Capitulum 15
Numérotation du verset
Ios. 15,1
Igitur sors filiorum Iude per cognationes suas ista fuit a termino Edom
usque ad1 desertum Sin
1 usque ad]
om. Weber
contra meridiem et usque ad extremam partem australis plage.
Numérotation du verset
Ios. 15,2
Initium eius a summitate maris Salsissimi
et a lingua eius que respicit meridiem
Numérotation du verset
Ios. 15,3
egredieturque2 contra ascensum Scorpionis
2 egredieturque] egrediturque
Weber
et pertransit in Sina ascenditque in Cadesbarne et pervenit in Esrom, ascendens ad Daram3 et circumiens Cariathaa4.
3 ad Daram] Addara
Weber
|
4 Cariathaa] Caricaa
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,4
atque inde pertransiens in Asemona et perveniens ad torrentem Egypti eruntque termini5 eius mare Magnum. Hic erit finis meridiane plage.
5 termini] termi
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,5
Ab oriente vero erit initium mare Salsissimum usque ad extrema Iordanis et ea que respiciunt ad6 aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis7 fluvium.
6 ad] om. Weber
|
7 Iordanis] Iordanem
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,6
Ascenditque terminus in Bethagla et transit ab aquilone in Betharaba ascendens ad lapidem Boem8 filii Rubena
0 <Parall
.
> Ios. 18, 18
8 Boem
Rusch
] Boen
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,7
et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor contra aquilonem respiciens Galgala que est ex adverso ascensionis Adommim ab australi parte torrentis transitque aquas que vocantur
fons
Solis
et erunt exitus eius ad fontem Rogel
Numérotation du verset
Ios. 15,8
Ascenditque per convallem filii Ennon9 ex latere Iebusei ad meridiem. Hec est Hierusalem et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennon10 ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem
9 Ennon Rusch hic et ubique cum Ω etc.] Ennom hic et ubique Weber
|
10 Gehennon Ω
Rusch
] Gehennom
Weber cum hebr.
גֵֽי־הִנֹּם֙
|
Numérotation du verset
Ios. 15,9
pertransitque a vertice montis usque ad fontem aque Nepthoa et pervenit usque ad vicos montis Ephron inclinaturque in Bala11 que est Chariathiarim id est urbs Silvarum
11 Bala] Baala ΩF
Numérotation du verset
Ios. 15,10
et circuit de Bala12 contra occidentem usque ad montem Seir transitque iuxta latus montis Iarim ad aquilonem in Cheslon et descendit in Bethsames transitque in Thamna
12 Bala] Baala ΩF
Numérotation du verset
Ios. 15,11
et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere inclinaturque Secrona et transit montem Baala13 pervenitque in Gebneel et Magni maris14 contra occidentem fine concluditur.
13 Baala Ω
F
Rusch Weber
] Balaa Ω
M
|
14 M. m. Ω
F
Rusch
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,12
Hii sunt termini filiorum Iuda per circuitum in cognationibus suis.
Numérotation du verset
Ios. 15,13
Caleb vero filio Iephone
dedit partem in medio
filiorum Iuda sicut
preceperat ei Dominus Chariatharbe patris Enach
ipsa est Hebron
Numérotation du verset
Ios. 15,14
delevitque ex ea Caleb tres filios Enach Sisai15 et Achiman16
15 Sisai Ω
M ΩJ ΩS]
scrips.
, Sesai
Rusch Weber
|
16 Achiman Ω
M
Ω
F ΩJ ΩS
Ed1530
] Hayman
Rusch
, Ahiman
Cor3
(al.)
Clementina Weber
|
et Tholmai
de stirpe Enach
Numérotation du verset
Ios. 15,15
atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir
que prius vocabatur Chariathsepher id est civitas Litterarum.
Numérotation du verset
Ios. 15,16
Dixitque Caleb
qui percusserit Chariathsepher
et ceperit eam; dabo ei17 Axam filiam meam uxorem.
17 ei Ω
F
Rusch
] illi
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,17
Cepitque eam Othoniel
filius Cenez18 frater Caleb iunior deditque ei Axam filiam suam uxorem.
18 Cenez] Zenech Ω
F
Numérotation du verset
Ios. 15,18
Qui19, cum pergerent simul, suasa est a viro suo20 ut peteret a patre suo agrum suspiravitque ut sedebat in asino.
19 Qui
Cor3
(vel:)
Rusch
] Que Ω
F ΩJ
Weber
|
20 suasa... suo Ω
M (
om.
suo) Ω
F
Rusch Ed1530 Clementina
] suasit ei vir eius
B L M
Λ H Σ ΦV Ψ Ω
JS (suus) , suasit viro
Weber
|
Cui Caleb: Quid habes inquit?
Numérotation du verset
Ios. 15,19
At illa respondit: Da mihi benedictionem. Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque21 ei22 Caleb irriguum superius et inferius.
21 Dedit itaque ΩL
Rusch
] Deditque X Ω cum Gregorio Magno Dial. 3, 34 Pater. in Ios. 1
|
22 ei ΩL
Rusch
]
om.
Ω
M
|
Numérotation du verset
Ios. 15,20
Hec est possessio tribus filiorum Iuda per cognationes suas.
Numérotation du verset
Ios. 15,21
Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a meridie Cabseel et Eder23 et Iagur
23 Cabseel et Eder
Rusch
] Capsehel et Eder ΩP, Cabsahel et Edel ΩL
Numérotation du verset
Ios. 15,22
et Cina et Dimona et Adada24
24 et Adada ΩJ
Rusch Clementina
] et Ededa ΨB, Edada
T M
ΦRAZG ΩSL, Adeba ΩP, Adeda Ω
M,
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,23
et Cedes25 et Asor et Iethan
25 Cedes Ω
LP
Rusch Weber
] Cades Ω
MS
Clementina
Numérotation du verset
Ios. 15,24
Ziph et Thelem et26
Baloth
26 et Iethan Ziph et Thelem et Ω (et²
om.
Ω
M)
Rusch Ed1530 Clementina
] et Iethanziphethelem et
Rusch,
Ietnã Cif et Thelem ΩP, Iethnan Ziph et Thelem ΩL
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,25
Asor Noba27 Carioth Iesrom28 hec est Assor29
27 Asor Noba
Rusch
] et
praem.
Ω
LP
Weber
, Asor ioba Ω
M, a. nobva ΩS, a. nova ΩJ ΩL
Cor3
(Hier. Asor in sorte Iude que ad distinctionem veteris dicitur nova), a. nobe ΩP, + et Ω
LP
Weber
|
28 Iesrom
Rusch
] Effron Ω
M, Ephron ΩS, Esron
Cava
ΩJ ΩL, Esrom ΩP
Weber
, Hesron
Clementina
|
29 Assor ΩS
Rusch
] Asor
cett.
|
Numérotation du verset
Ios. 15,26
Omam Same30 et Meloda31
30 Omam Same
Rusch
] Oman Same Ω
MS, Aman Same Ω
LP
Weber
,
Cor3
(aliqui antiq. habent amansame hebr. aman et sama), Asor Amam Sama
Clementina ,
|
31 Meloda
Rusch
] Moloda Ω
M, Molida ΩS, Modola ΩP, Molada ΩL
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,27
et Asergadda et Assemoth et32 Bethfeleth33
b
0 Cf. 2Esr. 11, 26: Bethfaleth
32 Assemoth et] Asemon ΩL
Weber
|
33 B.] Bethfaleth ΩL
|
Numérotation du verset
Ios. 15,28
et Asersual et Bersabee et Baziothia34
34 Baziothia ΩL
Rusch Weber
] Bazothia ΩL
Numérotation du verset
Ios. 15,29
et Abala35 et Humesen36
35 et Abala
Rusch
] et Balaa Ω
M, et Baala ΩSJ
Ed1530 Clementina
, Baala ΩL, Bala
plerique codd. Weber
|
36 Humesen] Hiim Essem ΩL, Iim et Esem
Clementina ,
Hiim Esem
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,30
et Heltholadc et Exiil et Harma37
0 Cf. 1Par. 4, 29.
37 et Exiil et Sarma] et Exul et Sarma
Rusch
, Exiil et Harma
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,31
Siceleg38 et Medemena et Sensenna
38 Siceleg
Weber
] Sicelech
Rusch
Numérotation du verset
Ios. 15,32
Lebaoth et Selim et Ahemremmon39 omnes civitates viginti novem et ville earum.
39 Ahemremmon] Aen Remmon ΩL, Emremmon ΩP, Aenremmon
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,33
In campestribus vero Estaol40 et Saraa41 et Asena
40 Estaol ΩL
Rusch
] est Haol ΩP, Esthaul
Weber
|
41 Saraa Ω
LP
Weber
] Sarca
Rusch
|
Numérotation du verset
Ios. 15,34
et Azone42 et Engannim et Thaphua43 et Enaim
42 Azone] Zanoe ΩL, Azanoe ΩP
Weber
|
43 et Thaphua] Thaffua
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,35
et Ierimoth et44 Adulam Socho et Azecha45
44 et] om. Weber
|
45 Azecha] Azeca
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,36
et Sarim et46 Adithaim et Gedera et Giderothaim urbes quatuordecim et ville earum.
46 Sarim et Ω
LP
Rusch
] Saraim
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,37
Sanan et Adesa47 et Magdalgad
47 Adasa] Adesa Ω
LP
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,38
Delean48 et Masepha49 et Iectel
48 Delean ΩP
Rusch
] Delen ΩSJ ΩL
|
49 Masepha] Mesfa ΩP
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,39
Lachis et Baschat50 et Eglon51
50 Baschat ΩL
Rusch
] Baschath ΩJ, Bascath ΩP
Weber
|
51 Eglon ΩJ ΩL
Rusch
] Aglom ΩP, Aglon
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,40
Tebbon52 et Leemas53 et Chethlis54
52 Tebbon
Rusch
] Thebbon ΩJ ΩP
Weber
, Chebon ΩL, Chebbon
Ed1530 Clementina
, Lesbon Ω
M, Esbon ΩS
|
53 Leemas Ω
Rusch
] Lechemas ΩP, Lehemas ΩL
Weber
|
54 Chethlis
Weber
] Cethlis ΩJ ΩL
P, Cethis
Rusch
|
Numérotation du verset
Ios. 15,41
et Gideroth et55 Bethdagon et Neema et Maceda civitates sedecim et ville earum.
55 et
Rusch
]
om.
ΩJ ΩL
P
Numérotation du verset
Ios. 15,42
Lebana56
d et Ether et Asan
0 Cf. 1Par. 6, 57 (hebr. v. 40, 42)
56 Lebana
Rusch Ed1530
] Labana ΩJ ΩL ΩP
Weber
, Labane
Cava L X
Ω
M, Lambane
L
Λ L ΩS
,
Libana ΨDM
Cor3
(hebr.)
Numérotation du verset
Ios. 15,43
Iepta57 et Esna et Nesib
57 Iepta ΩJ
Rusch
] Iephta ΩL ΩP (
praem.
et)
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,44
et58 Ceila et Achzib59 et Maresa civitates novem et ville earum
58 et Ω Ω
LP
Rusch Ed1530 Clementina
]
om. Weber
|
59 Achzib ΩL
Rusch
] Aczib Ω
MS, machizib ΩP
(hapax)
|
Numérotation du verset
Ios. 15,45
Accaron60 cum vicis et villulis suis.
60 Accaron ΩJ
Weber
] Acharon
Rusch
Numérotation du verset
Ios. 15,46
Ab Accaron61 usque ad mare omnia que vergunt ad Azotum et viculos eius.
61 Accaron
Weber
] Acharon
Rusch
Numérotation du verset
Ios. 15,47
Azotus cum vicis et villulis suis Gaza cum viculis et villulis suis usque ad torrentem Egypti et62 mare Magnum terminus eius
62 et] om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,48
et in monte Samir et Ietther63 et Socchoth64
63 Ietther Ω
LP
Rusch
] Iether
Weber
|
64 Socchoth] Soccho Socho
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,49
et Edenna Chariathsenna, hec est Dabir,
Numérotation du verset
Ios. 15,50
Anab et Histemo65 et Anim
65 Histemo
Rusch
] Isteio Ω
M, ysbemo ΩS, Istemo ΩL, stemo ΩP, Histhemo , Isthemo
Weber
, Estemo
Cor3
(hebr.)
Numérotation du verset
Ios. 15,51
Gosen et Olon et Gilo civitates undecim et ville earum.
Numérotation du verset
Ios. 15,52
Arab et Roma et Esaan
Numérotation du verset
Ios. 15,53
et66 Ianum et Bethafua et Apheca67
66 et]
om.
ΩL
Weber
|
67 Apheca]
scrips.
, Afeca ΩL
Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,54
Athmatha68 et Chariatharbe hec est Hebron et Sior civitates novem et ville earum.
68 Athmatha
Cava
Rusch Clementina
] et Azmata ΩJ, Amatha ΩL, Ammatha
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,55
Maon et Chermel et Ziph et Loche69
69 Loche
Rusch
] Iote
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,56
Iezrael70 et Iucadam et Zanoe
70 Iezrael]
scrips.,
Iezrachel
Rusch (hapax)
, Iezreahel Λ H, Zerahel ΩSM, Ierahel ΩJ, Iesrahel
,
Iezrael
Clementina ,
Iezrehel
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,57
Accaim71 Gabaa72 et Thamna civitates decem et ville earum.
71 Accaim
Weber
] Accaym
Rusch,
Accain ΩL, Acchaym ΩP
|
72 Gabaa ΩL
Rusch
] Gebaa
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,58
Alul et Bethsur73 et Hiedor74
73 Bethsur] Betsor
Rusch
|
74 Hiedor
Rusch
] Gedor
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,59
Mareth et Bethanothe et Helthecen75 civitates sex et ville earum.
0 Cf. 2Esr. 5, 28: Bethamoth
75 Helthecen
Rusch
] Elthecen
Weber
Numérotation du verset
Ios. 15,60
Chariathbaal hec est Chariathiarim urbs Silvarum et Arebba civitates due et ville earum.
Numérotation du verset
Ios. 15,61
In deserto Betharaba Meddin et Sacha76
76 Sacha
Rusch
] Sabacha ΩJ
Cor3
(hebr.), Schacha Ω
LP
Cor3
(antiq.)
Weber
, Siriarcha Ω
M, Syriacha ΩS
Cor3
(al.), Sachacha
Clementina
Numérotation du verset
Ios. 15,62
Et Nebsan civitates77 Salis et Engaddi civitates sex et ville earum. Fiunt simul centum quindecim78.
77 Et Nebsan civitates Ω
M
Rusch
] Nebsan et civitas Ω
JS, Anepsan et civitas ΩP ΩL (Anebsan)
Weber
|
78 Fiunt... quindecim
T O
ΘHAG* ΨDM
Ω ΩL* ΩP (Fuerunt... )
Rusch
]
del
. ΩL² (va-cat)
Clementina Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 15,63
Iebuseum
autem habitatorem Hierusalem
non potuerunt
filii Iuda
delere, habitavitque Iebuseus cum filiis Iuda in Hierusalem usque in presentem diem.
Capitulum 15
Numérotation du verset
Ios. 15,1
marg.|
{o}
Igitur sors]
etc. In hoc capite possessio Iude describitur. Dixerat enim supra, quod Caleb fuit de Tribu Iuda : Unde recte sequitur descriptio possessionis eius. In qua descriptione exprimuntur duo termini, scilicet plaga Orientalis, et Meridiana. De Occidentali, et Septentrionali nulla fit mentio. Forte per illas duas, quas exprimit, due ille dantur intelligi. Meridiana enim incipit ab Orientali, et terminatur ad Occidentalem : Orientalis a Meridiana, et terminatur ad Septentrionalem : Unde necesse est, intellectis illis duabus, intelligi alias duas, sicut intellecta linea, intelligitur punctum de necessitate. Tamen GLOSSA videtur dicere contrarium : Sed ipsa loquitur secundum translationem Septuaginta.
marg.|
{1.
188ra} {c}
Desertum Sin]
Duo sunt deserta Sin, unum inter Elim, et Sinai, ubi fuit octava mansio, ut legitur Ex. 16.a. et scribitur per Samech, et interpretatur rubus, vel odium, ut dicit HIERONYMUS Aliud fuit post solitudinem Pharan, in quo est Cades : Nm. 13. et 20. et scribitur per Sade, et interpretatur mandatum, vel sancta Samech, ut dicit Hier. in libro de interpretationibus Hebreorum nominum habet, s, lene. Sade vero, s, aspiratum, quod aures nostre penitus reformidant.
marg.|
{d}
Australis]
etc. terre, scilicet promissionis.
marg.|
{e}
Initium eius]
id est sortis Iude.
marg.|
{f}
A summitate maris]
ab Oriente, scilicet.
marg.|
{g}
A lingua eius]
id est maris. Lingua maris, confessio est amara. Multi hanc linguam non habent, qui sine amaritudine peccata confitentur, ex consuetudine magis, quam ex contritione.
marg.|
{h}
Ascensum scorpionis]
locus est, sic dictus.
marg.|
{k}
Ad torrentem Egypti]
qui dicitur Rinocorula.
marg.|
{l}
Mare magnum]
occidentale, scilicet.
marg.|
{m}
Finis meridiane]
etc. usque ad Occidentem.
marg.|
{n}
A lingua maris]
salsissimi.
marg.|
{o}
Ad lapidem Boem]
Lapis Boem locus est.
marg.|
{p}
Adomim]
una dictio, vel etiam due, et est desertum in quo Dominus tentatus fuit : Mt. 4.a. Et interpretatur desertum sanguinis, quia ibi sanguis hominum a latronibus fundebatur : Hoc est desertum inter Hierusalem, et Iericho : in quo homo, qui descendebat a Hierusalem in Iericho, incidit in latrones, qui vulneribus impositis abierunt semivivo relicto, ut legitur Lc. 10.e.
marg.|
{q}
Fons solis]
Nota tres civitates inter alias in sorte Iude, scilicet fons solis civitas litterarum, civitas solis. Iudas Prelatus : fons solis, scientia : civitas litterarum, doctrina : civitas solis, conversatio sancta : Hec enim tria in omni Prelato requiruntur, scilicet scientie veritas, doctrine suavitas, vite sanctitas.
marg.|
{r}
Exitus eius]
id est termini.
marg.|
{s}
Hec]
id est vallis Ennon.
marg.|
{t}
Est Hierusalem]
id est prope Hierusalem erat.
marg.|
{u}
Ad montem Seir]
quem tantum circuierunt filii Israel in deserto errantes.
marg.|
{y}
Dedit partem]
scilicet Iosue.
marg.|
{z}
Patris Enach]
supple qui fuit patris Enach, intransitive, vel transitive. Et ponitur Enach pro Enachim, singulare pro plurali. a Ipsa scilicet Cariatharbe in Paral. dicitur Hebron.
marg.|
{1.
188va}
Δ Cariathiarim, id est civitas silvarum, vel Cariathbaal, id est civitas muscarum, vel virorum. Sed HIERONYMUS dicit quod Cariathiarim fuit una de civitatibus Gabaonitarum : Hebron vero non fuit Gabaonitarum : Unde patet Cariathiarim equivocum esse ad duas civitates. Moraliter : Hebron, in qua sepulti sunt quatuor Patriarche in spelunca duplici, data est Caleb, id est Prelato. Spelunca duplex, est duplex vita, activa, et contemplativa, que debet esse in Prelato, ut in activa sepeliatur a vitiis, in contemplativa a secularibus negotiis.
marg.|
{b}
Civitas litterarum]
Forte cives eius scriptores erant.
marg.|
{d}
Cepitque eam]
scilicet Urbem
marg.|
{e}
Othoniel, vel Gothoniel]
marg.|
{f}
Frater Caleb]
id est consanguineus. Cenez enim, et Iephone fratres fuerunt, et ita Othoniel, et Caleb consanguinei : sed si hic queritur. Sup. 14.b. dictus est Caleb Cenezeus. Forte Iephone pater Caleb binomius fuit, et dictus est Cenez, et Iephone, vel etiam trinomius : Dictus est enim Esthon, ut dicit HIERONYMUS in quadam epistola : vel forte ideo dictus est Cenezeus, quia Cenez nutrivit eum. Unde dictus est Cenezeus, quasi filius Cenez adoptivus, sicut in Paralip. Ner dicitur filius Cis, quia Cis nutrivit eum. Magister dicit in Historiis
a
, quod Caleb et Othoniel fuerunt fratres uterini, id est ex eadem matre, sed non ex eodem patre. Sed si hoc quomodo dedit Caleb filiam suam fratri suo ? Tale enim coniugium prohibitum est Lv. 18. Ad hoc dicit Magister, quod Caleb maluit observare votum suum licet indiscretum quam legis mandatum. Hebrei dicunt hanc prohibitionem intelligi de fratribus eiusdem patris, non eiusdem matris, licet eiusdem conditionis. Alii dicunt hoc factum inspiratione divina. Vel potest dici, quod sicut Iephte non bene vovit, quia ita generaliter vovit, quicumque primus occurrerit mihi revertenti offeram eum Domino. Idc. 11. Nec etiam benefacit, quando votum non sic implevit, sic iste male fecit, quando ita generaliter dixit : Qui percusserit Cariathsepher, dabo ei Axam filiam meam uxorem, peius etiam fecit quando votum implevit.
a
¶Fons :
Petrus Comestor
, Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.|
{k}
Da mihi]
etc. Munera vocantur benedictiones, quia sunt causa benedictionis. Accipiens enim benedicit, et Deum dantem. Unde Religiosi in omni, quod datur eis, dicunt : Benedictus Deus in donis suis.
marg.|
{l}
Terram]
etc. id est ex parte Austri.
marg.|
{m}
Et arentem]
et ideo sterilem. Ad litteram, ad Occidentem habebat terram sterilem, fertilem querebat in Oriente superius.
marg.|
{n}
Hec est possessio]
que dicta est.
marg.|
{o}
Omnes civitates]
etc. Hebrei dicunt viginti novem. Si plures inveniuntur in littera numerate, dicunt, quod computentur ville cum civitatibus.
marg.|
{p}
Et ville earum]
que pertinent ad civitates.
marg.|
{q}
Ad torrentem]
qui dicitur rinocorula.
marg.|
{r}
Et in monte]
id est in montibus, quasi dicat predicte sunt in campestribus, he sunt in montibus.
marg.|
{s}
In deserto]
etc. supple sunt site, que sequuntur.
marg.|
{t}
Engaddi]
ubi erat vinea Balsami.
marg.|
{u}
Iebuseum]
etc. et pro, id est
Numérotation du verset
Ios. 15,mystice
marg.|
{o} Mystice :
Igitur sors]
etc. Multa sunt in hoc capitulo utilia ad confessionem. Primum notabile est, quod ut patet in principio capituli in divisione terre. Prima sors fuit Iude, id est confitentium. Ipse quippe est primus, qui post Moysen, id est Christum, transivit mare. Secunda est Ioseph, id est innocentium. His duobus tota terra viventium dividetur tantum. Unde Ps. 24. Innocentes, et recti adheserunt mihi. Dicitur Apc. 14.a. Isti soli sequuntur Christum : Isti per viam penitentie, illi per viam innocentie. De utrisque dicit Ps. 118 : «Beati immaculati in via», etc. De his viis intelligitur illud : Vias tuas, Domine, demonstra mihi : et illud : Custodi innocentiam, et vide equitatem, quia sunt reliquie homini pacifico. Item Prv. 8.c. Dominus in initio viarum suarum possedit me. Item in eodem d. Beati qui custodiunt vias meas. Filii Iuda sunt omne vere confitentes.
marg.|
{a}
Cognationes]
eius sunt due. Phares, et Zaram, id est contritio, et satisfactio, quia sine his nihil valet confessio, et hec duo cognata sunt confessioni. Contritio tres habet familias, pigentiam, dolorem, pudorem, sicut vult AUGUSTINUS Nam vere qui conteritur de peccatis {1.
188rb} suis, piget de peccato suo, propter gratie amissionem, dolet propter naturalium lesionem, pudet propter anime maculationem, qua imago Dei deformata est. Item satisfactio tres habet familias orationem, ieiunium, eleemosynam. Oratione satisfacimus Deo, ieiunio nobis, eleemosyna proximo. Nota quod terminus possessionis Iude, est
marg.|
{b}
Edon]
qui interpretatur terrenus, quia numquam est aliquis vere confessus, nisi in eo finitus fuerit omnis amor terrenorum : iuxta illud Mt. 16.d. Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, id est se, et sua, et suos, et sequatur me. Unde Lc. 9.g. cum dixisset adolescens : Sequar te, Domine, statim addidit, sed primum permitte me renuntiare his, qui domi sunt. Huic concordat, quod dicitur Lc. 23.d. de Simone, qui baiulabat crucem post Iesum veniens de villa, id est de mundo. Alius terminus possessionis Iude est.
marg.|
{c}
Desertum Sin]
quod interpretatur rubus, vel tentatio. Et recte possessio Iude est ab omni Edon usque ad desertum Sin, id est a fine peccati usque ad tentationes. Tunc enim incipiunt tentationes, cum homo deserit peccatum, et penitentiam agere incipit. Unde 2Tim. 3.d. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur. Eccl. 2.a. Filii accedens ad servitutem, etc. Hoc est, quod legitur Ez. ult. d. de templi edificatione, scilicet quod Australis pars venit a Thamar usque ad aquas contradictionis. Thamar enim amara interpretatur : Et ab amaritudine penitentie venitur ad aquas contradictionis, id est ad tentationum inundationes.
marg.|
{e}
Item nota]
quod possessio Iude incipit a summitate maris salsissimi, et a lingua maris, et egreditur usque ad ascensum scorpionis : in quo notatur initium, et medium, et finis penitentie, sive confessionis : Debet enim incipere a summitate maris, id est a prima origine peccatorum. Deinde a lingua maris, id est a confessione eorumdem, ut primo sint peccata per contritionem in corde, secundo per confessionem in ore : Inde egrediatur contra ascensum scorpionis, ut tantum ascendat penitentia vindicando, quantum ascendit culpa peccando. Et bene per scorpionem significatur peccatum, quia in principio blanditur per delectationem, in fine pungit per eternam conscientie remorsionem. Isaie ultimo. g. Vermis eorum non morietur. GREGORIUS Momentaneum est, quod delectat, sed eternum, quod cruciat. Signanter autem sequitur.
marg.|
{i}
Et pertransit in sina]
quod interpretatur mandatum, vel mensura, quia penitens non arbitrio suo, sed ad mandatum sacerdotis debet sibi penitentiam mensurare. Inde autem transit in Cadesbarne, que interpretatur facta, quia peracta penitentia fit anima sancta, que prius fuit immunda.
marg.|
{x}
Caleb]
etc. Caleb interpretatur quasi cor, vel canis. Et significat Prelatum, qui debet esse discretus, et vigil circa curam subditorum. Debet etiam habitare in medio eorum, ut omnibus equaliter provideat necessaria : Bonis exhortationem, malis increpationem : mediis, id est pigris excitationem, insciis instructionem, miseris consolationem, quia quidam, ut ait AUGUSTINUS sunt manifeste boni, quidam manifeste mali : Illi sunt exhortandi, isti increpandi
marg.|
Item sunt medii, scilicet pigri, inscii, miseri. Pigri sunt excitandi, {1.
188vb} inscii instruendi, miseri consolandi : Hoc agere, est utiliter preesse. Ob hoc dicit Apostolus 1Tim. 3.a. Qui Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Cariatharbe interpretatur civitas quatuor, et significat Ecclesiam, quam recipit Caleb in possessionem, id est Prelatus. Dicitur autem Ecclesia civitas, id est civium unitas. Omnes enim, qui in Ecclesia sunt, debent esse uniti fide, et caritate. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, et anima una. Cor unum, ut idem sentiant : Anima una, ut idem velint. Civitas 4. propter 4. ordines dicitur, qui sunt in Ecclesia, et ex quibus est Ecclesia 1. ordo Apostolorum : secundus Martyrum : tertius Confessorum : quartus Virginum. Quibus quatuor virtutes appropriantur. Apostolis prudentia, propter officium predicationis. Martyribus fortitudo, propter patientiam passionis. Confessoribus iustitia, propter carnis afflictionem. Virginibus temperantia propter omnimodam castitatem.
marg.|
{a}
Ad habitatores]
etc. Dabir interpretatur loquela : Cariathsepher, civitas litterarum. Recte ergo dicitur, quod prius dicta est Cariathsepher, postea Dabir, quia primum debet esse homo civitas litterarum, quam aliis loquatur. Unde Eccl. 5.d. Si est tibi intellectus responde proximo, sin autem manus tua sit super os tuum. In aliis facultatibus tantum viginti quatuor sunt littere, in hac autem tot sunt littere, quot creature.
marg.|
{c}
Qui percusserit Cari]
Alia translatio habet, qui exciderit, id est qui separaverit spiritualem intellectum a littera legis, habebit Axam in uxorem, id est legis intelligentiam.
marg.|
{e}
Othoniel]
interpretatur responsio Dei, et significat populum gentilem, quia Christo vocanti eum ad fidem respondit per obedientiam. Unde Ps. 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi etc.
marg.|
{g}
Caleb]
interpretatur quasi cor, et significat Iudaicum populum, qui quasi cor habet, se non cor ad credendum. Unde Os. 7.c. Facta est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Item nota Cariathsepher percutit, qui diligenter studet : Capit eam, qui quod intelligit, libenter opere implet. Ex his duobus, id est ex studio, et opere datur intelligentia. Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum.
marg.|
{i}
Suspiravitque, ut sedebat]
etc. Axa est fidelis anima, que insidet asino, carnis motibus dominando, Axa suspirat, quando anima a carcere corporis liberari desiderat. Unde Rm. 7.d. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Hec suadetur a viro, id est a Christo, qui est vir cuiuslibet anime fidelis, quam sibi in baptismo desponsat per fidem. Os. 2.d. Sponsabo te mihi in fide.
marg.|
{h}
Et peteret a patre]
id est a Deo irriguum superius, id est lacrimas pro dilatatione patrie, habens irriguum inferius, id est lachrimas pro incolatu huius miserie. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam, etc. Et nota quod multi habent terram Australem, id est legis intelligentiam, sed arentem, sine devotione, sine affectione, {1.
189ra} sine pietate, et tamen insident asino, carnem miseram, que nihil fecit mali, nimium affligentes, significati per Balaam, qui asinam suam tantum percussit, quod sub eo cecidit : Nm. 22.e. Tales debent irriguam terram petere, 1. cor devotum. Ps. 50. Cor mundum, etc.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_15)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_15)
Notes :