Capitulum 21

Numérotation du verset Ios. 21,1 

Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum1 sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israel
1 Eleazarum] Eleazar Weber
Numérotation du verset Ios. 21,2 

locutique sunt ad eos in Silo terre Chanaan atque dixerunt: Dominus precepit per manum Moysi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta.
Numérotation du verset Ios. 21,3 

Dederuntque filii Israel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum.
Numérotation du verset Ios. 21,4 

Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribu2 Iuda et Simeon et Beniamin civitates tredecim
2 tribu] tribubus Weber
Numérotation du verset Ios. 21,5 

et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superfuerant3 de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem.
3 superfuerant] superflui erant Weber
Numérotation du verset Ios. 21,6 

Porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim.
Numérotation du verset Ios. 21,7 

Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
Numérotation du verset Ios. 21,8 

Dederuntque filii Israel Levitis civitates et suburbana earum sicut precepit Dominus per manum Moysi singulis sorte tribuentes.
Numérotation du verset Ios. 21,9 

De tribubus filiorum Iuda et Simeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina:
Numérotation du verset Ios. 21,10 

filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est
Numérotation du verset Ios. 21,11 

Chariatharbe patris Enach que vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum.
Numérotation du verset Ios. 21,12 

Agros vero et villas eius dederat Caleb filio Iephone ad possidendum.
Numérotation du verset Ios. 21,13 

Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lobnam4 cum suburbanis suis
4 Lobnam Rusch Ed1530 Clementina ] Lepnam Π Ω M, Lebnam ΩJ ΩL Weber , Lebna Cor3 (Al. LEBNA., hebr. pronuntiat LIBNA ubicumque nos dicimus LOBNA )
Numérotation du verset Ios. 21,14 

et Iether et Istimon5
5 Istimon] Isthimon Weber
Numérotation du verset Ios. 21,15 

et Helon et6 Dabir
6 et] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 21,16 

et Ahin7 et Iethan et Bethsames8 cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus.
7 Ahin] Ain Rusch |
8 Bethsames] Bethsemes Weber |
Numérotation du verset Ios. 21,17 

De tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabae9
9 Gabae] Gabee Weber
Numérotation du verset Ios. 21,18 

et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quatuor
Numérotation du verset Ios. 21,19 

omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis.
Numérotation du verset Ios. 21,20 

Reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis hec est data possessio.
Numérotation du verset Ios. 21,21 

De tribu Ephraim urbs confugii Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer
Numérotation du verset Ios. 21,22 

et Iebsam10 et Bethoron cum suburbanis suis civitates quatuor.
10 Iebsam] Cebsain Weber
Numérotation du verset Ios. 21,23 

De tribu quoque Dan Helteco11 et Gabathon12
11 Helheco] Elthece Weber |
12 Gabathon] Gebbethon Weber |
Numérotation du verset Ios. 21,24 

et Haialon13 et Iethremmon14 cum suburbanis suis civitates quatuor.
13 Haialon] Ahialon Weber |
14 Ahialon Φ Θ Weber ] scrips., Haialon Rusch | Iethremmon Rusch (hapax) ] Gethremmon Weber |
Numérotation du verset Ios. 21,25 

Porro de dimidia tribu Manasse Tanath15 et Iethremmon16 cum suburbanis suis civitates due.
15 Tanath] Thanach Weber |
16 Iet(h)remmon Rusch Edmaior.T)] Gethremmon Weber cum cett. |
Numérotation du verset Ios. 21,26 

Omnes civitates decem et suburbana earum date sunt filiis Caath inferioris gradus.
Numérotation du verset Ios. 21,27 

Filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates17 Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas.
17 civitates] civitatem Weber
Numérotation du verset Ios. 21,28 

Porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth18
18 Dabereth] Daberech Cor3 (moderni), Daberath Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Ios. 21,29 

et Ieramoth19 et Engannim cum suburbanis suis, civitates quatuor.
19 Ieramoth] Iaramoth Weber, Ieramat Cor3 (moderni),Iaramoth Cor3 (antiq. et sic est in interpretationibus),Iarmuth Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Ios. 21,30 

De tribu autem Aser Masal20 et Abdon
20 Masal ΩJ ΩS Weber ] Masan ΣT , Mas sã Rusch, Messal Massalaton Ω M Ed1530
Numérotation du verset Ios. 21,31 

et Olrath21 et Roob cum suburbanis suis, civitates quatuor.
21 Olrath] Elacoth Weber
Numérotation du verset Ios. 21,32 

De tribu quoque Nepthalim22 civitates23 confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres.
22 Nepthalim] scrips., Neptalim Rusch, Nepthali Weber |
23 civitates] civitatem Weber |
Numérotation du verset Ios. 21,33 

Omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis.
Numérotation du verset Ios. 21,34 

Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iecnal24 et Chartha25
24 Iecnal Rusch ] Iecenam Λ H Π ΣTO O ΘAMG*H ΩL, Iecnaam Ed1530, Iecnam Clementina , Gethenã Ω M, Getheran ΩS, Iecheram ΩJ Weber |
25 Chartha Weber ] Charta ΩL, Cartha Rusch |
Numérotation du verset Ios. 21,35 

et Damna et Naalol26 civitates quatuor cum suburbanis suis.
26 Naalol] Nalol ΩL Weber
Numérotation du verset Ios. 21,36 

Et de27 tribu Ruben ultra Iordanem contra Hiericho civitates28 refugii29 Bosor in solitudine Misor30 et Iaser31 et Iethson32 et Maspha33 civitates quatuor cum suburbanis suis.34
27 Et de tribu] De tribu Λ H Ω M Ed1530 Clementina , Deinde Rusch |
28 civitates ΦV Ω M Rusch Clementina , civitas Ed1530 ] civitatem ΩL |
29 refugii ΩJ Rusch ] confugii ΦP ΩL |
30 Misor Rusch etc.] om. ΩJ ΩL (hapax) |
31 et Iaser ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] Iasa ΩL (hapax) |
32 Iethson ΦP ΩM Rusch Clementina ] Gethson ΩJ, Cademoth ΩL |
33 Maspha Rusch ] Masfa ΩJ, Masphe ΩS, Masphaat ΩL, Mephaath Clementina |
34 v. 36 (forma longior): Et de tribu Ruben... suis ΛH ΦV²P² ΘHAM*ΩJ* ΨB*DFM Ω M ΩL Ed1530 Clementina ; post v. 37: ΘM² ΩJS cum LXX ] om. Rusch Edmaior. ( cf. apparatus ) Weber cum multis coddicibus hebreis ; cf. Cor2 : « Alii novi et hebrei et latini sed et satis antiqui habent. Verumptamen, quia invenio grecum habere, constat mihi antiq. hebr. hoc habere et postea agitur de tribu Gad ». |
Numérotation du verset Ios. 21,37 

De35 tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon36 et Iazer civitates quatuor cum suburbanis suis.
35 De] Et praem. ΩJ ΩL Weber |
36 Esebon] Eschon Weber |
Numérotation du verset Ios. 21,38 

Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim.
Numérotation du verset Ios. 21,39 

Itaque civitates universe37 Levitarum in medio possessionis filiorum Israel fuerunt quadraginta octo
37 c. u.] inv. Weber
Numérotation du verset Ios. 21,40 

cum suburbanis suis singule per familias distribute.
Numérotation du verset Ios. 21,41 

Deditque Dominus Deus38 Israeli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea.
38 Deus] om. Weber
Numérotation du verset Ios. 21,42 

Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt.
Numérotation du verset Ios. 21,43 

Ne unum quidem verbum quod illis prestiturum39 se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia.
39 prestiturum] prestaturum Weber

Capitulum 21

Numérotation du verset Ios. 21,1 
marg.| {f} Accesseruntque principes] In hoc capitulum agitur de civitatibus Levitarum. Divisa enim terra, filii Israel de possessionibus suis dederunt quadraginta octo civitates Levitis ad habitandum, et suburbana earum ad alenda pecora, iuxta imperium Domini. Quarum decem fuerunt, ultra Iordanem in terra duarum Tribuum, et dimidie, relique fuerunt citra Iordanem in terra promissionis. Erant autem he civitates non simul, sed disperse per totum Israel, ut non per se, sed cum omni populo habitarent Levite. Et hoc est, quod dixit Iacob. Gn. penult. b. de Levi, et de Simeone. Dividam eos in Iacob, et dispergam in Israel. Enumerat autem in summa Iosue, quot civitates habuerunt, et in quibus Tribubus, Caathithe, quot Gersonite, et quot Merarite. Levi enim tres habuit filios, Caath, Gerson, Merari. De Caath fuerunt Sacerdotes, et etiam quidem Levite. De Gerson, et Merari, Levite tantum.
marg.| {g} In Silo terre Chanaam] id est que in terra Chanaan.
marg.| {h} Precepit] Nm. 35.a.
marg.| {i} Filiorum Aaron] Hoc dicit ad differentiam aliorum, qui non fuerunt filii Aaron, et tamen erant Caathite.
marg.| {k} De Tribubus Iuda] id est Tribus Iuda dedit civitates Caathitis, non omnibus, sed filiis Aaron, et Tribus Simeon, et Tribus Beniamin. Contrarium habetur. 1Par. 6. Ibi enim tantum de Tribu Iuda, et Beniamin dicitur, quod dederunt civitates Caathitis. Solutio. In Tribu Iuda comprehenditur Simeon, sed quia modica fuit, et coniuncta erat ei, ut dictum est supra 19. Et nota : Caathite divisi sunt in duas partes, scilicet in filios Aaron, et in alios Caathitas, et sic quatuor fuerunt familie Levitarum, Aaronite, Caathite, Gersonite, Merarite, et quelibet earum acceperunt civitates in tribus Tribubus. Et ordinat GLOSSATOR in loco hoc duodecim Tribus, sicut Nm. 2. ordinati sunt.
marg.| {l} Et reliquis filiorum] etc. a filiis Aaron.
marg.| {m} Et dimidia Tribu Manasse] cum habitabat ultra Iordanem cum Ruben, et Gad.
marg.| {n} Et filiis Merari] supple egressa est sors.
marg.| {o} De Tribubus filiorum Iuda] etc. Ideo ita sigillatim nominat civitates, quas dederunt filii Israel Levitis, {1. 192rb} quia sicut plures fuerunt, plus terre habuerunt ; ita hec Tribus, que plus habuit, plus dedit Levitis, et que minus, minus.
marg.| {p} Prima enim sors illis] id est Aaronitis.
marg.| {q} Egressa est] scilicet.
marg.| {r} Cariatharbe] supple, que fuit.
marg.| {s} Patris Enach] transitive lege, vel intransitive.
marg.| {t} Dederat] scilicet Iosue sup. 15.
marg.| {u} Ad possidendum] id est ad colendum, tamen dominium erat Levitatum. Nota, omnes civitates refugii fuerunt Levitarum. In quo notatur, quod clerici consilium, et auxilium tenentur pauperibus magis erogare, quam alii.
marg.| {x} Ut dictum est de duabus] Hic superfluit prepositio.
marg.| {1. 192va} Δ a Filiorum Aaron] Nota supra dixit, quod Tribus Iuda, et Simeon, et Beniamin, dederunt civitates Aaronitis, hic autem nulla civitas dicitur data Simeon. Solutio : Sicut. 1Par. 6. sub Tribu Iuda comprehenditur Simeon, ita et hic, supra vero non.
marg.| {b} Reliquis vero] ab Aaronitis.
marg.| {c} Inferioris gradus] supple quam Aaronite, quia Aaronite fuerunt Sacerdotes, isti tantum Levite.
marg.| {d} Dimidia Tribu Manasse] que remansit cum Ruben, et Gad, ultra Iordanem.
marg.| {e} Inferioris gradus] supple quam Aaronite, et etiam quam Gersonite. Omnibus enim inferior fuit Merari.
marg.| {f} In solitudine] Misor non est civitas, sed solitudo in qua est Bosor.
marg.| {g} Maspha] Hec est civitas Samuelis.
marg.| {h} Fuerunt quadraginta octo] etc. preter sex civitates refugii, que fuerunt eorum, et ita habuerunt quadraginta octo, ut patet Nm. 35. Tamen. GLOSSA Isidor. dicit quod universe civitates fuerunt quadraginta due, sicut textus dicit, et utrumque verum est. Si computentur civitates refugii quadraginta octo sunt, ut dicitur Nm. penult. Si non computentur, sunt quadraginta due, ut dicitur. Tamen aliqui libri habent hic quadraginta octo. Et quod quadraginta octo fuerint, probatur per litteram, precedentem, quia Aaronite habuerunt tredecim. Caathite decem, Gersonite tredecim, Merarite duodecim, que simul sunt quadraginta octo.
marg.| {i} Omnem terram] Hoc videtur falsum, quia Gn. 15.d. legitur, quod terram promissionis habitabant undecim gentes. In multis locis legitur, quod septem. Sed filii Israel, neque septem, neque undecim gentium totam terram possederunt tunc. Solutio : Dedit Israel omnem terram, id est investivit eum omnis terra, id est ius possidendi dedit, quod adimpletum est sub Salomone, qui omnes sibi subiugavit, et facta est pax in omni terra eius. Item dicitur terra data Israeli ad exercendum, ne ex otio superbiret. Dedit ergo eis omnem terram non in sortem possessionis, sed in utilitatem exercitationis.
marg.| {k} Iuraverat] Dupliciter potest legi. Iuraverat patribus se daturum terram eis. Vel iuraverat se daturum patribus, et verum fuit, quia dedit patribus in filiis.
marg.| {l} Dataque est pax] non tunc, sed tempore Salomonis.
Numérotation du verset Ios. 21,moraliter 
marg.| Moraliter. {f} Accesserunt principes] Tres filii Levi, significant Prelatos Ecclesie, qui debent esse tres, propter fidem Trinitatis, cuius rationem tenentur reddere omni poscenti. Unde 1Ptr. 3. cap Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos, rationem de ea, que in vobis est fide, et spe. Caath primus filius est, et interpretatur patientia, vel dentes molares. Patientia enim Prelatis super omnia necessaria est. Unde Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Patientia est firmamentum omnium virtutum. Nam vidua est virtus, quam non patientia firmat. Item Prelati debent esse dentes molares, ad confringendum duritiam peccatorum, et molendum eos ad hoc, ut facile traiiciantur in corpus Ecclesie. Unde Petro dictum est. Actor. 10.b. Macta, et manduca. De his dentibus dicitur Ct. quarto, a. Dentes tui sicut greges tonsarum, que ascenderunt de monte Galaad, id est de alta intelligentia sacre Scripture. Verius dixisset, sicut greges tonsorum. Sed multi modo habent dentes confractos, et putridos. Unde Threnor. tertio, b. dicit Ecclesia. Confregit ad numerum dentes meos. Ideo non est qui frangat, et porrigat panem parvulis. Unde ibidem quarto, a. parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis. Nam tantum confractos habent dentes, sed fetidos. Ioel. primo, b. Dentes eius, ut dentes leonis, et molares eius, ut catuli leonum. Dentes leonum fetidi sunt, et avidi preda, sic et multi fetidi sunt, putrescentes in sentina vitiorum, et avidi prede, in cumulatione reddituum. Prv. 25.c. Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli. Dens totum corpus pascit, et pes sustentat, sic Prelatus Ecclesiam pascere debet panem doctrine, et sustentare exemplo bone vite. Sed dens putridus non pascit, sed fetet, et dolorem facit in toto corpore.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_21)

Notes :