Capitulum 2
Numérotation du verset
Ios. 2,1
Misit ergo Iosue
filius Nun de Sethim duos viros exploratores
in1 abscondito et dixit eis: ite et considerate terram urbemque
1 in]
om. Weber
Hiericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab
et quieverunt apud eam.a
0
PARALL
.: Glossa ordinaria (Ps. 86, 4).
Numérotation du verset
Ios. 2,2
Nuntiatumque est regi Hiericho
et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israel ut explorarent terram
Numérotation du verset
Ios. 2,3
Misitque rex Hiericho ad Raab meretricem2 dicens: Educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam. Exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt.
2 m.] om. Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,4
Tollensque mulier viros abscondit et ait:
Fateor venerunt ad me et3 nesciebam unde essent.
3 et] sed
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,5
Cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt. Persequimini cito et comprehendite4
4 comprehendite] comprehendetis
Weber
eos.
Numérotation du verset
Ios. 2,6
Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus sue, operuitque eos in stipula lini5
5 in stipula lini] lini stipula
Weber
que ibi erat.
Numérotation du verset
Ios. 2,7
Hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam que ducit ad vadum Iordanis. Illisque egressis statim porta clausa est
Numérotation du verset
Ios. 2,8
necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait:
Numérotation du verset
Ios. 2,9
Novi quod tradiderit vobis Dominus6 terram etenim irruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terre.
6 v. D.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,10
Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Egypto et que feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis
Numérotation du verset
Ios. 2,11
et hec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit7 nobis spiritus ad introitum vestrum. Dominus enim Deus vester ipse8 Deus in celo sursum et in terra deorsum.
7 remansit] + in
Weber
|
8 ipse] + est
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 2,12
Nunc ergo iurate mihi per Dominum
ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum
Numérotation du verset
Ios. 2,13
et salvetis patrem meum et matrem, fratres ac sorores meas et omnia que eorum sunt et eruatis animas nostras a morte9.
9 a m.] de m.
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,14
Qui responderunt ei: anima nostra sit pro vobis in mortem si tantum10 non prodideris nos. Cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
10 tantum] tamen
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,15
Dimisit11 ergo eos per funem de fenestra domus enim eius adherebat12 muro.
11 Dimisit
Weber
]
scrips.
, demisit
Rusch
|
12 adherebat] herebat
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 2,16
Dixitque ad eos ad montana conscendite
ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram.
Numérotation du verset
Ios. 2,17
Qui dixerunt ad eam: Innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos
Numérotation du verset
Ios. 2,18
si ingredientibus nobis terram, signum
fuerit funiculus iste coccineus
et ligaveris eum in fenestra
per quam nos dimisisti13 et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam
13 dimisisti
Weber
]
scrips.,
demisisti
Rusch
Numérotation du verset
Ios. 2,19
qui ostium domus tue egressus fuerit
sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis qui tecum in domo fuerint14, redundabit in caput nostrum si eos quis15 tetigerit.
14 in d. - f.]
inv. Weber
|
15 quis] aliquis
Weber
|
Numérotation du verset
Ios. 2,20
Quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos,
Numérotation du verset
Ios. 2,21
et illa respondit: Sicut locuti estis ita fiat. Dimittensque eos ut pergerent appendit funiculum coccineum in fenestram eius.16
16 fenestram eius] fenestra
Weber
Numérotation du verset
Ios. 2,22
Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti. Querentes enim per omnem viam non repererunt eos.
Numérotation du verset
Ios. 2,23
Quibus urbem ingressis, reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et, Iordane transmisso, venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia que acciderant sibi
Numérotation du verset
Ios. 2,24
atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Ios. 2,1
marg.|
{g}
Misit]
etc. preposteratio est secundum Hebreos, quia prius misit Iosue exploratores, postea iussit preparari cibaria, sed secundum AUGUSTINUM non.
marg.|
{h}
De Setim]
Locus est in campestribus Moab.
marg.|
{i}
Viros]
etc. qui sub simulatione fatuitatis consideraverunt Urbem, et loca munita, sicut legitur. 1Rg. 21.d. de David, quod simulavit se arreptitium, ut effugeret manus Achis. {1.
179vb}
marg.|
{k}
Ingressi sunt]
vespere, urbe prius considerata. Sed quomodo hospitati sunt illi viri in domo meretricis, cum dicat Dominus. Mt. 10.b. In quamcumque civitatem, vel castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit, et ibi manete do nec exeatis ? Solutio : Hoc fuit in lege, istud precipitur in Evangelio, ubi maior perfectio requiritur. Unde Mt. 5.c. Nisi abundaverit iustitia vestra, etc. Preterea. Illud precipitur predicatoribus, isti autem, non predicatores, sed exploratores erant. Preterea, meretrix dicitur Rahab, id est tabernaria. Preterea, ipsi nesciebant, quod talis esset. In domum eius potius declinaverunt, quia iuncta erat muro, et porte civitatis. Vel meretrix fuit ante, tunc non erat, tamen dicebatur, sicut Simon leprosus vocabatur, sicut quando fuerat leprosus. Vel forte adhuc meretrix fuit, et ideo ad eam intraverunt, quia domus meretricum omnibus patent, et maxime de nocte, et illi de nocte venerunt.
marg.|
{n}
Abscondit]
<Glossa> interlinearis fideliter apud se conservans.
marg.|
{o}
Et ait]
nuntiis regis.
marg.|
{p}
Pariter]
etc. queritur an mentita fuerit Rahab. Dicimus quod sic. Unde AUGUSTINUS in libro de mendacio. Rahab nondum talis erat, ut ab ea exigeretur : Sit sermo vester, est est, non non.
marg.|
{q}
Viros]
exploratores.
marg.|
{r}
Stipula lini]
vel canapi. <Glossa> interlinearis dicit. Vel stupa, vel quisquiliis.
marg.|
{s}
Missi fuerant]
a rege Iericho.
marg.|
{t}
Ad vada]
etc. Unde venerant exploratores, et quo credebant eos rediisse.
marg.|
{u}
Illisque egressis]
scilicet nuntiis regis Iericho.
marg.|
{x}
Necdum obdormiverant]
quia timebant sibi.
marg.|
{y}
Novi]
per ea que audierat pro eis a Domino facta, coniiciebat, quod Dominus traderet eis totam terram.
marg.|
{z}
Elanguerunt]
id est timore confracti sunt, et dissoluti.
marg.|
{b}
Sehon, et Og]
etc. Nm. 21.g.
marg.|
{c}
In nobis spiritus]
id est virtus, vel audacia.
marg.|
{d}
Nunc ergo iurate]
<Glossa> interlinearis pactum facit pro salute sua, et suorum cum testamentis Domini.
marg.|
{e}
Anima nostra]
etc. id est morti nos exponemus pro te, si modo nos celes, et non perdas.
marg.|
{f}
Pro vobis]
id est pro te, et domo tua, ita dicimus.
marg.|
{g}
Si tamen non]
etc. regi Iericho.
marg.|
{h}
Misericordiam]
conservando.
marg.|
{i}
Veritatem]
pactum implendo. Vel misericordiam, quoad domum eius, veritatem quoad ipsam, que meruit salvari.
marg.|
{k}
Muro]
civitatis.
marg.|
{l}
Ad montana]
Bene consulit, quia montana non sunt ita pervia sicut valles.
marg.|
{m}
Revertentes]
scilicet nuntiis regis Iericho, qui querunt vos, et sequuntur putantes vos exivisse.
marg.|
{n}
Ibitis]
ad vestros.
marg.|
{o}
Per viam vestram]
securi.
marg.|
{s}
In caput eius]
id est ipse erit sibi causa mortis sue, non nos.
marg.|
{t}
Alieni]
a culpa.
marg.|
{u}
Cuncto autem]
id est pena pro sanguine cunctorum requiretur a nobis, si quis eorum, qui erunt in domo interficiatur.
marg.|
{x}
Appendit funiculum]
statim ne homines apprehenderent, et ne ipsi traderent oblivioni.
marg.|
{y}
Ad montana]
ut ibi laterent, sicut eis dixerat Rahab.
marg.|
{z}
Quibus]
etc. scilicet nuntiis.
marg.|
{z}
Tradidit]
etc. id est tradet, vel tradidit iam in dispositione.
Numérotation du verset
Ios. 2,mystice
marg.|
In hoc capitulo iam exposito mysterium potest esse tale.
marg.|
{g}
Iosue]
Christus.
[Exploratores]
predicatores.
marg.|
{i}
Duos]
Unde et Dominus discipulos suos misit binos, et binos ante faciem suam. Lc. 10.a. Binos autem misit propter duo precepta caritatis, que debent servare in se, et aliis predicare, qui officium predicationis assumpserunt. Unde et duos discipulos misit Dominus, ut adducerent ei asinam, et pullum. Mt. 21.a. id est Ecclesiam de gentibus, et Iudeis. Vel duos, propter duo testamenta, quorum scientiam debent habere predicatores. Et nota quod dicit.
marg.|
{m}
Misit]
quia non debent predicare, nisi mittantur. Unde dicitur Rm. 10.c.
marg.|
{h}
De Setim]
quod interpretatur spina. Tales enim debent mitti, qui experti sint punctiones tentationum.
marg.|
{l}
Meretricis]
Per hoc nobis clericis pudor, et timor incutitur. Meretrices predicationes recipiunt, et nos repellimus illas. Unde Mt. 21.c. Amen dico vobis, quia Publicani, et meretrices precedent vos in regno Dei.
marg.|
{m}
Rex]
etc. diabolus, qui semper nititur impedire fructus predicationis. Unde mittit ad Rahab, ut eos educeret, sed illa abscondit eos.
marg.|
{r}
Sub stipula lini]
quod multo labore fit candidum. Et significat penitentiam, sub qua peccatum absconditur.
marg.|
{p}
Θ
{p}
Funiculus coccineus]
significat sanguinem Christi.
marg.|
{q}
Fenestra]
incarnationem Christi.
marg.|
{r}
Domus]
Ecclesiam significat.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ios. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=08&chapitre=08_2)
Notes :