone moraliter, et nulla erit contrarietas, Luce 22.d. Qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium.
marg.|
{l}
Circumcide secundo]
Duplicem innuit circumcisionem. Prima fit in Baptismo, que tollit originale peccatum, secunda fit in penitentia, que tollit actuale. Vel prima est a culpa in presenti, secunda erit ab omni miseria in futuro. Vel prima per legem, secunda per Evangelium fuit.
marg.|
{n}
Natus in deserto]
Per desertum intellige claustrum.
prol.|
Per quadraginta annos, tempus penitentie. Populus natus in deserto, claustrales a iuventute nutriti in claustro, qui cum iter latissimum tenere incipiunt, incircumcisi protinus fiunt. Ezechiel. 44.b. Sufficiant vobis scelera vestra domus Israel, eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, in domum meam.
marg.|
{s}
Lacte, et melle manantem]
id est bonorum omnium copia affluentem. Terra promissionis terra viventium est, que fluit lacte, et melle, id est gaudio divinitatis, et humanitatis. Lac enim, quod de carne nascitur, significat gaudium humanitatis. Mel quod a celo descendit, dulcedinem divinitatis. Ps. 56. Quam magna multitudo dulcedinis tue, etc.
marg.|
{y}
Manserunt in eodem castrorum]
etc. quia accepta penitentia de peccatis, constanter manendum est in ea. Ecclesiast. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei, etc.
marg.|
{a}
Donec sanarentur]
id est cum amore facerent, que prius difficilia videbantur. Adamantius : Non sufficit circumcidi, necesse est sanari, id est cum quodam dolore animi consuetudinis culpam novella institutione vitamus, usque quo in usum vertamus, quod prius insolitum, et difficile videbatur.
marg.|
{b}
Hodie]
id est tempore gratie.
marg.|
{d}
Opprobrium]
etc. id est peccatum, quod opprobriosum reddit peccatorem, in Egypto, id est in tenebris inferni. Unde Is. 4. Tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufer opprobrium nostrum. In hoc autem, quod dicit, hodie, innuit, quod gravius puniri meretur, qui peccat tempore gratie, quam ante. Et hoc idem probat Apostolus ad Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus, vel tribus testibus moritur, quanto magis putatis mereri deteriora supplicia, qui filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est. Hoc idem probat Origenes . Nam in lege, qui fornicabatur, non lapidabatur ; modo autem, qui fornicatur in corpus suum peccat, id est totam Ecclesiam, cuius ipse est membrum, maculat.
marg.|
{k}
Cum autem]
etc. Iericho, mundus, ubi debet esse Iosue, id est prelatus, in agro, id est in officio predicationis, et laboris, non in lecto quietis, et corporis : Ad quem pergit Angelus, ut defendat si bene fecerit. Vel occidat, si male. Evaginatum tenet gladium, quia denudat ei intelligentiam verbi Dei. Dn. 9.f. Nunc egressus sum docere te. Vel evaginatum gladium tenet Angelus in manu, quia Prelatus apertam doctrinam debet habere, quam etiam debet bonis operibus confirmare.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_5)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_5)
Notes :