Hugo de Sancto Caro

<08.1b> Prologi Hieronymi in librum Iosue expositio

Numérotation du verset Ios. Prol.1b,1 
marg.| Tandem finito] etc. Premittit autem HIERONYMUS huic libro Prologum, qui in sex partes distinctus est. Primo ostendit, quos libros post Pentateuchum de Hebreo in Latinum transferre intendat, scilicet Iosue, Iudicum, Ruth, Esther, quos ad petitionem Eustochii virginis, et Pammachii, viri sancti transtulit. Secundo lectorem admonet pro distinctione nominum Hebraicorum diligenda, ne et studium illius pereat, et labor eius inutilis videatur. Tertio excusat se, quod non in reprehensionem veterum intendat cudere nova. Quarto ponit duas causas, quare hos libros transferre voluerit. Prima est, ut per suam translationem, defectus sive dubitatio veterum probaretur. Secunda, ut Iudeis auferretur occasio calumniandi Christianos. Quinto invehitur contra detractores suos. Sexto ad quorum petitionem libros istos transtulerit, scilicet ad petitionem Eustochii virginis, filie Paule matrone, et S<ancti> Pammachii viri venerabilis.
marg.| {a} Tandem] etc. Prologus Hieronymi est in Iosue. b   Grandi fenore] Metaphorice loquitur. Sicut ille, qui pecuniam mutuo accipit, tenetur ei, qui mutuavit : ita HIERONYMUS obligatum se reputat ergo eos, qui rogaverunt eum transferre hunc librum de Hebreo in Latinum, et Pentateuchum : Quo translato, quasi ex fenore liberatum se dicit.
marg.| {c} Manum] etc. Modus loquendi est, id est operam damus. d   Bennum] Ben filius interpretatur. Nun, proprium nomen est patris Iosue.
marg.| {e} Quos iisdem] quibus et nos, scilicet Esther, et Ruth.
Numérotation du verset Ios. Prol.1b,2 
marg.| {f} Monemusque] etc. Hic incipit secunda pars.
marg.| {g} Silvam] etc. id est confusionem, et multitudinem. Latenter autem innuit hanc confusionem infructuosam esse. Silva enim dicitur collectio arborum infructuosarum. Interpretatio tamen nominum Hebraicorum valde est necessaria, et maxime predicatoribus.
marg.| {h} Per membra] id est capitula. Hic est auctoritas distinguendi capitula.
marg.| {i} Pereat] ad eum.
Numérotation du verset Ios. Prol.1b,3 
marg.| {k} Et ut imprimis] monemus, supple.
marg.| {l} Non in reprehensionem] etc. Tertia pars est, in qua respondet emulis. Accusabatur enim a quibusdam, quod in sugillationem Septuagintainterpretum, et aliorum veterum interpretum, transferebat de Hebreo in Latinum, ut sic per novitatem translationis, antiquitati derogaret. Quibus respondit multis modis, sicut patet in littera. m   Cudere] formare.
marg.| {n} Amici mei] etc. Ironica loquitur, id est inimici mei. Simile Iob. 1.b. Tange cuncta, que possidet, nisi in faciem benedixerit tibi, id est maledixerit. Vel amici, passive, quia licet non amarent eum, tamen amabantur ab eo.
marg.| {o} Sed pro virili parte offerre] id est pro parte mihi viriliter impensa. p   Lingue mee] etc. omnibus scilicet volentibus legere libros meos. Vel lingue mee hominibus, alia littera, id est Latinis.
marg.| {1. 178va} a Hexaploys] id est exemplaribus. Ab Hexa, quod est lex, et Ploys, quod est Asser, quasi dicat Pro Grecorum Hexaplois, id est loco sex translationum grecarum, id est a Grecis sumptarum, scilicet Septuaginta, Aquile, Theodotionis, Symmachi, Eusebii, Pamphili, Origenis. In quorum exemplariis laboriosum erat querere, quod volebant.
marg.| {b} Que et sumptu] quia magna.
marg.| {c} Et labore maximo] quia difficilia.
Numérotation du verset Ios. Prol.1b,4 
marg.| {d} Et sicubi] Quarta pars est.
marg.| {e} Dubitarint] id est si quid voluerint probare esse de Hebraica veritate, in hac translatione mea poterunt scire, quam verbo ad verbum transtuli. Iudei enim dicebant aliter esse in Hebraica veritate, quam in aliis translationibus de Greco in Latinum translatis. Sed modo non potuerunt hoc dicere, quia editio hec continet Hebraicam veritatem, nullo omisso, nullo addito.
marg.| {f} Hec illis] id est hanc editionem aliis translationibus.
marg.| {g} Tot sunt exemplaria] id est tot diversitates translationum vana continentes. Adeo enim vulgata fuit translatio Septuaginta, quod vix inveniebatur eadem littera, in diversis codicibus, sed una secundum unum translatorem, alia secundum alium.
marg.| {h} Quod dissonat] id est contraria non possunt simul esse vera.
marg.| {i} Arcuato] id est obliquo.
marg.| {k} Scorpius] id est emulus, presenti blandiens, sed detrahens absenti.
marg.| {l} Suscipiens] hoc opus.
marg.| {m} Concinnabat] etc. id est componebat.
marg.| {n} Fratrem tuum] natura.
marg.| {o} Matris] scilicet Ecclesie.
marg.| {p} Scandalum] id est offendiculum detractionis.
marg.| {q} Tacui] etc. expectans ad penitentiam.
marg.| {r} Tui similis] id est iniustus.
marg.| {s} Arguam] de peccato.
marg.| {t} Statuam] te, vel peccatum tuum. a   Audientis] meam editionem.
marg.| {b} Et alios] scilicet emulos.
marg.| {c} detrahendo] nobis.
marg.| {d} Id despicere] quod scilicet Iudeis ablata est occasio irridendi.
marg.| {e} Unde adversarii] quasi dicat. Quid prodest labor meus, cum homines Ecclesie contristentur, quod Iudeis sit ablata occasio irridendi Christianos, quia amplius non possunt dicere Christianis. Non est sic in Hebraica veritate.
marg.| {f} Interpretatio placet] id est editio Septuaginta, que omnium prima est.
marg.| {g} Cur ea] etc. Probat quod non debent derogare sue translationi : Quia translationem Septuaginta, quam ipse asteriscis, et obelis signavit recipiunt, et multas alias : Eadem ratione et suam, de Hebreo translatam, recipere debent. Et hoc est : Cur ea, etc. Vel aliter : Cur ea que sub aster. etc. id est translationem Septuaginta, quam Origenes asterisco, et obelo correxit, multa commiscens de translatione Theodotionis, ut dicit Hieronymus in illo prologo Biblie “Desiderii mei”, etc. Legens enim Origenes translationem Septuaginta, videns multa vel deesse, vel superfluere, habens translationem Theodotionis secum, vel ipsam Hebraicam veritatem, ut quidam dicunt, quod deerat editioni Septuaginta, addebat, scribens quandam figuram ad modum astri, que significabat, quod additio illa, illuminabat locum illum, qui prius erat obscurus, propter defectum : Et illa figura dicebatur asteriscus. Ubi vero Septuaginta aliquid de suo addiderant, quod videbatur superfluum : Origenes iugulabat quasi protrahendo, {1. 178vb} et apponebat figuram quasi veru, sive ad modum sagitte barbulate. Et dicitur obelus, ad significandum, quod locus ille quasi superfluus iugulabatur. Et ut semel nos expediamus de his translationibus. Notandum quod ante incarnationem Domini, 300. annis, et 41. tempore Ptolemei Philadelphi, floruerunt Septuaginta interpretes, qui transtulerunt de Hebreo in Grecum. Post Ascensionem Domini 124 annis, Aquila primus interpres, ex Hebreo in Grecum transtulit, qui Hadriano regnante floruit. Inde post annos 53. Commodo regnante, Theodotion floruit. Deinde post annos 30. Sub Severo, Symmachus. Inde post annos 8. quinta editio inventa fuit Ierosolymis, que quia eius Auctor ignoratur, vulgata dicitur. Demum post annos 18. sub Alexandro Origenes correxit Septuaginta, cum asterisco et obelo. Postea transtulit sine his. Hi omnes de Hebreo in Grecum transtulerunt. Quidam autem scioli utriusque lingue de Greco in Latinum transtulerunt. Hieronymus vero ultimo de Hebreo in Latinum transtulit, immediate, cuius tamen editione non ubique utimur. Eusebius vero, et Pamphilus, translationem Origenis fere ubique vulgaverunt, ut dicitur in Prologo Paralipomenon.
marg.| {h} Sub asteriscis] sunt addita.
marg.| {i} Et obelis] amputata.
marg.| {k} Legunt] addita.
marg.| {l} Negligunt] amputata. Non eas, scilicet translationes meas.
marg.| {m} Quare Danielem] etc. Alia probatio ad idem.
marg.| {n} Eusebium Pamphili] Eusebius Pamphili, unum nomen est unius expositoris, alius ab illo Pamphilo, qui translationem Origenis vulgavit, de quo dicitur in Prologo supra allegato. Eusebius, et Pamphilus, codices ab Origene elaboratos vulgaverunt, forte transferendo de Greco in Latinum. Vel ipse Origenes transtulit Septuaginta de Greco in Latinum. Erat enim sciolus utriusque lingue. Vel forte Eusebius Pamphili, sunt duo nomina. Et ibi punctus. Eusebium, et postea Pamphili.
marg.| {o} Cunctas editiones] Que in universo sunt septem.
marg.| {p} Disserentes] id est exponentes.
marg.| {q} Stultitia] invidorum.
marg.| {r} Postquam vera dixerint] id est postquam vera receperunt.
marg.| {s} Proferre] id est dicere, que falsa sunt.
marg.| {t} Unde autem] etc. Alia probatio ad idem.
marg.| {u} Assumpta testimonia] de Hebraica veritate, ut est illud Os. 11.a. ex Egypto vocavi filium meum.
marg.| {x} Hec dicimus] etc. Hic ostendit, quare hoc dixerit, et ita excusat se, ne videretur se commendasse. Et est quinta pars.
Numérotation du verset Ios. Prol.1b,6 
marg.| {y} Sexta pars est, ubi ostendit, cuius precibus transtulerit hos libros.
marg.| {z} Eustochio] filie Paule. a   Decrevimus] etc. id est proposuimus.
marg.| {b} Postliminio] una dictio est. Et loquitur Metaphorice. Postliminium enim est lex, qua si cui hereditas detracta fuerit longa captivitate, post liberationem redeat ad ipsam, sic HIERONYMUS finita occupatione sua, redit ad opus suum.
marg.| {c} Sirenarum] Sirenas vocat quosdam, qui persuadebant ei tacere, quorum persuasiones mortiferas vocat. Et alludit ei, quod dicitur, quod Sirene dulci cantu naves attrahunt, et postea submergunt.
prol.| Explicit expositio prologi sancti Hieronymi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Prologi Hieronymi in librum Iosue expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_Prol.1b)

Notes :